The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE
SECRETARIO GENERALI SYNODI EPISCOPORUM

   

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE
Secretario Generali Synodi Episcoporum
 

Hoc Anno Iubilari universa laetatur christianitas eademque ubique per orbem faustum eventum sollemnioribus concelebrat ritibus.Et recte quidem: etenim Deus Filius duobus abhinc milibus annorum operante Spiritu Sancto homo est factus de Virgineque Maria Immaculata natus (Tertio millennio adveniente, 26). Hac via, altero ad finem vergente millennio, Ecclesia rursus facta est martyrum Ecclesia: nam, qui Christo testimonium reddiderunt usque ad sanguinis effusionem, commune habentur patrimonium catholicorum christianorumque omnium (cfr ibid., 37). Ipsi recentioris temporis martyres claram ubique terrarum, praesertim vero in Siberia, fecundamque exhibent sementem, quae nova gignit christifidelium agmina. 

Idcirco magno cum gaudio accepimus invitationem Venerabilis Fratris Georgii Mazur cui superiore anno immensam missionis terram, videlicet Administrationem Apostolicam Siberiae Orientalis Latinorum, fidenter commisimus gubernandam ad sollemnem ritum consecrationis ecclesiae cathedralis in urbe v.d. Irkutsk recenter exstructae, atque Deo in honorem Immaculati Cordis Mariae dicatae. 

Nos vero, quibusdam difficultatibus detenti, Patrem quendam Purpuratum mittere statuimus qui apud illam communitatem, Nobis carissimam, personam Nostram gerat. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, Congregationis Immaculati Cordis Mariae praestantissimum sodalem nec non Apostolicae Sedis tot per annos fidelem ministrum, plurimas ob rationes idoneum censemus, cui hanc missionem concredamus. Quapropter his Litteris Nostris Missum Extraordinarium te nominamus ad sollemnem ritum consecrationis memoratae ecclesiae cathedralis in urbe v.d. Irkutsk, quae persolvetur die VIII proximi mensis Septembris, in festo Nativitatis B.M.V. 

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes apostolico ardore hortaberis ad Christum perseveranter sequendum adque Eius Matrem pie venerandam, sicut his in regionibus mos est ab antiquo. Singularem etiam fraternam Nostram salutationem transmittes christianis ecclesiae Orthodoxae ceterarumque confessionum, monotheisticarum religionum asseclis aliisque cunctis bonae voluntatis viris ac mulieribus. 

Te tueatur in missione tua intercessio caelestis Reginae, quae Immaculati Cordis sui futuram vaticinata est victoriam totoque in mundo pacem salutarem. Administrationi Apostolicae Siberiae Orientalis Latinorum continuum augescensque in dies spirituale optamus emolumentum uberrimosque christianae caritatis fructus. 

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, illius Ecclesiae assiduo Administratori Apostolico, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS PP. II


                   Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top