IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA MIGUEL S.R.E. CARDINALI OBANDO BRAVO,
EPISCOPO ZACAPENSIS ET DE ESQUIPUTAS
Clara profecto sacra signa et innumera quidem ubique terrarum exstare servarique
omnes sat sciunt, quae christianam religionem fideliumque pietatem ostendere
volunt. Id vero genus inter praestantes testificationes veneratum recensetur
Christi Sancti de Esquipulas simulacrum, intra Guatimalae fines situm. Ad illud
enim frequentes complurium Nationum cives fidenter decurrunt caelestia beneficia
postulaturi supernaque dona deprecaturi.
Congruenti harum imaginum cultu et honore cupimus Nos fidelium animi ut
confirmentur, novo inde suscepto vigore et in christianam actionem studio.
Quocirca libentes et volentes Venerabilis Fratris Rodulfi Quezada Toruño,
Episcopi Zacapensis et de Esquipulas, postulatis obsecundare cupimus, qui
insignem a Nobis Missum poposcit ut quartae Sanctuarii Christi Sancti saeculari
memoriae sollemniter agendae interesset.
Itaque ut celebratio haec festivius et convenientius peragatur, mittere virum
eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam
mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram
admovimus et animum, qui, ad eandem loquelam cum pertineas noverisque probe
illius sanctuarium momentum et dignitatem, videris prorsus par acceptusque ad
officium hoc tuendum et congruenter explendum.
Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, frequenti occurrente illa
commemoratione, mense autem Martio die ix, ipsam vocem Nostram significes, unde
penitus agnito illius sacrae effigiei sensu et praestantia, non modo cuncti
illud insigne simulacrum admirentur, verum et novum animum suscipiant ad
operosam industriam excolendam.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces
pariter fundimus ut Christi praeconium late proferatur et gentes illas, quae
circa sunt, magis magisque complectatur. Salutationem tandem fervidam omnibus
porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus
participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit
divinarum gratiarum nuntia et felicioris aevi signum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Februarii anno MCMXCV, Pontificatus
Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
|