|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. LOZANO BARRÁGAN
PONTIFICII CONSILII
PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Xaverio Lozano Barragán Pontificii
Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi
Obversantur Nobis nimirum ante oculos perpetuo suavissimae illae
et consolatoriae omnino Christi voces: "Venite ad me, omnes, qui laboratis
et onerati estis et ego reficiam vos" (Mt 11,28). Inde enim homines
multipliciter adversa vitae patientes credimus Nos omnino haurire posse
caelestem quandam confirmationem animi dolorumque suorum optatam mitigationem.
Hinc autem cogitationes Nostrae sua quidem sponte ad aegrotantes
in primis per orbem homines convertuntur. Eorum nempe Iesu Nazarethani cum
affectu et cum amore miseremur, quemadmodum omnes decet facere bonae voluntatis
benignitatisque altioris homines.
Cogitamus itaque iam nunc permagna animi commotione Diem
Mundialem XI Aegrotantium, qui Vashingtonii festo die proximo Virginis
Lapurdensis, XI scilicet Februarii, sollemniter celebrabitur. Eundem prius ad
Conventum salutationem Nostram atque cohortationem misimus. Aliquem nihilominus
adesse volumus qui non tantum personam Nostram aperte publiceque illic exhibeat,
verum etiam coniunctionem arctissimam Nostram cum infirmis et aegrotantibus
huius nostri orbis propalam testificetur.
Is ipse, Venerabilis Frater, eris tu quippe qui Pontificio
Consilio pro Valetudinis Administris Nostra voluntate praesideas. Te enim MISSUM
EXTRAORDINARIUM NOSTRUM hisce Litteris Nostris fidentes tua de opera destinamus
ad eam maximae pastoralis sollicitudinis conventionem eodemque tempore de tot
hominum aegrotantium statu Christi miserentis mente condolentes.
Pro Nobis vere participibus et procul illius praeclari
Congressus deliberationes sequentibus Tu ipse, Venerabilis Frater, aderis,
nuntium peculiarem Nostrum repetes, ac pro re nata cogitationem Nostram atque
communicationem cum infirmis et aegrotis ubique confirmabis; Benedictionem
Apostolicam Nostram singulis adstantibus peramanter impertitam nuntiabis.
Interea procedentem te ad munus tam grave et utile precibus Nostris comitamur de
tua diligentia plane in antecessum gaudente.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MMIII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2003 - Libreria Editrice
Vaticana
|