 |
IOANNES PAULUS PP. II
CHIROGRAPHUM MISSUM
AD
ANGELUM S.R.E. CARDINALEM SODANO
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Qui hesterno die Te in Patrum Cardinalium
Collegium ascivimus, hodie per has Litteras, quas laetanti animo Tibi damus, ex
Apostolicae Nostrae potestatis et auctoritatis plenitudine, Te Secretarium
Status creamus renuntiamus constituimus, pro certo habentes Nos hoc gravissimum
munus peridoneo viro explendum concredidisse. Diu enim Te ante oculos habuimus
optimum Dei ministrum, et cognovimus quantum de Ecclesia merueris deque
Apostolica Sede, in cuius servitio plus triginta annos fuisti, in quo explicando
singularibus te ostendisti praeditum facultatibus et dotibus, acri ingenio,
rerum hominumque experientia, sed praesertim fidelitate notabilem erga Nos
Nostrosque Decessores in Legationibus quibus es functus et in officio sustinendo
Secretarii Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis et deinde Secretarii de
rationibus cum Civitatibus Secretariae Status. Qua re confidimus te, non parvae
partis totius Catholicae Familiae notitiam adeptum, necnon variarum gentium
condicionum, morum, necessitatum, magno esse Nobis auxilio futurum in onere
portando regiminis universalis Ecclesiae: Ecclesiae huius temporis, cum plurimum
habet momentum non solum quod ad Evangelium nuntiandum, confirmandum,
defendendum spectat, verum etiam quod ad multiplices difficilesque religiosae
atque civilis societatis quaestiones, quae ardentius in dies eius praestolatur
verbum, ut iustum veri et boni iter conficiat. Nec dubitamus quin opera, quam
posthac Apostolicae Sedi navabis, alacris, sicut hucusque, evasura sit, constans,
efficax, Tuque per omnia obsecundaturus pastoralibus Nostris propositis, visioni
quam muneris Nostri habemus, enixo studio adducendi animas ad Christum, inceptis
quae conamur pro cuncti humani generis, imprimis vero filiorum Ecclesiae,
utilitate. Quo autem ad haec facienda sis promptior et exanclandus labor levior
Tibi fiat, quin potius ea Te afficiat laetitia, quae sedulorum Domini
operariorum est propria, Nostram Tibi benevolentiam palam significamus, simul
eundem Dominum deprecantes ut sua Te illustret luce, sua sustineat vi, Tuae
faveat operositati in gloriam suam et in Ecclesiae suae felicitatem.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iunii, anno MCMXCI,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
|