EPISTULA DATA
MARCELLO S.R.E.
CARDINALI GONZÁLES MARTÍN
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD QUINGENTESIMAE
ANNIVERSARIAE MEMORIAE FOEDERIS TORDESILLAS CELEBRATIONES
Venerabili Fratri Nostro
Marcello S.R.E. Cardinali González Martín,
Archiepiscopo Toletano
Quandoquidem Alexander PP. VI bullam cui titulus “Inter Cetera” die
IV mensis Maii anno mcdxciii subscripsisset, missionali navitati inter novi
mundi gentes singulare dedit incitamentum atque terrarum confinia a Christophoro
Colombo compertarum proposuit. Regnum Castellae et Regnum Lusitaniae
Praedecessoris Nostri mentem ad pacem introducendam acceperunt atque die vii
mensis iunii insequenti anno foedus in Hispanica urbe Tordesillas vulgo
appellata confirmaverunt.
Proxime igitur quingentesimus celebrabitur annus
expletus ab hoc peculiaris momenti pro toto mundo totaque Ecclesia eventu. Nos,
Quibus totius Dominici gregis cura est concredita, hunc anniversarium diem
participare quodammodo volumus, novam passim suscipientes penitusque
perficientes hominum omnium terrarum evangelizationem.
Tu, Venerabilis Frater
Noster, qui Toletanam communitatem ecclesialem per semitas Evangelii deducis,
poposcisti, una cum Venerabili Fratre Iosepho Delicato Baeza, Archiepiscopo
Vallisoletano, ut ad personam Nostram gerendam sacer Praesul constitueretur, qui
Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus.
Ne vero ullum desideretur a Nobis signum huius favoris Nostri et gaudii communis,
tu ipse, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris palam ad id destinatus grave
munus adstabis tamquam Missus Extraordinarius Noster ad anniversariam
honestandam recordationem foederis in urbe Tordesillas quingentis abhinc annis
facti.
Die illo VII proximi mensis iunii Nostra voce adsistentes et participes
omnes compellabis, Nostram ad sententiam eos cohortaberis ut necessarium
evangelizationis opus duplicatis viribus persequantur; Nostra paterna
gratulatione catholicum populum recreabis atque Benedictionem Apostolicam
Praesulibus universoque clero ac populo tam faustum diem celebrantibus imperties.
Fidenti animo legationem hanc tibi committentes, benevolentiam Nostram erga te
omnem testati de muneribus tuis iam efficienter peractis, Te salvere ex animo
iubemus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana