The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
SALVATOREM S.R.E. CARDINALEM PAPPALARDO
ARCHIEPISCOPUM PANORMITANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Salvatori S.R.E. Cardinali Pappalardo
Archiepiscopo Panormitano
 

ANIMI MOX catholicae communitatis Italae totius oculique pariter Rheginensem convertentur in urbem, quem ad modum et fidelium ac peregrinatorum eodem dirigentur turmae, ubi videlicet transacto iam celeriter annorum intervallo Vicesimus Primus concelebrabitur Eucharisticus Congressus Nationalis, unde vix dici potest quot et quanta manatura sint gratiae salutisque beneficia in Ecclesiam Italicam, quot et quantae renovationis maiorisque apostolici fervoris exspectentur vires.

Numquam vero non Nobis Nostrisque item Decessoribus attentissimae curae fuerunt iidem hi per orbem et nationes Eucharistici Congressus, quippe cum — ut luculentissime defendit omnis Ecclesiae Catholicae traditio et doctrina etiam documentis Concilii Vaticani Secundi mirabiliter enuntiata — medium omnino locum christianae vitae obtineat Eucharistiae Sacramentum fontemque simul contineat proximum — Christum id est in aeternum viventem atque agentem — sanctitatis et salutis, consolationis et confirmationis in terrestri hac hominum peregrinatione ad Regnum et Patriam. Pontifices igitur Romani quocumque potuerunt modo efficere contenderunt ut quam clarissimo lumine haec fausta communitatis fidelis eventa collustrentur et quam fervidissima etiam fide commemorentur.

Quotiens autem per tempora licet atque oblatas opportunitates, aut ipsi Nos interesse sollemnibus illis ritibus studemus, aut personam Nostram inibi sustinendam ostendendamque curamus diligentia alicuius Nobis iunctissimi adiutoris apostolico Nostro in ministerio, ne ullum signum studii Nostri deesse videatur neve ullum maioris sollemnitatis efficacitatisque adiumentum. Quamvis ergo eidem huic Congressui praesentes Nos finem simus die duodecimo mensis Iunii facturi ac Nostra cohortanti voce participes consalutaturi dimissurique, nihilo tamen minus firmiter volumus iam ab ipsius Congressus principio illum pro Nobis adsistere, praesidere, interesse sollemnibus, qui apte mentem Nostram de huius caelestis Sacramenti magnitudine, quin immo necessitate, exprimere et docte sciat exponere. Fidenter ideo prorsus temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris libenterque creamus ac renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum ad Vicesimum Primum nationis Italae Congressum Eucharisticum Rhegii feliciter eventurum a quinto ad duodecimum mensis Iunii diem.

Quas praesentes Missi Extraordinarii partes dum sic tibi commendamus, id in primis suademus ut praecipuum ac proprium Congressus argumentum, quo vix quidquam excogitari potuerat convenientius, verbis tuis perquam diligenter inculces quod est: “Eucharistia — unitatis sacramentum: Unus panis, unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus” (1 Cor. 10, 17).  Orbe enim terrarum maioribus, ut videtur, in dies discidiis lacerato ipsoque hominum genere contentionibus bellis terroribus perturbato, divinum sine dubio remedium praesto omnibus adest ex verae fidei lumine, ex verae religionis sensu, ex verae pietatis ac totius veritatis origine: quae omnia unitatis tandem solidissimae fundamenta et semina abunde reperiuntur hoc in augusto Altaris Sacramento.

Eucharistica enim esca enutriti fideles nova pollent virtute qua Christi pacis testes custodesque esse valeant tam in domestico convictu quam in publica societate et eo pacto plurimum cotidie conferre veram ad conglutinandam humanae consortionis unitatem. Hac de causa copiosam spiritualium fructuum messem de omni Eucharistico Congressu exspectamus, nominatim vero nunc de hoc Italicae nationis. Deum proinde precibus impensis obsecramus ut catholici huius civitatis per eucharistici mysterii frequentationem quidam quasi antesignani fiant renovatae inter homines unitatis.

Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, tamquam muneris tui praesidium universisque Congressus particibus auxilium sane validum Apostolicam Benedictionem peramanti animo dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top