The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E.
CARDINALI WU CHENG-CHUNG,
EPISCOPO SCIIAMCHIAMENSI
 

      

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali WU CHENG-CHUNG
Episcopo Sciiamchiamensi   

Saeculorum decursu Ecclesia nullo tempore Christi Evangelium nuntiare destitit secundum divinum praeceptum salutarem nuntiandi veritatem usque ad ultimum terrae. Nec defuerunt Evangelii praecones qui ad hoc mandatum exsequendum dissitas quoque in regiones sese contulerint, quas inter exstant Philippinae Insulae. Harum incolae, aliquot inde a saeculis, ad confessionem fidei allecti, ad baptismum dispositi et Christo incorporati, per caritatem in Illum usque ad plenitudinem crescere pergunt (cfr Lumen gentium, 17).  

Ad rem quod attinet, summo cum gaudio novimus Philippinam Episcoporum Conferentiam, unanimi ex consensu, post triennale iter praeparationis ad Magnum Iubilaeum, Missionalem Congressum totius nationis currenti anno celebrare cupere. Conferentia eadem, per Episcopalem pro Missionibus Commissionem, rei favente Venerabili Fratre Antonio Franco in Insulis Philippinis Nuntio Apostolico, Nobis optatum exhibuit, ut sacrum constitueremus Praesulem, qui partes Nostras ibidem convenienter sustineret et sacris ritibus aliisque celebritatibus praeesset.   

Nos quidem ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem admovemus, quem idoneum censemus ad hoc implendum ministerium. Itaque, qua Nostra est erga te benevolentia, hasce per Litteras, te MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ut Nostro praesideas nomine Missionali Insularum

Philippinarum Congressui, qui Cebuana in urbe celebrabitur hoc Iubilari Anno inter dies XXVII mensis Septembris et diem I mensis Octobris. Cunctis illic significabis salutationem et Nostram per spiritum praesentiam Nostramque in Ecclesiam quae est in Insulis Philippinis dilectionem.  

Peculiarem in modum de novae evangelizationis momento sermonem institues; christianas familias edocebis de necessitate et honore colendi vocationes missionales inter proprios filios et filias nec non de instantia orandi pro missionibus (cfr AG 39); mirum ostendes exemplum Venerabilis Fratris Gulielmi Finnemann, qui, pro Christi nomine propagando, ista in terra heroum in modum martyr occubuit.  

Deum rogantes, ut haec sollemnia in vitam omnium singulorumque fidelium salubriter cedant, tibi, Venerabilis Frater Noster, universisque Congressum participantibus Apostolicam Benedictionem volentes impertimus.  

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Augusti, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

                      Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

  

top