Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII DE CULTURA

 

Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Praesidi Pontificii Consilii de Cultura

Tolosa, urbs antiqua et praeclara Galliae ad ripas Garumnae fluminis posita atque industriis aeronautica et spatiali studiisque praesertim conspicua, merito celebratur quoque ob sancti Saturnini episcopi Basilicam, Romanicae artis splendore atque amplitudine miram; in qua religiose servatur sepulcrum eiusdem Dei viri, qui Conditor et Pater habetur Tolosanae Ecclesiae, cum ipse ab exordiis III saeculi ibidem Evangelium Christi primus nuntiaverit Eiusque testis credibilis fuerit verbis, operibus ac supremo documento martyrii, quod passus est sub Imperatore Decio.

Cuius quidem sacrae aedis aram maximam Urbanus II, Decessor Noster piae recordationis ac strenuus defensor fidei, die XXIV mensis Maii anno MXCVI rite sacravit inter effusam cleri populique laetitiam.

Quoniam ergo mox nonum explebitur feliciter saeculum ab illo historico eventu, Venerabilis Frater Andreas Collini, Archiepiscopus Metropolita Tolosanus, una cum omnibus fidelibus istius communitatis, a Nobis petivit ut tu, Venerabilis Frater Noster, Pontificii Consilii de Cultura Praeses et quodammodo spiritualis heres concivis tui Cardinalis Gabrielis Mariae Garrone, eminentissimi bonae memoriae viri, olim dignissimi etiam Pastoris eiusdem metropolitanae Sedis, Missus Extraordinarius constituereris qui Nostram gerens personam praeesses sollemnibus istic agendis inter XXIV et XXVI dies proximi mensis Maii, dioecesana exeunte Synodo.

Nos igitur libenti cupientes animo enixas preces audire itemque eventuris celebritatibus addere nitorem, his Litteris summaque Apostolica potestate, te, filium ac decus nobilis et carissimae Gallicae Nationis, renuntiamus Missum Extraordinarium ad iubilaeum, quod diximus, recolendum, dum non dubitamus quin hoc creditum quoque munus laudabiliter sis exsecuturus.

Qua quidem fausta occasione dilectos Tolosanos fideles Nostro nomine salutabis itemque adhortaberis ut illustrium sanctorum virorum ac mulierum Patriae suae exempla secuti, magis in dies «cor suum ad Spiritus suasiones suscipiendas recludant» (Ioannis Pauli PP. II, Tertio Millennio Adveniente, 59) ac per continuam conversionem interiorem sint semper coniuncti cum Christo, Redemptore nostro: clave, centro et fine totius humanae historiae (Ibid.), qui solus, verba verae sapientiae et vitae aeternae habet (Io. 6, 68).

Eosdemque insuper impelles ad ponendas in lumine mutuas fraternas relationes inter Ecclesias particulares et Ecclesiam universalem (Cfr. Lumen Gentium, 23) necnon ad fovendam Christianorum unitatem et ad servandam iugiter artam communionem cum Romano Pontifice et hac Apostolica Sede.

Benignissimum precantes Deum ut ex his sollemnibus uberrimi spirituales fructus oriantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te sollerti Tolosano Praesuli ceterisque sacrorum Antistitibus, civilibus Magistratibus, clero, religiosis sodalibus et universo Dei populo cunctisque participibus Apostolicam Benedictionem, peculiaris dilectionis Nostrae testem ac supernae gratiae auspicem, peramanter in Domino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana