|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
DESMOND S.R.E. CARDINALI CONNELL
ARCHIEPISCOPO DUBLINENSI
Venerabili Fratri Nostro DESMOND S.R.E. CARDINALI CONNELL Archiepiscopo Dublinensi
Recentissima quidem eaque iucundissima sane tui ipsius, Venerabilis Frater
Noster, recordatio, cum effusis omnium laetitiis nuperius Nos in venerandum
Ecclesiae Patrum purpuratorum collegium te hic suscepimus omnibusque, quibus
potuimus, benevolentiae Nostrae te adfecimus signis, novum in Nobis hodie
concitat fraternae laetationis magnaeque gratulationis sensum.
Faustum enim iam cogitamus undevicesimum Maii mensis diem, quo videlicet
singulari ex Divini Pastoris beneficio quinquagesimus explebitur annus frugiferi
sacerdotii tui ac totum simul concelebrabitur apostolatus tui et operis pro
Christo et Ecclesia curriculum. Quasi praesentes igitur istic inter dilectum ac
nativum populum catholicum Dublinensem cupimus gratulabundas has Nostras voces
tot aliis ominibus laudibusque admiscere, quibus idem vitae tuae recoletur
memorabilis eventus.
Coniungimur libenter profecto cum universa illa ecclesiali communitate cui
tredecim abhinc annos temet ipsum meritis plenum praeesse censuimus, quin immo
cuncta cum Episcopali Hiberniae Conferentia cuius alterum a Praeside agis
clarissime. At gratulantes sic tibi presbyteratus tui primordia ac monumenta
consociamur peculiari adfectu cum innumeris ferme illis qui sacerdotem te ac
praeceptorem triginta quinque annos continuos efficacem sunt experti et admirati
in aulis et scholis Collegii Universitatis Dublinensis, mandatum Christi nempe
magistri indefatigabili industria exsequentem: "Euntes docete".
Omnes te bene precantes circumsistemus aureum sacerdotii tui iubilaeum
commemorantem. Et gratias pariter Divino Largitori omnium bonorum tecum
referemus pro doctrinis et auxiliis, pro luminibus et solaciis, pro exemplis et
monitis quae presbyteratus tui illuminati perfunctio superiores hos quinquaginta
annos derivavit in salutem atque aedificationem non unius gregis Dublinensis,
verum in totius communitatis Hibernae commoditatem.
Qui adeo amanter tibi scribimus, Venerabilis Frater Noster, ex animo optamus ut
celebritas sacerdotii tui ventura te plurimum recreet et exhilaret, spectatum in
vinea Iesu opificem posterosque similiter tibi laetificet annos, firma addita
valetudine corporis ac mentis alacritate.
Esto denique tibi horum sensuum Nostrorum luculenta testis atque illorum posthac
caelitus donorum auspex, Apostolica Nostra Benedictio quam tibi nimirum in
primis hisce cum Litteris transmittimus, tum etiam singulis ministerii tui
sociis episcopis et sacerdotibus, universis autem nobilis Ecclesiae Dublinensis
christifidelibus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri
vicesimo et tertio.
© Copyright 2001 - Libreria Editrice
Vaticana |