The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EUGENIO S.R.E. CARDINALI DE ARAÚJO SALES
ARCHIEPISCOPO OLIM SANCTI SEBASTIANI
FLUMINIS IANUARII

 

Venerabili Fratri Nostro
Eugenio S.R.E. Cardinali De Araújo Sales
Archiepiscopo olim Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii

Augusta a Beatae Virginis Apparitiopolitanae imagine coronata cum mox centum complebuntur anni, haec saecularis celebratio neque silentio praetereatur oportet, immo vero Brasiliensium omnium in animis impensam pietatem refoveat erga clementem eorundem Reginam ac peculiarem apud Deum Patronam. Quam ob rem optata profecto nec non iucunda ad Nos postulatio pervenit Venerabilis Fratris Raimundi Damasceno Assis, Archiepiscopi Apparitiopolitani, qua sollers sacrorum Antistes ille, consilio perpenso tum Venerabilis Fratris Nostri Geraldi Majella S.R.E. Cardinalis Agnelo, Conferentiae Episcopalis illius Nationis Praesidis, tum Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, ibidem Nuntii Apostolici, enixe rogavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus qui Nostro nomine et auctoritate Marialibus sollemnibus praesideret. Hac celebritate palam gaudentes ac pari tempore eidem spiritalis laetitiae accessionem praebere percupientes, ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, sponte decurrimus, cuius prorsus noscimus quid alacritatis ac pastoralis vigilantiae pro fidelium salute sedulo adhibueris atque quid observantiae in Apostolicam Sedem omni tempore praestiteris.

Hasce per Litteras te igitur Missum Extraordinarium deligimus ac constituimus ad praememoratam celebrationem die VIII proximi mensis Septembris peragendam; neque dubitamus quin munere tibi demandato ita perfuncturus sis ut Brasiliensibus fidelibus commoda spiritalia compares ac tibi autem ubertim promerita.

Tuum primum erit ad Marialem festum illum diem conventuris Nostra omina et hortamenta proferre. Adstantes vero alloqueris quantum non sit modo valde utile se materno Immaculatae Virginis imperio subici, quae fuit «tamquam universorum Regina a Domino exaltata» (LG VIII, 59), verum sit etiam pernecesse ad eiusdem Virginis imaginem conformari, quae ante christifidelium oculos «tamquam exemplar virtutum praefulget» (Ibid., 65). Multum enim ac praesertim optamus ut omnes, qui sollemnibus supra memoratis intererunt, cum Maria et per Mariam, mulierem omnium liberrimam, utpote omnium sanctissimam, libertatis in sanctitate eximii sint amatores et diserti praecones.

Ut autem Marialis celebratio ista maiores spiritales fructus progignat, id tibi facultatis demum facimus, ut Nostra auctoritate adstantibus Episcopis, et imprimis Apparitiopolitanae Ecclesiae sacrorum Antistiti, nec non christifidelibus omnibus Apostolicam Benedictionem, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, effusa caritate impertias.

Ex Arce Gandulfi, die II mensis Augusti, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

          

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top