The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

QUI RES CHRISTI GERIT

QUIBUS TOTI ORDINI FRATRUM PRAEDICATORUM CULTUS LITURGICUS
FRATRIS IOANNIS FAESULANI, CUM TITULO «BEATI», CONCEDITUR

 

«Qui res Christi gerit, oportet Christo semper adhaereat» (Cf. GIORGIO VASARI, Vite dei più eccellenti pittori, scultori e architetti ..., 1ª ed. Firenze 1550, p. 368). Haec dicere consuescebat Frater Ioannes de Faesulis, cui ob integerrimum vitae institutum atque pulchritudinem paene divinam ab eo pictarum imaginum, maxime Beatae Marine Virginis, «Beato Angelico» cognomen indiderunt.

Qui Vicchii, in Mugello, abeunte saeculο XIV in lucem prodiit; eique Vido seu Vidolinus est per Baptismum nomen impositum. Cum autem ad vitam religiosam inclinaret, adhuc adulescentulus se petiit Fratribus Praedicatoribus severioris disciplinae annumerari (Observantes dicebantur), qui Faesulis, in coenοbiο S. Dominici degebant. Religiosi tirocinii rudimenta Cortonae posuit a. MCCCCVIII; ac postea Professionem Faesulis enuntiavit, sumpto nomine «Fratre Ioanne de Faesulis».

Tempore autem sublati coenobii ab iis qui a «Pisana oboedientia» nomen accepere, Frater Ioannes Fulginiam missus est; unde iterum Cortonam petiit. Tandem sacerdotio potitus, post annum MCCCCXVIII Faesulas rediit, ibique et Vicarius electus est, et Priorem exit. Cum autem in coenobium S. Marci, quod erat Florentine, quοdque eo tempore cum Faesulano coniunctum erat, transmigrasset, eius Syndicus, id est Oeconomus, creatus est. Atque dum munera a Fratribus atque Moderatoribus imposita diligentissime obibat, eius egregiae artis fama, pingendi scilicet, late manabat; quare etiam mandata operum crebriora fiebant et urgentiora.

In iis autem quae primo pinxit, haud sane praetereunda sunt: Annuntiatio Cortonensis; Coronatio B. M. V., in coenobio Faesulano; Christi Depositio, templo SS. Trinitatis, Florentiae, destinata; quae omnia, si Vasario fidem tribuimus, Sancti vel Angeli manibus depicta esse videbantur (Ibid., 2ª ed. Firenze 1568, p. 360). In coenobio autem S. Marci per annos MCCCCXXXVIII‑MCCCCXLV Frater Ioannes contubernalis fuit S. Antonini Pierotii, coenobii Prioris, qui postes Archiepiscopus Florentinus factus est; atque cellas, conclave Capituli, andrones, porticum, tabulam in altari templi collocandam pingendo ornavit.

Huius autem inaugurationi cum Eugenius IV, Pontifex Maximus, anno MCCCCXLIII in coenobio S. Marci interesset, res animum eius in tantam illius artis admirationem rapuit, ut, anno MCCCCXLV, ad eum, Romam accitum, negotium detulerit cuiusdam aediculae pingendae in templo S. Petri, itemque sacelli decorandi in Vaticanis Aedibus, a SS. Sacramento cognominati: «Erat autem hoc sacellum – ait quidam auctor sine nomine – vere Paradisus, cuius figurae summa gratia et honestate delineabantur» (Anon. Gaddianus, comm. in D. REDIG DE CAMPOS, I Palazzi Vaticani, Bologna 1967, p. 52).

Cum autem Frater Iοannes in templo Sancti Petri atque in Vaticanas Aedibus pingeret, Eugenius IV maximam facultatem habuit non modo egregii artifices admirandae virtutis, sed praesertim Religiosi pietatem, Regulae observantiam, humilem suique immemorem animum plurimi faciendi. Qua re, cum anno MCCCCXLVI vacanti Sedi Florentinae ab eodem Pontifice Pastor providendus esset, officium illud praeclarum piissimo viro proposuit; sed ille munus demisse detrectavit, imparem omnino se reputans; atque, ut dignitas illa Fratri Antonino Pierotio tribueretur, suasit, tamquam viro aptissimo virtute ac doctrina ad eam Sedem administrandam.

Etiam Nicolaus V, Eugenii IV successor, idemque politissimus ac Pius humanitatis cultor, eximiam de Fratre Ioanne opinionem habuit: nam «tantum virum coluit, ac veneratus est, ob eius vitae integritatem et morum excellentiam» (LEANDER ALBERTI, De Viris iliustribus Ordinis Praedicatorum ..., Bononiae 1517, fol. 252V). Factum est ergo, ut Nicolaus V ei mandaret, anno MCCCCXLVII, ut privatum suum ipsius sacellum udo illito opere exornaret; quod et ille fecit, acta et gesta Sancti Stephani atque Sancti Laurentii coloribus exprimens, Pontifici quidem morem gerens, in humanistarum placita inclinato, sed nihil de sua arte discedens, quae sane visa est mera oratiο picta. Ceterum, anno MCCCCXLIX, eiusdem Summi Pontifices zοtheculam decoravit. Tandem, anno MCCCCLIV Romam reversus, die duo de vicesimo mensis Februarii subsequenti anno, in coenobio Sanctae Mariae supra Minervam, morte lumina clausit, post vitae curriculum, quod ars praeclara commendat, religiosae humanaeque virtutes etiam magis honestant.

Eius autem corpus est in templo Sanctae Mariae supra Minervam conditum. In marmore vero cum insculpta effigie defuncti tres inscripti sunt tituli, seu elogia, quorum duo numero adstricta, praeconia scilicet eius meritorum. In his Frater Ioannes Venerabilis nomine appellatur; et inducitur tamquam «verus Servulus Dei». Neque id mirum. Nam opinione aequalium fuit ille «homo totius modestiae et vitae religiosae» (GIULIANO LUPACCINI (m. 1458), Cronaca di S. Marco, cod. n. 370, fol. 6V, in Bibliotheca Medicea Laurentiana, Florentiae, asserv.); praeterea «floruit et multis etiam virtutibus idem / ingenio mitis religione probus» (DOMENICO DA CORELLA (m. 1483), Theotocon, cod. G 2.8768, fol. 79r, in Bibliotheca Nat. Florentina aseerv.). Ad haec, «fuit vir sanctitate conspicuus» (LANDER ALBERTI, De Viris illustribus Ordinis Praedicatorum ..., Bononiae 1517, fol. 252V). Ceteroquin, Vasarius, qui in urbe Florentia plura de eius vita intemerata collegit, persuasum habuit gratiam illam atque caelestem indolem, quae e sacris illius figuris manaret – nam alia non edidit – fructum fuisse summae illius convenientiae, qua in eo vita sancta atque creatrix virtus inter se coirent. Profecto haec una causa est, cur cognomen habuerit «Angelicum», vir sane in arte prope singularis atque cum nullo comparandus. Iure quidem, utpote qui, ad Pii PP. XII sententiam, cum arte serenam et austeram ascesim coniunxerit, quam generosae virtutes, rerum divinarum contemplatio, preces alerent. Factum esse ergo ut significantem vim illam figuris suis ingigneret, qua ilico animos ipse pervaderet, et ad pietatem moveret, arte quasi in precem transfigurata (Cf. PII PP. XII Serm. die 20 Apr. anno 1955 hab.: AAS 47 (1955), p. 287).

Stat ergo Fratrem Ioannem, per suae rara dona naturae arti serviendo, immensam utilitatem spiritualem ac pastoralem et contulisse et etiamnum conferre populo Dei, quo hic facilius ad Deum iter conficiat. Huc enim respicit ars sacra iuxta Concilium Vaticanum II, in cuius Constitutione de Sacra Liturgia legimus: «Inter nobilissimas ingenii humani exercitationes artes ingenuae optimo iure adnumerantur, praesertim autem ars religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra. Quae natura sua ad infinitum pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus alique modo exprimendam, et Deo eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas maxime conferant» (Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Consilium, n. 122).

Scilicet Frater Iοannes, vir vita spirituali et arte omnino praecipuus, semper nοs summopere allexit; quare putamus tempus advenisse, quo ille peculiari in lumine collocetur in Ecclesia Dei, quam profecto adhuc caelesti sua arte alloqui non cessat.

Postquam ergo praeclaram opinionem, quam, in re posita, nonnulli Decessores Nostri de sanctimonia vitae Fratris Ioannis Faesulani, cognomento «Beati Angelici», habuerunt, consideravimus, in qua ceterum consentiunt aliae personae rebus religiosis et arte conspicuae (sicut ex uberi documentorum copia apparet, annis MDCCCCLX-MDCCCCLXIII a Sectione Sacrae Rituum Congregationis Historica accumulata); post item plurimas petitiones assidue reputatas a Patribus Cardinalibus, Episcopis, Religiosis, maxime vero ab Ordine Fratrum Praedicatorum atque etiam a laicis, Sanctae Sedi adhibitas, ut honores liturgicos Fratri Ioanni de Faesulis attribueremus; Nos, certa scientia, attentis praeclaris in Ecclesia meritis eiusdem Fratris Iοannis de Faesulis, unice ob bonum animarum, motu proprio apostolicaque auctoritate Nostra, in specialis gratiae signum concedere statuimus, ut dies eiusdem natalis, cum titulo «Beati» tum in Liturgia Horarum, tum in actione Eucharistica celebrari possit, tamquam memoria obligatoria in Basilica Sanctae Mariae supra Minervam, ubi eius corpus sepulchro est conditum, tamquam vero memoria ad libitum in universo Ordine Fratrum Praedicatorum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top