EPISTULA DATA
IOSEPHO T. S.R.E.
CARDINALI SANCHEZ,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO CLERICIS
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho T. S.R.E. Cardinali Sanchez
Praefecto Congregationis pro Clericis
Christus Dominus divina sua potestate discipulis sollemniter praecepit ut in
dissitissimas etiam mundi regiones se conferrent ad salvificam fidem propagandam.
Id exsecuti sunt illi sacri praecones qui, quattuor ante saecula, Caebuanam in
Philippinis Insulis regionem attigerunt. Qua de re, paterno affectu ac vehementi
gaudio mens Nostra ad illam convertitur communitatem, quae proximo mense Aprili
quartam saecularem memoriam natalis sui clara cum magnificentia recolet. Haec
autem celebratio Nobis copiam dat et facultatem ut non modo huius rei memoriam
revocemus, verum etiam christifideles ad vehementiorem firmioremque fidem
concitemus.
Cum vero Caebuanus sacrorum Antistes postulaverit ut ad personam Nostram
illic gerendam sacer quidam Praesul constitueretur cumque piam eius petitionem
exaudiendam esse censuerimus, te, Venerabilis Frater Noster, cogitavimus qui
scite ac naviter Congregationi pro Clericis praees. His igitur Litteris Nostris
Nostraque plena auctoritate te designamus eligimus renuntiamus Missum
Extraordinarium qui celebritatibus tanto eventui convenientibus Nostro praesis
nomine. Quo vero haec commemoratio magnificentius ac fructuosius peragatur,
partes Nostras ibidem convenienter ages Nostramque ostendes per spiritum
praesentiam, sacris praesidebis celebrationibus, verbo et exemplo populum ad
confirmandam fidem adhortaberis. Universis demum Nostram demonstrabis propensam
voluntatem, quae omnes complectatur omnesque inibi cives laetificet. Demum
Benedictionem Nostram Apostolicam universis eiusmodi sollemnia participantibus
deferas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et caritatis Nostrae
sincerum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana