 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
DATUS SEBASTIANO S.R.E.
CARDINALI BAGGIO, EP. TIT.
VELITERNO, S.R.E. CAMERARIO, PONT. COMMISSIONIS PRO
VATICANA CIVITATE PRAESIDE
Venerabili Fratri Nostro Sebastiano S.R.E. Cardinali Baggio
Pontificiae Commissionis pro Vaticana Civitate Praesidi Sanctae Romanae
Ecclesiae Camerario
Preclara opportunitas Nos movet, Venerabilis Frater Noster, ut tibi
gratulemur et gratiam vocationis ad sacerdotium, in te ad plenitudinem adductum,
et diuturnum tempus in Dei famulatu transactum: nam vicesimo primo die huius
mensis Decembris uno mentis obtutu respicies quinquaginta annorum spatium in Dei
servitium consumptum inque animarum bonum.
Plura sane peregisti, quam his Litteris Nostris commemorare possimus, inde ab
anno millesimo nongentesimo duodequadragesimo, cum navam dedisti operam apud
Nuntiaturam Apostolicam in Salvatoria prius, dein in Bolivia et in Venetiola.
Cum vero, octo post annos, Italiam repetiisti, haec Secretaria Status te novit
industrium et sollertem.
Interim sacerdotale munus exsequebaris magno cum animarum profectu hac in
urbe Roma.
Mature tamen ad Columbianam Nuntiaturam missus es, ibique tuas impendisti
vires praesertim in Eucharistici Congressus praeparatione Caliae celebrandi.
Tandem Romam vocatus, anno MCML, substitutum egisti Congregationis pro Episcopis,
quod munus tres per annos tractavisti, usque dum scilicet Summi Pontificis
Nuntius missus es ad Clliliensem regionem.
Insequenti tempore Pontificium Legatum egisti, quinque per annos, in Canadia,
ac demum Nuntius Apostolicus es constitutus in immensa regione Brasiliopolitana;
quo in loco sacerdotalis atque episcopalis industria tua ut numquam alias patuit
ad omnes et Christifidelium dignitatem prosecuta est atque necessitates.
Incommodas atque extremas invisisti plagas, Amazoniam lustravisti
difficultatibus oppletam omnique lepore et venustate caritatis viator, pacis
evangeliique nuntius. Septemdecim insuper, te auctore, novae dioeceses sunt
constitutae.
Decessor Noster Paulus VI, re. me., anno millesimo nongentesimo
undeseptuagesimo S.R.E. Cardinalem te creavit constituitque Calaritanum
Archiepiscopum. Quattuor post annos tamen Congregationi pro Episcopis
praepositus es, quo in munere ad praeteritum usque annum perrexisti.
Nunc vero Praesidem agis Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana,
praestantemque navas operam pluribus sanctae Sedis officiis. Accessit, ante
aliquot menses, adlectio tui in S.R.E. Camerarium.
Multa quae diximus, ceteraque plura a te posita ut Ecclesiae Romanae
necessitatibus consuleres, exsuperant profecto rationem quam instruximus ut
tecum sacerdotalis iubilaei tui memoriam recoleremus. Propalam igitur
testificari volumus quanti aestimemus munerum tuorum fidelitatem, apostolici
impulsus adsiduitatem, dignitatis sacerdotalis et episcopalis integritatem. Hoc
ergo in sacerdotii tui natali die tecum Christo Domino gratias agimus maximas,
dum impensis precibus omnipotentem Deum rogamus, ut donorum suorum abundantiam
tribuat tibi, suo solacio te recreet. Beatissima Virgo Maria, Apostolorum et
Episcoporum regina, auxiliatricem tibi se praebeat atque opifera tuas addat
vires, tuis semper faveat coeptis.
Caritatis atque benevolentiae Nostrae testis esto Apostolica Benedictio, yuam
gratulabundo animo tibi impertimus quamque pertinere cupimus ad omnes quos
diligis quique te diligunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Decembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus
Nostri octavo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|