The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GEORGIO
ARTURO S.R.E.
CARDINALI MEDINA ESTÉVEZ,
CONGREGATIONIS DE CULTU DIVINO ET
DISCIPLINA SACRAMENTORUM PRAEFECTO

  

Venerabili Fratri Nostro
GEORGIO ARTURO S.R.E.
Cardinali MEDINA ESTÉVEZ
Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum Praefecto 
 

Si quidem annorum decursu singularem pietatem peculiaremque cultum in Virginem Mariam tribuere in orbe terrarum fideles consueverunt, id insigni hoc Magni Iubilaei anno accidere uberius pleniusque putamus. Etenim "Iubilare gaudium consummatum non esset, si intuitus in Eam non dirigeretur quae, Patri penitus oboediens, nobis Dei Filium in carne genuit" (Incarnationis Mysterium, 14).  

Perquam igitur opportune Mariologicus-Marialis XX Congressus Internationalis hac aeterna in Urbe diebus XV-XXIV mensis Septembris agetur, ut Trinitatis Mariaeque mysterium collatis viribus quantum fieri potest enodetur. Redemptoris Matris cognitio ac vestigatio oecumenicum quoque dialogum procul dubio iuvabunt. Nec deerunt consentaneae celebrationes sive apud claras Romae Basilicas templave, sive apud paroecias ipsas, ut fideles etiam hoc de eventu uberem capiant spiritalem fructum.  

His spectatis rebus, ut congressus hic convenienti cum sollemnitate evolvatur et absolvatur spectatum Missum destinare studemus, qui personam Nostram gerat vocemque simul significet. Quocirca pergrandi permoti animi affectione te, Venerabilis Frater Noster, cuius apud Nos magna est auctoritas et aestimatio, Missum Extraordinarium constituimus, ut congressui quem supra memoravimus intersis ipsaque verba Nostra proferas, unde cuncti novum animum suscipiant ad Virginem Mariam plane recteque excolendam. 

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris non modo perite exquiratur mysterium, verum etiam ipsius late proferatur pietas et cultus utque eadem Magni huius Iubilaei radians sit veluti sidus. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et locupletiorum beneficiorum signum.  

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top