The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARD. SARAIVA MARTINS,
CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM
PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Card. SARAIVA MARTINS
Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto

Campinensis urbs ipsa in Brasilia brevi tempore illustrabitur currente videlicet mense Iulio, quandoquidem XIV ibi Eucharisticus Congressus Nationalis celebrabitur, quo clerus et christifideles, in unum congregati atque sententia ducti "Eucharistia, fons Missionis et Solidarietatis", in hoc ineffabile mysterium Corporis et Sanguinis Christi fidem propalam testabuntur. Omnes quidem Iesum "Panem vitae" merito confitemur, quoniam credimus hoc sacramentum divinum veluti "centrum" esse et "culmen" universalis vitae Ecclesiae, immo cor ipsum Ecclesiae, quo Auctor totius nostrae vitae continetur et ex quo spiritalem vigorem omnes haurimus. Ne vero tali ac tantae Eucharistiae celebrationi Noster delegatus quidam specialis desit, optata quidem explentes Archiepiscopi Campinensis, Venerabilis Fratris Gilberti Pereira Lopes, omnium pariter sacrorum Praesulum istius Episcopalis Conferentiae totiusque ecclesialis communitatis, praestantem virum mittere statuimus, qui personam Nostram illic tueatur praesentiamque Nostram significet. Quapropter hisce datis Litteris, te, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem solidamque fidelitatem erga hanc fidei nostrae veritatem, MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus et renuntiamus, ut inter dies XIX-XXII proximi mensis Iulii Campinensi in urbe Nostro nomine et auctoritate sollemnibus illis sacris praesideas et congressionibus quae in tanto ecclesiali eventu peragentur.

Per te igitur singulos consalutamus Congressus participes, nominatim sacrorum Antistites et sacerdotes, religiosos ac religiosas, laicos et laicas fideles, quibus omnibus mysterium Eucharisticum proponimus vere universae christianae vitae omnisque familiae culmen, quo "communicatur et alitur illa caritas erga Deum et homines, quae anima est totius apostolatus" (Lumen gentium, 33).

Ut autem ex Congressu Eucharistico illo copiosissimi percipiantur fructus unitatis et pacis, Deum plurima prece obtestamur, dum haec cogitata Nostra tecum libenter studioseque communicamus et Apostolicam Benedictionem, cuiusvis boni caelestis pignus, tibi imprimis, Venerabilis Frater Noster, deinde cunctis Congressui adsistentibus libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top