|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM TOMKO
Venerabili fratri nostro Iosepho SRE Cardinali Tomko
QUAE MEMORANDA prorsus Deiparae Virginis Mariae celebratio quotannis
Ecclesiae universae tum spiritalem iucunditatem adferre consueverit tum
gratiarum adfluentiam, Sollemnitas videlicet Immaculatae Conceptionis ipsius,
illam hoc anno novimus maiorem multo splendorem prae se laturam maioremque etiam
pietatis marialis cultum excitaturam apud amatissimam profecto catholicam
Senegaliae communitatem, eum nempe ob eventum quem Petri humilis Successor
multiplici de causa extolli et peculiari omnino religione excoli cupit.
Centesimus enim iubilaris annus eo die explebitur, ex quo tempore sacrae
peregrinationes coeptae feliciter sunt tota ex eadem natione suscipi peragique
utiliter celeberrimum ad sacellum Marianum “Dominae Nostrae Liberationis de
Poponguine”, ubi centum pariter iam annos prosperatur maxime evangelizandi opus
et ubi merito se natum gloriatur ipse Dakarensis Archiepiscopus, Venerabilis
Frater Noster Hyacinthus S.R.E. Cardinalis Thiandoum. Quoniam vero pauci admodum
eiusdem regionis ac linguae Episcopi Fratres sunt, qui cum sanctuario illo non
arctissimis vinculis coniungantur, et quoniam praecipuum quendam locum inter
Christifideles Senegalienses obtinet tam consuetudo ea piarum peregrinationum
quam nomen ipsum Virginis Mariae de Poponguine, facile idcirco iam in antecessum
concipere animo laetissimi possumus illius diei celebritatem atque festivitatem
mentium ac sollemnium quibus iubilaris concludetur annus.
Memoria porro cum penitus teneamus Nos magnitudinem fidei, firmitatem morum
christianorum, actionis catholicae alacritatem Ecclesiae Senegaliensis, quam
complura testantur Nobis documenta, non solum ex longinquo veluti praesentes
memorabilem participabimus eventum de Poponguine in Immaculatae Conceptionis
Sollemnitate, verum solido quodam adspectabilique modo personam Nostram inter
adstantes pastores sacros et presbyteros, religiosos ac religiosas, fideles
innumerabiles percipi et quasi attingi volumus.
Quapropter temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, harum Litterarum
auctoritate interesse pro Nobis iubemus memoratis ritibus in Senegalia tamquam
Missum Extraordinarium Nostrum apud sacrarium mariale de Poponguine. Quo tempore
ad mentem Nostram cohortaberis localem illam ecclesiam ut constantius usque in
Matris Dei cultu imitationeque illuminata perseveret utque sese perpetuo
renovans et Christi Evangelium disseminans lucem quoquoversus atque
consolationem caelestem rectae fidei ad quam plurimos homines perferat,
adiuvante eadem Dei Genetrice opitulanteque Apostolica Benedictione quam amanter
Nostro nomine participibus sollemnium illorum cunctis ac singulis elargieris.
Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Novembris anno MCMLXXXIX Pontificatus
Nostri duodecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
|