|
IOANNIS PAULI PP. II
CHIROGRAPHUM
QUO MULIERES QUOQUE HONORIS
INSIGNIBUS DECORANTUR
Mulieribus honores et ornamenta si quidem tribuere consueverunt Decessores
Nostri, Nos quoque superiora sectantes instituta et proferentes, amplitudinem
dignitatemque iisdem merito ultroque agnoscere volumus. Qui multimodis earum
aestimationem apostolico Nostro magisterio demonstravimus iustaque officia in
eas sustinuimus et docuimus.
Quandoquidem autem Ecclesia sapienter prudenterque peculiares honorum titulos
iis impertire ac decernere solet qui vigili ingenio excellentes complura cunt
aggressi et perfecerunt tum christianam tum civilem societatem promoturi, placet
eosdem titulos et mulieribus praestare, quae sive ob res gestas in Catholica
Ecclesia munerumque insignium procurationes, sive claris aliis de causis dignae
exstiterunt quae publico Apostolicae Sedis testimonio decorarentur.
Cum enim ipsae pari dignitate facultateque polleant ac viri, ad ulteriora
patranda virtutesque impensius excolendas aeque ac illi concitantur, ut hominum
genus totum cunctumque christianum nomen maiora beneficia adipiscantur et
uberiorem progressum consequantur.
Itaque his habitis rationibus, volumus ut mulieres quoque designari possint:
1. Domina Ordinis Piani 2. Domina S. Gregorii Magni 3. Domina S.
Silvestri Papae
In his singulis ordinibus ceteri etiam gradus statuuntur, videlicet:
1. Domina torque insignita Ordinis Piani. 2. Domina a magna cruce S.
Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani. 3. Domina cum numismate
S. Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani. 4. Domina
commendataria S. Silvestri Papae / S. Gregorii Magni / Ordinis Piani.
Insignia mulierum eiusmodi honoribus exornatarum similia erunt atque virorum
prout alibi singillatim describuntur; vestimenta peculiaria non videntur
necessaria.
Iuvat nunc maxime confirmare et plane edicere mulierum momentum atque pondus
in Ecclesia et in civitate, sicut sane saepissime alias agnita sunt earum eximia
officia ac munera. Exoptamus ideo ut honoribus sic honestatae, de re catholica
hominumque societate optime meritae, fiduciam et exspectationem quas excitarunt
cumulate posthac sustineant, ut simul decori sint suo ipsarum ordini, simul
ampla beneficia in proximum conferre valeant.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus
Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|