 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
NICOLAO DE IESU S.R.E.
CARDINALI LOPEZ RODRIGUEZ,
ARCHIEPISCOPO SANCTI DOMINICI
Venerabili Fratri Nostro
NICOLAO DE IESU S.R.E. Cardinali LOPEZ RODRIGUEZ
Archiepiscopo Sancti Dominici
Mandatum in ultima cena discipulis a Domino Iesu traditum:
"Hoc facite in meam commemorationem" Ecclesia Catholica per saecula
fideliter servat, passionis et resurrectionis Christi sacrum mysterium cotidie
celebrando ubicumque per orbem terrarum adsunt sacerdotes. Sicut enim iam primi
christiani erant "perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione,
in fractione panis et orationibus" (Act 2,42), ita deinceps factum
est: idcirco etiam nos idem mandatum explere pergimus "frangentes panem
unum qui pharmacum immortalitatis est, antidotum non moriendi, sed vivendi in
Deo per Iesum Christum, medicamentum expellens mala" (S. Ignatius
Antiochenus, Ep. ad Ephesios, 20,2).
Cum quidem fides catholica quinque ante saecula allata est in
Americanam terram, etiam Eucharisticum mysterium illic extemplo est celebratum.
Laeto animo igitur accepimus hoc anno catholicam communitatem in Honduria
sollemniter esse celebraturam quingentesimam anniversariam memoriam a primo
ibidem litato Eucharistico Sacrificio. Ut eiusmodi eventus, qui haud dubio magni
est momenti pro catholicis communitatibus, congrua celebraretur sollemnitate,
Conferentia Episcoporum Honduriae, per suum Praesidem Venerabilem Fratrem
Nostrum Ansgarium Andream S.R.E. Cardinalem Rodríguez Maradiaga, S.D.B.,
Archiepiscopum Tegucigalpensem, a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem
mitteremus ad Personam Nostram gerendam.
Ad praestabile hoc munus explendum destinamus te, Venerabilis
Frater Noster, qui probe ostendis sollertem actuositatem in universae Ecclesiae
bonum optimeque pasceris gregem tuum, teque hasce per Litteras Nostrum Missum
Extraordinarium constituimus ut vices Nostras agas atque in vigilia
sollemnitatis Assumptionis BMV in caelum, die videlicet XIV proximi mensis
Augusti, Tegucigalpae sacris celebrationibus praesideas omnesque adstantes
Nostro nomine amanter salutes.
Volumus ut, hac oblata occasione, amabiliter cohorteris sacros
Pastores, qui sollicite Regnum Dei suis in terris aedificent et faveant semper
dignae huius divini Mysterii celebrationi, in quo continenter mors et
resurrectio Christi annuntiatur ac futurae gloriae nobis pignus datur. Simulque
proficuum his in locis exoptamus novae evangelizationis emolumentum, quo
christifideles per Eucharisticum et Marianum cultum ad usque maiorem caritatem
et sanctitatem diligenter perducantur.
Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam
Nos Christo aeterno Sacerdoti maternaeque intercessioni Beatae Virginis Mariae,
universae Americae Patronae, enixe commendaturos.
Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et
propensae Nostrae voluntatis testem, nomine Nostro omnibus filiis filiabusque
illius aestimabilis Nationis omnibusque hanc singularem commemorationem devote
participantibus peramanter largiaris velimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MMII,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2002 - Libreria Editrice
Vaticana
|