Et praesentes Nos aliquando Barii et
procul per scripta hisce superioribus annis sumus luculenter testificati, non
solum quem omnino locum obtinere arbitraremur Sanctum Nicolaum ipsum Myrensem ac
Barensem in utriusque orientalis occidentalisque Ecclesiae pietate et liturgia,
verum quantum etiam existimaremus diligentem eius cultum conferre oecumenicas ad
rationes firmandas debere inter easdem communitates catholicas.
Huius rei causa
orationibus Nostris merita ipsius extulimus ac litteris quoque nuperius datis.
Hinc summopere etiam laetamur quod proximo mense Maio concelebrabitur ritu
quidem sollemniore “Annus Nicolaianus”, nongentesima videlicet anniversaria
memoria translati Barium Myra eiusdem Sancti Episcopi corporis. Cum autem illius
Ecclesiae particularis celebrationes ad rem convenienter honorandam institutas
laetissimi sane cognoverimus, non nihil decoris credimus ac splendoris, maiorem
scilicet maiestatem ac dignitatem iisdem ritibus accessuram, si Nostro nomine
quis nutuque adsit, qui et veram Nostram de Sancti Nicolai momento mentem rursus
inculcet atque optata inde oecumenica clare illuminet.
Ad te igitur, Venerabilis
Frater Noster, adimus qui totiens adhuc fidus fueris sententiarum Nostrarum
interpres et ipsam moderaris Commissionem Patrum Cardinalium Pontificio sacrario
Barensi praepositam, unde sollemnitatem hanc et commemorationem pridem iam
penitus didicisti. Hisce propterea Litteris Nostris prompta alacrique voluntate
nominamus te destinamusque Missum Extraordinarium qui apud Pontificiam Basilicam
Sancti Nicolai celebritatibus Barii praesideas Maio mense in illius honorem ac
memoriam.
Qui praeclarum omnem eventum ex longiquo intenti profecto sectabimur,
pro Nobis tu ipse adstabis; religiosos Dominicanos in apostolatus fructuosi
eorum opere idem intra templum pariter confirmabis; participes omnes veluti voce
Nostra consalutabis ad Nostrumque plane sensum adiuvabis hortando in via rectae
fidei et curae simul studiorum oecumenicorum; Apostolica denique Benedictione
universos fratres ac sorores universas adsistentes recreabis, quo uberiores
percipiantur fausta ex commemoratione hac fructus spiritales ac proventus in
posteros plurimos annos.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Aprilis, anno
MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II