|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
LADISLAO S.R.E. CARDINALI PASKAI,
PRIMATI HUNGARIAE
ARCHIEPISCOPO ET METROPOLITAE
STRIGONIENSI-BUDAPESTINENSI
Venerabili Fratri Nostro LADISLAO S.R.E. CARDINALI
PASKAI Primati Hungariae Archiepiscopo et Metropolitae
Strigoniensi-Budapestinensi
Gratissimas recordationes qui adhuc intra Nos custodimus binarum
pastoralium Nostrarum salutationum apud Hungariae communitatem ecclesialem atque
nationem, qui iucunda pariter memoria recentius tenemus iubilaeum millenarium
evangelizationis ipsius "Pannoniae Sacrae", mentem hodie Nostram et
paterni animi adfectum in unam intendimus Ecclesiam
Strigoniensem-Budapestinensem quippe quae brevi tempore sit etiam suorum
primordiorum anniversarium eventum commemoratura, millesimum scilicet a condita
eadem dicione ecclesiastica annum.
Salutationem igitur hanc Nostram suo prope iure archidioecesis
tua, Venerabilis Frater Noster, sibi meretur utpote quae alios inter proprios
titulos eum etiam prae se ferat: "Regni Ecclesiarum prima et magistra",
ut verbis clari Decessoris Nostri Nicolai Quinti utamur. Peculiari ideo
benevolentia vos hoc tempore cogitamus, singulari cum consolatione vestram
spectamus saecularem erga Cathedram Petri fidelitatem, unica quadam gratulatione
hoc perseverantis fidei vestrae testimonium mille ipsos productum annos
amplexamur.
Non vero minore mentis Nostrae studio vocisve vigore provocamus
eandem vestram primatialem communitatem, quam alius item Noster Decessor
Silvester Secundus "in metropolim suae subscriptionis auctoritate"
sanxit mille videlicet abhinc annos, ut inter tot nostri temporis minantes
religioni illecebras, inter tam gravia traditae christianae pietatis pericula,
facem revera attollat «Capitis Matris et Magistrae aliarum ecclesiarum
Hungariae» praefulgeatque simul ceteris ibidem gregibus in exemplum illuminatae
fidei ac renovatae christianae consuetudinis, solidorum catholicorum morum ac
studiosae progressionis.
Hoc solo nimirum modo millenaria excitatae archidioecesis
Strigoniensis celebritas, quam procul Nos intenta voluntate velut praesentes die
huius Aprilis mensis undetricesimo sectabimur, certos fructus adferet in
Hungarorum catholicorum vitam deinceps atque operam evangelicam.
Hanc denique salutationem tibi, Venerabilis Frater Noster,
tuoque fideli clero ac populo inscriptam atque fervidam vestro de iubilaeo
millenario gratulationem comitari omnino volumus Apostolicam Nostram
Benedictionem, qua ipsius Beatissimi Petri in suprema sede vobis caelitus
adprecamur necessaria cuncta adiumenta praesidia lumina ad proximam pari laude
ac prosperitate mille annorum aetatem percurrendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Aprilis, anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana |