The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KUHARIĆ,
ARCHIEPISCOPO ZAGABRIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Kuharić
Archiepiscopo Zagrebiensi
 

Singularis illa quidem benevolentia, qua populum tuum locumque Nos amantissime semper contuemur ac publice privatimque eidem omni regioni totiens pacis optatissimae sumus caelestia dona precati, in te ipso, Venerabilis Frater Noster, hodie immensum quiddam crescit, dum has nempe tibi inscribimus Litteras fraternas, ut gratulantis Nostri animi gaudium tecum aperte communicemus et cum universa dilectissima ea communitate Zagrebiensi quam tam laudabiliter tamque gubernas Christi nomine efficaciter hos viginti quinque continuos annos.

Sed aliam haud minus praestabilem memorabilemve nunc cogitamus vitae tuae iubilarem recordationem quae proximo mense Iulio, ut te sine dubio plurimum consolabitur, sic Nos iam in antecessum laetificat. Quinquagesimum enim aureum illum annum die decimo quinto complebis, ex quo tempore filius eiusdem ecclesiae Zagrebiensis fidissimus aeterno es Christi initiatus sacerdotio ac divinitus certe ad totidem annorum fructuosissimum ministerium deputatus inter tuae ipsius gentis pastores et fideles: primum uti communitatis presbyter, deinde Antistitis memoria digni Šeper Auxiliaris Episcopus, postremo Archiepiscopus ipse, interea coniungens cum hoc tuam apud Ecclesiam apostolatu etiam largius multo latiusque officium laudabiliter praesidendi complures iam annos Episcoporum ipsi Conferentiae prius quidem totius Iugoslaviae nuperiusque Croatiae.

Difficulter plenus talis huius tamque exiguae epistulae terminis census continetur meritorum tuorum et pro ecclesia tua locali et Croatia et cuncta tandem provincia adeo nuper adversis conflictata rebus. Nec semel antehac apostolatus tui laudes celebravimus, operam tuam paci conglutinandae datam, vires dilatando ubique Evangelii Christi nuntio impensas: cum duodecim abhinc annos inter Ecclesiae purpuratos adlegeremus Patres, cum sacras huc ad Apostolorum limina deduxisses peregrinationes, cum coram te hic et istic salutaremus.

Haec singula industriae pastoralis tuae praeconia ab aliis pariter prolata faustissimo hoc tempore iteramus libentissimi Nos, ponderantes integrum hoc diuturnumque operis salutaris tui curriculum. Utinam ipsa praeteriti laboris ardui tui memoria et conscientia copiosum tibi pariat his diebus solacium, atque divinus ipse Pastor tibi premiorum largitor etiam in terris adsistat. Utinam anniversarius tuus dies tibi tuisque familiaribus et fratribus presbyteris quam clarissimus illucescat teque in posteros plurimos annos comitetur.

Esto aequabiliter tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolica Nostra Benedictio, hisce transmissa cum Litteris, Nostrae in te benignitatis documentum munerumque supernorum certissimum pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top