The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA
AD ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI

 

Cari Fratres Sacerdotes,

I

Ecce nunc nos iterum feriae quintae in Cena Domini appropinquamus quo die Eucharistiam instituit Iesus Christus nostrumque simul sacerdotale ministerium. Christus enim “cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos” (Io. 13, 1). Bonus ipse Pastor animam suam pro ovibus posuit (Cfr. ibid. 10, 11) quos salvaret suoque cum Patre reconciliaret et in novam vitam induceret. Ipsis iam apostolis in nutrimentum obtulit corpus suum pro eis traditum suumque pro eis sanguinem effusum.

Hic quotannis praeclarus est dies christianis universis: primos enim discipulos imitantes, accedunt corpus et sanguinem Christi in vespertina liturgia recepturi quae ultimam renovat cenam. A Salvatore ipso testimonium suscipiunt fraterni amoris qui omnem eorum vitam informare debet et cum eo iam vigilare incipiunt, ut Passioni eius sese coniungant. Vos autem ipsi congregabitis eos eorumque precem dirigetis.

At nobis, Cari Fratres Sacerdotes, praesertim hic praeclarus est dies. Etenim festus est sacerdotum dies. Dies est quo nostrum est sacerdotium exortum, quod Christi mediatoris unicum communicat Sacerdotium. Omnes totius orbis presbyteri hoc die invitantur ut suis cum episcopis eucharistiam concelebrent et circa eos promissiones renovent suorum sacerdotalium officiorum in Christi eiusque ecclesiae ministerium.

Probe novistis: hac data occasione me quam maxime vestrum cuique coniunctum sentio. Et sicut singulis iam fit annis, tamquam documentum necessitudinis nostrae sacramentalis in eodem sacerdotio egomet amanti aestimatione permotus, quam erga vos habeo, necnon ofEicio meo omnes meos fratres confirmandi eorum in ministerio pro Domino, has vobis litteras mitto adiuturus vos ut singulare excitetis donum quod vobis est per manuum impositionem creditum (Cfr. 2 Tim. 1, 6). Ministeriale hoc sacerdotium, quod nostra est pars, nostra quoque vocatio est nostraque gratia. Hinc nostra vita omnis notatur velut sigillo illius ministerii quod omnium maxime necessarium est et plurimum poscit, animarum salus. Illuc quidem pertrahimur magno sacerdotum seniorum numero.

II

Horum quidam sacerdotum ante mentem et ecclesiae memoriam admodum praesens obversatur ac potissimum hoc anno commemorabitur ob ducentesimam ortus sui recordationem: nominatim S. Ioannes M. Vianney curator de Ars. Cupimus omnes Principi pastorum Christo referre grates hoc de unico vitae actionisque sacerdotalis exemplari quod sanctus ille curator universae praebet ecclesiae atque nobis ante omnes presbyteris.

Quot inter nos ad sacerdotium se comparaverunt aut ipsi etiam hodie diíficile suum pastoralis curationis exsequuntur opus, forma ante oculos suos constituta Sancti Ioannis Mariae Vianney! Eius exemplum haud licet in oblivionem recidere. Magis nunc quam alias umquam opus est nobis ipsius testificatione, deprecatione illius, ut huius aetatis obviam procedere possimus condicionibus, ubi quamquam plura subsunt spei signa, crescens tamen laica rerum conversio ipsi evangelizandi operae adversatur, ubi supernaturalis neglegitur disciplina ascetica, ubi a compluribus amittuntur e conspectu rationes ipsae Regni Dei, ubi saepius etiam intra pastoralem industriam ministri sollicitantur nimis de partibus unis socialibus deque temporalibus propositis. Curator de Ars superiore saeculo confligeret cum difficultatibus oportebat quibus alia fortasse species fuit, quae tamen haud minus fuerunt magnae. Sua vero vita propriaque actione praebuit sui temporis societati quasi quandam provocationem evangelicam grandem unde fructus conversionis percepti sunt mirabiles. Neque dubitamus nos quin nobis hodie quoque is hanc provocationem evangelicam grandem porrigat.

Vos propterea cohortor ut hoc tempore ipso nostrum ponderetis sacerdotium hoc coram incomparabili pastore qui aliquando ministerii sacerdotalis collustravit plenam consummationem ipsiusque sanctitatem ministri.

Mortuum esse novistis Ioannem Mariam Vianney apud oppidum Ars die quarto mensis Augusti anno millesimo octingentesimo quinquagesimo nono, peractis videlicet plus quadraginta annis abnegationis extremae. Sexaginta tres compleverat annos. Is autem cum illuc advenit, parvus erat Ars vicus et ignotus dioecesis Lugdunensis, hodie vero Bellicensis. Exeunte autem eius vita, iam undique ex Gallia eodem accurrebant ipsiusque sanctitatis fama, una cum appellatione ad Deum, celeriter Ecclesiae universalis studium excitaverat. Sanctus Pius Decimus anno millesimo nongentesimo quinto beatorum ipsum caelitum fastis adiunxit, Pius autem Undecimus anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto sanctorum deindeque anno millesimo nongentesimo undetricesimo sanctum edixit eum curatorum orbis totius Patronum. Centesimo autem volvente anno eius ab obitu, Ioannes Vicesimus Tertius Litteras edidit Encyclicas quibus titulus Sacerdotii nostri primordia, quibus ipse Curatorem de Ars veluti exemplar ostentaret vitae atque ascesis presbyteralis, pietatis speciem necnon Eucharistici cultus, pastoralis, studii exemplum - atque id totum intra adiuncta necessitatum aetatis nostrae. Hic vero animi vestri oculos convertere velim quosdam tantum ad aspectus necessarios ut hinc adiuvemur melius ad detegendum rursus meliusque vivendum sacerdotium nostrum.

III

Ante omnia exemplar est Curator de Ars firmae voluntatis iis qui ad sacerdotium instituuntur. Plures enim subsequentes vitae asperitates potuerunt ipsius frangere animum, effecta tumultuum rebus ex novis proficiscentium, parum educationis rusticis in eius condicionibus, taciturnitas ipsius patris, necessitas opus agrorum participandi, militiae pericula et in primis, quantumvis intuitivum esset ei ingenium et animus ad omnia vere mollis, permagna comprehendendi ediscendique difficultas ideoque etiam cursus theologiae Latine explicatos sequendi, ac demum hanc ipsam ob causam dimissio de seminario Lugdunensi. Agnita tamen ipsius vocationis veritate, natus iam undetriginta annos potuit sacerdotio initiari. Sua ex operis faciendi tenacitate precationeque superat impedimenta omnia vel limites, sicut et postea in ipsa sacerdotali vita ut laboriose sacras componeret orationes vel vesperi pergeret theologorum opera auctorumque spiritalium perlegere. Iam inde ab iuventute animabatur permagna cupiditate “animas Deo lucrandi” per sacerdotis officium ac sustinebatur fiducia curatoris finitimi in oppido Ecully qui nihil iam de eius dubitans vocatione in se ipsum maximam partem recepit illius educationem. Quod magni animi exemplum iis qui etiam hodie gratiam illam cognoverunt, quod nempe ad sacerdotium sunt vocati!

IV

Studii dein pastoralis exemplar omnibus est pastoribus Curator de Ars. Procul dubio arcana eius magnanimitatis ratio est ex eius in Deum amore repetenda, quam sine terminis vivendo implevit, dum perpetuo amori respondit in Christo crucifixo luculenter declarato. Ibi enim voluntatem suam collocat omnia efficiendi ut animas ipse salvas faciat tanto quidem pretio a Christo redemptas, easque ad Dei perducat amorem. Memoria tenemus harum perbrevium locutionum quandam unde eius elucet secretum: “Sacerdotium est Cordis Iesu amor” (Cfr. Jean-Marie Vianney, Curé d’Ars, sa pensée, son cœur, présentés par l’Abbé Bernard Nodet, éd. Xavier Mappus, Le Puy, 1958, p. 100: deinceps ita memoratur: Nodet). Suisque semper in sermonibus atque instructionibus catechismi ad hunc recurrit amorem: “O Deus, mori egomet malim te amans quam unum dumtaxat ita momentum vivere quin te amem . . . Te diligo, divine mi Salvator quandoquidem pro me cruci es affixus . . ., quoniam tu me tenes crucifixum pro te” (Nodet, p. 44).

Christi igitur causa studuit ad amussim sese accommodare fundamentalibus illis postulatis quae in Evangelio discipulis suis proposuit Iesus quos ad praedicandum dimittit quaeque sunt precatio, paupertas, humilitas, sui ipsius negatio, voluntaria paenitentia. Et perinde ac Christus ipse, suas erga oves amorem experieb atur qui eum ad extremam pastoralem operam et deditionem perducebat necnon sui ipsius sacrificium. Raro quidem ullus fuit pastor adeo sibi propriorum conscius officiorum, immo cupiditate consumptus fideles proprios de eorum eripiendi peccatis aut ipsorum de lentitudine. “Concede mihi, Deus, paroeciae meae conversionem: quidquid volueris perpeti consentio per omne vitae meae tempus”.

Cari Fratres Sacerdotes, Concilii Vaticani Secundi doctrinis nutriti quod sacerdotis consecrationem feliciter reposuit intra pastoralis muneris complexum, incitantem vim pastoralis fervoris nostri quaeramus nos una cum Sancto Ioanne Maria Vianney apud Cor Iesu in eiusque amore pro animabus. Hoc ex fonte si non hauserimus, periculum est ne ministerium nostrum fructuum afferat perpaulum!

V

Omnino fuerunt in ipso Curatore de Ars uberrimi fructus, quem ad modum fere Iesu accidit in Evangelio. Huic enim Ioanni Mariae Vianney, qui omnes suas ei devoverat vires omnemque animum, aliquo pacto Salvator animas tradit. Copiose eas illi concredit.

Paroecia illius — ducentis triginta dumtaxat constans ex hominibus cum ipse advenit — penitus alia est futura. Omnes enim cognoverunt eo in oppido plurimum viguisse indifferentem animum ac minimum simul usum religionis inter viros. Monuerat ante Episcopus Ioannem Mariam Vianney: “Paululum Dei amoris in ista paroecia invenitur; tu aliquid inicies”. At cito admodum, ultra hoc ipsius oppidum, curator ille evadit multitudinis pastor accurrentis undique ex tota provincia, immo variis de Galliae regionibus aliisque etiam ex nationibus. Mentio flt de octoginta hominum milibus uno illo anno millesimo octingentesimo quinquagesimo octavo! Sunt qui plures nonnumquam exspectent dies eum ut conveniant eique peccata confiteantur. At illos adducit non tam videndi aliqua cupiditas nec fama ipsius sane iustissima ob miracula patrata necnon sanationes miras, quae omnia velit contegere ipse. Eo potius moventur quod sese in illo inventuros praesentiunt sanctum virum, paenitentia propria admirandum, Deo in oratione tam familiarem, interiore pace insignem animique demissione inter tantam operum felicitatem, sed maxime adeó introspicientem ut intimis animarum condicionibus respondeat easque liberet ab oneribus ipsarum potissimum in confessionali sede. Ita est: eum Deus pastorum delegit exemplar qui videri potuit fatuus et miser, debilis et inermis ac despicabilis ante hominum oculos (Cfr. 1 Cor. 1, 27-29). Illum vero optimis ducis medicique animarum donis compensavit.

Nonne autem, hac agnita in Curatore de Ars peculiari gratia, spes inde aliqua praebetur pastoribus hodie quandam patientibus spiritalem solitudinem?

VI

Praecipue porro Ioannes Maria Vianney ad fidem tradendam incumbebat ac perpurgandas hominum conscientias; quae ministeria duo in Eucharistiam confluebant. Nonne hodie quoque cernere decet ibidem tria quasi adminicula pastoralis ministerii sacerdotis?

Etiam si propositum certissime est populum Dei circa eucharisticum mysterium congregare per catechesim ac paenitentiam, alia tamen apostolica coepta pariter necessaria sunt secundum rerum adiuncta: non numquam simplex per multos annos commoratio cum tacita fidei testificatione in condicionibus non christianis, vel proximum consortium cum hominibus, domibus eorumque sollicitudinibus prima deinde exsistit nuntiatio qua quis non credentes tepentesque ad fidem incitare conatur; testificatio adest caritatis et iustitiae cum laicis christianis communicata quae efiìcit ut fidei magis credatur eamque ad effectum deducit. Hinc numerus proficiscitur operum atque inceptorum apostolicorum quibus praeparatur vel continuatur christiana institutio. Ipse quidem Curator de Ars operam dedit ut consilia iniret temporibus suis accommodata suisque paroecianis. Universa interea opera eius in Eucharistiam intendebantur et in catechesim et in sacramentum reconciliationis.

VII

Verum sine ullo dubio indefessa ipsius frequentatio sacramenti paenitentiae comprobavit principalem Curatoris de Ars proprietatem eique merito celebrem tribuit famam. Peropportune accidit quod tale nos hodie exemplum incitat ut ministerio reconciliationis omnem illum restituamus locum qui ei convenit quemque Synodus Episcoporum anni millesimi nongentesimi octogesimi tertii tam clare sua posuit in luce (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Reconciliatio et Paenitentia). Etenim sine progressu illo conversionis et paenitentiae et veniae petitae, quem Ecclesiae ministri indefatigabili studio instimulare debent atque amplexari ipsi, accommodatio illa adeo exoptata manebit brevis quidem et fugax.

In primis igitur Curator de Ars contendit ut fidelibus ingereret paenitendi voluntatem. Pulchritudinem efferebat Dei indulgentiae. Nonne omnis eius vita sacerdotalis cunctaeque vires devotae sunt peccatoribus convertendis? Atqui in confessionali sede potissimum Dei demonstratur misericordia. Noluit ideo se iis paenitentibus subducere qui undique locorum veniebant quibusque saepius dicavit decem cotidie horas, immo nonnumquam quindecim vel plures. Haec ipsi fuit procul dubio maxima omnium eius ascesium, nempe “martyrium”; corporis inprimis ratione, in aestu, frigore vel aere crasso; animi sed etiam, quandoquidem accusata peccata ipse vicissim patiebatur magisque immo paenitentiae inopiam: “Ploro ego quod vos haud ploratis”. Sed iuxta indifferentes istos, quos quam optime poterat suscipiebat et in quibus Dei amorem accendere studebat, Dominus concessit ei ut maximos peccatores paenitentes reconciliaret sicque animas ad perfectionem dirigeret quae eam sitiebant. Ibi praesertim voluit eum Deus participare Redemptionem.

Iam ex nobis, melius quam superiore saeculo, rationem communitariam paenitentiae repperimus et praeparationis ad veniam et ipsius gratiarum actionem post indulgentiam. Verum tamen sacramentalis illa venia semper postulat congressionem hominis ipsius cum Christo crucifixo per aliquem eius ministrum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 20). Proh dolor, crebro iam paenitentes nullo cum fervore accedunt ad confessionalem sedem, quem ad modum tempore Curatoris de Ars fiebat.

At ibi quoque, ubi complures iam a confessionis usu procul omnino manent diversas ob causas, oportere simul intellegitur potior aliqua pastoralis ratio conficiatur de sacramento reconciliationis, dum videlicet christianis sine intermissione rursus aperiantur necessitates vivae cuiusdam coniunctionis cum Deo, peccati sensus quo quis sese claudit ad Alterum aliosque, postulatum illud ut se quis convertat atque ab Ecclesia veniam recipiat sicuti gratuitum Dei donum, pariter etiam conditiones unde possit sacramentum apte celebrari, superatis hac in re praeiudicatis opinationibus falsisque sententiis et inconsiderata sacramenti repetitione (Cfr. EIUSDEM Reconciliatio et Paenitentia, 28). Quae porro rerum conditio simul poscit ut promptos nos semper praebeamus huic indulgentiae ministerio, parati nempe ad necessarium ei tempus diligentiamque dicandum, et — ut ita dicam — ad principatum inter alia opera ipsi tribuendum. Ita scient fideles quantum ei ponderis assignemus, sicut fecit Curator de Ars.

Quem ad modum in Adhortatione Apostolica post Synodum Episcoporum scripsi de paenitentia (Cfr. ibid. 29), reconciliationis ministerium sine difficillimum est maximaeque prudentiae, quod plurimum fatigat plurimumque postulat, praesertim cum numero sint pauci sacerdotes. Similiter in confessario flagitat eximias dotes humanas, in primis intensam spiritus vitam ac sinceram; necesse praeterea est sacerdotes ipse hoc sacramento crebro utatur.

Id vobis persuasum habetote semper, Cari Fratres Sacerdotes: hoc misericordiae ministerium unum exstat ex iis quae sunt pulcherrima maximeque consolantur. Sinit enim vos conscientias pur, are et iis peccata condonare vigoremque Iesu nomine subministrare, et ita medicos consiliariosque spiritales ipsis esse; etenim fit semper “ut in ministerio confessiones audiendi sacerdotium ministeriale, quemadmodum est pernecessarium, ostendatur et comprobetur” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad universos Ecclesiae Sacerdotes adveniente Feria V Cena Domini anno MCMLXXXIII, die 27 mar. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1983) 833).

VIII

Bina reconciliationis et Eucharistiae sacramenta arcte inter se coniunguntur. Amota enim novea semper conversione et receptione sacramentalis gratiae peccatorum remissionis, ipsa Eucharistiae participatio non iam plenam suam assequetur redimentem efficacitatem (Cfr. EIUSDEM Redemptor Hominis, 20). Quomodo Christus ipse ministerium suum incohavit: “Paenitemini et credite Evangelio” (Marc. 1, 15), ita plerumque Curator de Ars quemque diem incipiebat per indulgentiae ministerium. Verum sic reconciliatos paenitentes feliciter ille ad Eucharistiam dirigebat.

Medium profecto locum spiritalis eius pastoralisque vitae obtinuit Eucharistia. Dicebat enim: “Omnia simul sumpta opera bona haud aequant missae sacrificium, quandoquidem illa sunt hominum coepta, atqui missa sancta Dei ipsius est opus” (Nodet, p. 108). Ibi enim Calvariae sacrificium repraesentatur in totius orbis Redemptionem. Uti patet, cotidianum sui ipsius donum addat sacerdos oportet huic missae oblationi: “Recte igitur se gerit presbyter, si mane cotidie se Deo in sacrificium offert” (Nodet, p. 107) ; “sacra communio et sanctum missae sacrificium duo sunt efficientissimi actus ad animi impetrandam commutationem” (Ibid., p. 110).

Vitae sic presbyteralis eius gaudium summum erat et solacium Ioanni Maria Vianney sacrificium missae. Permagna cum diligentia, quamquam paenitentium urgebat multitudo, silentio per horae quartam partem sese comparabat. Animo collecto missam celebrabat beneque adorationem suam declarabat tempore consecrationis et communionis. Rerum veritatem attingens, animadvertit: “Inde causa est laxationis sacerdotis, quod animum non intendit in missam” (Ibid., p. 108).

Capiebatur insigniter Curator de Ars perpetuitate verae Christi praesentiae in Eucharistia. Ante tabernaculum saepius traducebat longas adorationis horas ante solis ortum aut vesperi; illuc praeterea se convertebat, cum contionaretur, crebro dicens ex animo: “Ibi ipse est”. Hinc etiam est quod, pauper admodum domi suae, nihil dubitaverit plurimum expendere in templi sui ornatum. Salutariter inde est etiam effectum ut paroeciae christifideles cito sibi consuetudinem asciscerent accedendi coram Sanctissimo Sacramento precaturi ac detecturi per ipsos curatoris sui mores magnitudinem mysterii fidei.

De tali autem testificatione id omnino cogitamus quod Concilium Vaticanum Secundum hodie quoque nobis de sacerdotibus significat: “Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu” (Lumen Gentium, 28). Ac nuperrime quidem extraordinaria Episcoporum Synodus, mense Decembri anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto inculcavit: “Liturgia debet fovere sensum sacri et eundem resplendentem facere. Imbuta esse debet spiritu reverentiae, adorationis et glorificationis Dei . . . Eucharistia, totius vitae christianae fons et culmen est” (SYNODI EXTRAORDINARIAE EPISCOPORUM Relatio Finalis, II, B, b/1 et C/1 : cfr. Lumen Gentium, 11).

Cari Fratres Sacerdotes, seriam nos ad conscientiae perscrutationem incitat Curatoris de Ars exemplum: quem locum cotidiana in nostra vita tribuimus missae? Estne ea — sicut primo ordinationis nostrae die, ubi primus fuit noster uti sacerdotum actus — principium apostolicae nostrae industriae Nostraeque singillatim sanctificationis? Quam adhibemus curam ut praeparemur? ut missam celebremus? ut coram Sanctissimo Sacramento precemur? ut fideles nostros eodem perducamus? ut sacris ex aedibus nostris efficiamus Domum Dei ubi divina praesentia homines nostri temporis alliciat quibus saepe nimis species mundi est Deo vacui.

IX

Operam praeterea dedit Curator de Ars ne ullo pacto Verbi neglegeretur ministerium, quod plane necessarium esset ad animos in fidem conversionemque parandos. Eo pervenerat ut dicere soleret: “Dominus noster, ipsa qui veritas est, haud minoris Verbum suum aestimat quam suum Corpus” (Nodet, p. 126). Nemo non novit quantum temporis, principio praesertim, dicaverit laboriose orationibus sacris suisindies dominicos conscribendis. Postmodum effecit ut liberius loqueretur, semper tamen cum viva quadam persuasione et clara, adhibitis imaginibus vel similitudinibus cotidiana de experientia, quibus vehementer ipsius permovebantur fideles. Partem dein magni momenti in eius ministerio obtinebant catecheticae institutiones ad infantes ipsique libenter adulti consociabantur cum illis ut hac testificatione extra ordinem fruerentur, ex animo scaturiente.

Denuntiare ausus est malum omnibus sub eius formis, sine indulgentia, nam in discrimine quodam aeterna fidelium ipsius vita erat: “Si pastor quis taceat, cum Deum offendi videt animasque errare, vae illi! Si damnari se nolit, oportet, si qua in illius est turbatio paroecia, omnem humanam observantiam pedibus conculcet omnemque pariter metum, ne forte dispiciatur aut odio habeatur”. Hoc ipsum officium fuit sollicitudo eius Curatoris. At in universum “rationem virtutis pellicientem demonstrare maluit quam vitii deformitatem”, et si crebrius quidem flens interdum de peccato mentionem habebat deque periculo salutis, insistebat in Dei offensi benignitate ac in beatitate illius, qui amatur a Deo, Deo coniungitur coram eo vivit ac pro eo.

Cari Fratres Sacerdotes, persuasissimum vobis habetis quanti ponderis sit munus Evangelii nuntiandi quod Concilium Vaticanum Secundum primo in loco defixit inter sacerdotis officia (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 4). Studete ergo, per catechesim et praedicationem aliasque formas quae sic communicationis instrumenta complent, animos afficere hominum nostrae aetatis cum eorum exspectationibus ac dubitationibus, ut excitetur fìdes et nutriatur. Quem ad modum Curator de Ars fecit et cohortatur Concilium (Cfr. ibid.), videte ut ipsum illud Verbum Dei doceatis quod ad conversionem homines hortatur ad sanctitatemque.

X

Eloquentem sane responsionem reddit Sanctus Ioannes Maria Vianney quibusdam disceptationibus de propria sacerdotis figura, quae his viginti proximis annis emerserunt; ex altera vero parte videntur homines iam in sententias aequiores devenire.

Reperit semper sacerdos atque immutabili quodam pacto originem ipsius suae proprietatis in Christo Sacerdote. Non iam mundus ipse legem ei statuere debet secundum modum necessitatum aut conceptionum de partibus illius socialibus. Signatur enim presbyter Sacerdoti Christi sigillo ut eius communicet unici Mediatoris ac Redemptoris munus.

Ob hoc ideo principale vinculum recluditur sacerdoti immensus ille campus ministerii pro animabus ad earum salutem in Christo et in Ecclesia. Quod opus totum pervadi necesse est amore animarum ad Christi exemplar qui suam pro eis obtulit vitam. Vult namque Deus omnes salvos fieri homines neque ullum parvulorum perire (Cfr. Matth. 18, 14). “Promptus esse debet semper sacerdos ut animarum respondeat necessitatibus”, aiebat Curator de Ars (Nodet, p. 101); “Ipse non sibi exsistit verum vobis” (Ibid., p. 102).

Adest sacerdos pro laicis quos animat sustentatque in exercitatione communis sacerdotii baptizatorum - id quod duce in sua tam luculenter a Concilio Vaticano Secundo est positum - in eo videlicet consistentis quod ex eorum vita conficit spiritalem hostiam, quod in familia testificatur christianum spiritum necnon in negotiorum temporariorum procuratione, quod evangelizationem fratrum eorum communicat. Ministerium tamen sacerdotis alterius est naturae. Etenim eo tandem spectat ut ipse nomine Christi-Capitis agat, ut homines immittat in vitam novam a Christo apertam, ut mysteria eius - Verbum, veniam, Panem Vitae - illis dispenset, ut iterum eos congreget in ipsius Corpore adiuvans ut intus conformentur utque vivant ac se gerant secundum salvificum Dei consilium. Brevi: proprietas nostra elucet ex “creatrici” applicatione amoris in animas a Christo Iesu communicati.

Conamina illa, quibus sacerdotem reddere nonnulli contendunt laicum, nocent Ecclesiae.

Neque istud ullo modo significat procul sacerdotem manere debere humanis a curis laicorum: oportet eum valde prope esse ad ipsos, sicut fuit Ioannes Maria Vianney, at uti sacerdotem, et semper in eo rerum obtutu, qui respiciat videlicet eorum salutem aeternam ac progressionem ad Dei Regnum. Testis enim ille est et dispensator alterius cuiusdam vitae quam terrestris est (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 3). Necesse omnimo Ecdesiae est essentialem hanc presbyteri proprietatem in tuto collocari sua cum verticali ratione. Vita ac persona Curatoris de Ars demonstratio illius est insigniter illuminans vigensque.

XI

Haud sufficiebat Sancto Ioanni Mariae Vianney ex ritu solum exsequi ministerii actus. Animum namque suum vitamque studebat Christo conformare.

Precatio erat eius vitae anima: tacita precatio et contemplativa, plerumque in ecclesia propria ante tabernaculum. Per Christum aperiebat sese anima ipsius tribus Personis Divinis, quibus suo in testamento “pauperem animam suam” redditurus erat. “Perpetuam servabat cum Deo coniunctionem intra vitae suae occupatissimae adiuncta”. Nec officium suum ipse neglegebat nec sacellum. Sua sponte ad Virginem convertebatur.

Paupertas ipsius singularis erat. Pro pauperibus se reapse spoliabat. Atque honores declinabat. Castitas in illo fulgebat qui cognoscebat pretium puritatis ut inde “fons amoris detegeretur qui Deus est”. Oboedientia Christo a Ioanne Maria Vianney traducebatur in oboeditionem Ecclesiae ac praesertim Episcopo quae etiam solida sub forma apparuit cum grave accepit curatoris munus quod saepius eum terrebat.

Sed maxime Evangelium inculcat sui ipsius abdicationem atque crucis susceptionem. Et plures quidem cruces Curatori de Ars praebebantur proprio in ministerio: populi calumniae, intolerantiae alicuius vicarii vel fratrum sacerdotum, repugnantiae, immo arcana quaedam dimicatio adversus inferorum potestates, et ipsa aliquando invitatio ad desperandum media in spiritali nocte.

Tamen non ipse solum accepit has probationes sine querimoniis, verum etiam praeivit cum mortificatione, continua scilicet sibi ieiunia imponens aliosque simplices modos quibus “redigere corpus in servitutem” posset, uti dixit Sanctus Paulus. Sed in hac paenitentia, cuius aetas nostra infeliciter exiguam habet consuetudinem, perspicienda bene eius sunt proposita: Dei amor peccatorumque conversio. Sic profecto alicui fratri sacerdoti animo concidenti nuntiat: “Precatus es . . . gemuisti . . . num vero ieiunavisti, num vigilavisti . . .?” (Nodet, p. 123). Cui addi potest Iesu admonitio Apostolis data: “Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium” (Matth. 17, 21).

In summa: se sanctificavit Ioannes Maria Vianney quo aptior ipse alios ad sanctificandos esset. Remanet quidem conversio cordium secretum, in agendo liberorum, et arcana Dei gratiae via. Suo ministerio potest tantummodo sacerdos homines illuminare in foroque interno gubernare ac sacramentis donare. Quae nempe sacramenta Christi sunt actiones quarum efficientia haud minuitur vitio aut indignitate ministri. At effectus eorum ex praeparatione et affectionibus pendet hominis ea recipientis; et hae vehementer adiuvantur sanctimonia sacerdotis ipsius, aspectabili eius vitae testimonio, sicut etiam secreto meritorum commercio intra communionem Sanctorum. Docebat enim Sanctus Paulus: “adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia” (Col. 1, 24). Ioannes Maria Vianney aliquo modo eripere a Deo cupiebat has conversionis gratias non sua tantum prece verum sacrificio totius etiam suae vitae. Diligere volebat Deum pro iis qui eum non diligebant magnamque paenitentiarum absolvere partem quas illi iam non faciebant. Vere fuit ille pastor cum populo suo peccatore coniunctus.

Cari Fratres Sacerdotes, ne iam metuamus officium hoc adeo intimum cuique nostrum, ascetica disciplina signatum amoreque instigatum, quod a nobis poscit Deus bene ut sacerdotio nostro fungamur. Reminiscamur recentis illius considerationis Patrum synodalium: “Nobis videtur in hodiernis difficultatibus Deus velle nos profundius docere valorem, momentum et centralitatem crucis Iesu Christi” (SYNODI EXTRAORDINARIAE EPISCOPORUM Relatio Finalis, D/2). In presbytero enim iterum: Christus suam experitur passionem pro animarum salute. Gratias ideo Deo referamus sic qui nobis permittit ut Redemptionis communicemus opus nostro in corde atque in corpore.

His omnibus de causis haud cessat Sanctus Ioannes Maria Vianney testis esse, semper vivens semperque praesentis utilitatis, de veritate vocationis ac ministerii sacerdotalis. Meminerint omnes quanta ipse animi persuasione locutus sit de sacerdotis magnitudine eiusque plena necessitate. Oportet sacerdotes et illi qui ad sacerdotium comparantur et ii qui post-modum vocabuntur mentis suae aciem oculosque in ipsius exemplum intendant idque sequantur. Christifideles ipsi beneficio eius melius comprehendent sacerdotii mysterium suorum presbyterorum. Minime quidem figura Curatoris de Ars transibit!

XII

Cari Fratres, utinam cogitationes hae in vobis renovent laetitiam, quod sacerdotes estis, atque cupiditatem simul, ut magis tales sitis! Curatoris de Ars testimonium vitae plurimas alias complectitur divitias quae sunt pervestigandae. Haec sane argumenta fusius pertractanda suscipiemus tempore peregrinationis quam facere placebit proximo mense Octobri, quandoquidem Episcopi Galliae eum in locum Ars me advocaverunt ut ducentesimum honoremus annum ab ortu Ioannis Mariae Vianney.

Primam vero hanc meditationem vobis inscribo, Cari Fratres, ob sollemnitatem Feriae Quintae in Cena Domini. Singulas apud nostras communitates dioecesanas congregabimur sic gaudentes de sacerdotii nostri origine ut Ordinis sacramenti gratiam innovemus, ut amorem excitemus qui nostram designat vocationem.

Nobis intellegimus Christum id dicere quod olim Apostolis: “Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis . . . Iam non dico vos servos . . ., Vos autem dixi amicos” (Io. 15, 13-15).

Coram ipso qui amorem in sua plenitudine patefecit redintegramus sacerdotales nostras obligationes uti presbyteri et episcopi.

Inter nos mutuo precamur alius pro alio, quisque suo pro fratre, et universi pro universis.

Sacerdotem oramus aeternum ut Curatoris de Ars recordatio nos adiuvet ad inflammandum studium nostrum in ipsius ministerio.

Spiritum Sanctum obsecramus ut pro Ecclesia plures evocet sacerdotes indolis et sanctitatis Curatoris de Ars: hoc tempore nostro tam indiget Ecclesia huius rei neque minus nunc ipsa efficere potest ut hae nascantur vocationes.

Ac tandem sacerdotium nostrum concredimus Virgini Mariae, sacerdotum Matri, ad quam sine intermissione Ioannes Maria Vianney decurrebat tenera cum pietate omnique fiducia. Alia haec ei erat causa gratiarum actionis: “Iesus Christus cum omnia nobis dedisset quae tribuere potuerat, voluit heredes etiam nos reddere illius doni, quod carissimum ipse habet, id est sanctae Matris suae” (Nodet, p. 252).

Pro me denique omnem meam ad vos defero benevolentiam et una cum episcopo vestro Apostolicam Benedictionem vobis impertio.

Ex Aedibus Vaticanis die XXIII mensis Martii anno MCMLXXXVI, Dominica in Palmis de Passione Domini, Pontificatus Nostri octavo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 

top