Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E.
 CARDINALI RATZINGER
CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI
 PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Ratzinger
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto

Dum sanctam Missam peragebat, in qua "Salvator noster... Sacrificium crucis in saecula perpetuavit" (Sacrosanctum Concilium, 47), sanctus Stanislaus Episcopus a rege Boleslao ferociter est necatus. Hoc modo ipse proprio sanguine in altare profuso plane confirmavit quod populum fideliter docuit et virtute recepti sacerdotii in Mysterio eucharistico pie celebravit.

Sed martyrium eius, quod omnino est animadvertendum, veluti culmen exstitit sollicitae curae veri Pastoris, qui imminente periculo in silentium non fugit, sed oves sibi concreditas tuendo eas "in finem dilexit" (Io 13,1). Hanc ob rationem, cum oppressos et iniuriam patientes defenderet, vitam suam pro eis posuit.

Ideo haud est mirandum eundem Sanctum, cuius Sedem de nutu divino anno MCMLXIV recepimus moderandam, per saecula in populo ornatum esse maxima veneratione, et Nobis quoque exemplar praecipuum et caelestem factum esse Protectorem. Nam sive veluti archidioecesis Cracoviensis sacrorum Antistes sive deinde universalis Ecclesiae Pastor, pluries eius validam imploravimus intercessionem eiusque aliis pastoribus imitandam commendavimus solidam fidem et sublimem caritatem.

Cum autem nunc septingentesima quinquagesima anniversaria incidit memoria a sollemni eius canonizatione, quam Assisii in ecclesia sancti Francisci Decessor Noster Innocentius IV persolvit, optima praestatur occasio merita et gloriam sancti Stanislai magis adhuc extollendi. Laeto igitur animo accepimus petitionem Venerabilis Fratris Nostri Francisci S.R.E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, ut Legatum Nostrum mitteremus, qui in celebrationibus Cracoviae in ecclesia cathedrali Wawel et in loco vulgo Skałka, ubi videlicet in ecclesia sancto Michaëli Archangelo dicata sanctus Episcopus martyrium passus est, die XI proximi mensis Maii Nostram gereret Personam.

Tibi quidem, Venerabilis Frater Noster, honorificum hoc munus in Patria Nostra semper fideli explendum libentes committimus teque Legatum Nostrum nominamus, qui tot per annos fideliter praestanti fungeris officio Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecti et iugiter sollicitus es ut catholica fides totum per orbem pura et integra conservetur, atque Nostram in Personam plurima aestimationis et affectus ostendis testimonia.

Sacris ergo praesidebis celebrationibus, adstantes Nostro nomine imo ex corde salutabis iisque sensus ostendes eximiae Nostrae caritatis. Proinde cohortaberis omnes christifideles, ac praesertim sacros Pastores, claro exemplo sancti Episcopi et Martyris incitatos, ad fidem catholicam vigilanter servandam bonisque moribus usque probandam. Qui omnes, gratias agentes Deo propter tam eminentem caelestem Cracoviae totiusque Poloniae Patronum, eius per intercessionem sese late aperiant ad Divinam recipiendam Misericordiam fratribusque assidue implorandam.

Benedictionem denique Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in primis impertimus, quam postea Cracoviensis dilectae Ecclesiae Archiepiscopo, qui eam fere XXV per annos humiliter ac prudenter regit, deinde Episcopis eius Auxiliaribus, cunctis sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro peramanter largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana