 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD SEBASTIANUM CARDINALEM BAGGIO, S.R.E. CAMERARIUM, PONTIFICIAE COMMISSIONIS
CIVITATIS VATICANAE
PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro Sebastiano Cardinali Baggio Titulo
Ecclesiae Suburb. Veliternae, S.R.E. Camerario, Pontificiae Commissionis Civitatis Vaticanae Praesidi
Esperti
saepius quidem Nos tum praesentes ipsi tum etiam longinqui, quantum denique
proficiant ad particulares Ecclesias altius confirmandas et certius in posterum
tempus prosperandas Eucharistici Congressus, sive alicuius sunt nationis sive
plurium aut omnium gentium, magnam profecto curam pastoralem in eorum
praeparationem atque celebrationem intendimus magnoque animi studio etiam partes
eorum et argumenta theologica respicimus, unde Nos una cum ceteris pastoribus
uberrimum fructuum spiritalium proventum precantes exoptamus. Hisce nimirum cum
adfectibus providemus iam nunc Eucharisticum Congressum totius Brasilianae
nationis qui Apparitiopoli feliciter a die decimo sexto ad vicesimum primum
proximi Iulii mensis concelebrabitur. Cum laetitia enim ingenti cognovimus
laudes ibidem Eucharistici Domini cantatum iri sensibus immo et vocibus ipsius
Deiparae Virginis Mariae in carmine eius “Magnificat”, ibidem quoque ex Panis
Eucharistici cultu religiosissimo animos voluntatesque omnium diligenter
directum iri in necessitates tot per orbem hominum famelicorum qui panis item
terrestris misere indigent. Minime igitur praeterit Nos quantam spem effectuum
simul aeternorum simul temporariorum prae se ferat faustissimus idem eventus
Brasilianae Ecclesiae. Quasi praesentes gratulatione et cohortatione aderimus
Nos beatis illis diebus ac mente pariter intenta progresstonem ipsam Congressus
et consectaria eius pro pietate vita renovatione eiusdem communitatis deinceps
inspiciemus. Quo autem manifestius demum ac solidius persona Nostra inter
pastores ac fideles, omnes nempe Congressus participes, non videatur modo sed
sentiatur etiam, te ipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis illic adstare
volumus memoratis Iulii mensis diebus teque proinde harum litterarum virtute
nominamus ac destinamus Missum Extraordinarium Nostrum ad Nationis Brasilianae
Eucharisticum Congressum Apparitiopoli, ubi Nostros animi gratulantis
laetantisque sensus rite patefacies, ubi adsistentes Nostra veluti voce benevola
consalutabis, ubi preces similiter Nostras repetes ut quam fructuosissime
peragatur exspectata diu haec diligenterque comparata Congressio circum
Eucharistiae Mysterium ac tandem communicabis cum universis participibus
Apostolicam Benedictionem tamquam praesentis Nostrae participationis testem
auspicemque simul caelestium adiumentorum, ut sane ad Iesum Eucharisticum per
Mariam eius sanctissimam Matrem crebrius studiosiusque accedatur et ex
celebratione Eucharistica plenius certiusque consulatur patientium famem hominum
nutrimento.
Ex
Aedibus Vaticanis, die VI mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXV, in Sollemnitate
Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, Pontificatus Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|