|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA ROGERIO
MICHAELI S.R.E.
CARDINALI MAHONY,
ARCHIEPISCOPO ANGELORUM
IN CALIFORNIA
Venerabili Fratri Nostro Rogerio Michaeli S.R.E. Cardinali Mahony
Archiepiscopo Angelorum in California.
Perspectum quidem habemus et exploratum in hominum societate in ipsaque
Ecclesia permagnum pondus familiam habere, in qua profecto catholica doctrina et
pastoralis industria maximam curam locare consueverunt. Eiusdem vero firmum vinculum communis precatio et nominatim marialis cultus
plane efficiunt. Quinquaginta autem praeterierunt anni ex quo inceptum quoddam
concitum est quod est “Family Rosary Crusade”. Istud vero propositum et
consilium Pater Patricius Peyton, Congregationis a S. Cruce sodalis, quondam
optima de causa iniit, ut caelestis Mater convenienter coleretur, corolla
precatoria adhibita, ipsaque superna adiumenta affatim dispensaret.
Cupimus Nos haec christiana documenta et testificationes nostra quoque aetate
ut confirmentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus quinquagesimam illius
operae convenienter iri celebratum memoriam, unde christiana familia magis
magisque suasu inductuque marialium exemplorum floreat domesticasque virtutes
penitus consequatur.
Quocirca, ut commemoratio haec magnificentius fructuosiusque peragatur,
mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui personam Nostram tueatur
Nostramque pariter benignam cohortationem et marialem mentem demonstret. Ad te
autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum,
quippe qui occurras prorsus par ad officium hoc sustinendum et commendabiliter
complendum. Quapropter te Missum Extraordinarium creamus ad quinquagesimum iubilaeum
commemorandum illius institutionis quae est “Family Rosary Crusade”. Ut res ipsa
postulaverit, de rosarii precatione loqueris ipsamque vocem Nostram significabis,
unde novum animum suscipiant fideles et in futurum tempus ferventius marialem
pietatem.
Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium
aerumnas soletur omnesque familias laetificet. Benedictionem tandem Nostram
Apostolicam universis simul commemorationis participibus, deferre largiter
velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Novembris, anno MCMXCII, Pontificatus
Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|