QUIBUS EX INTEGRO ORDINATUR
MATERIA
RESPICIENS MUNERIS PATRONORUM
ET ADVOCATORUM EXERCITIUM
APUD ROMANAE
CURIAE DICASTERIA
NECNON IPSIUS SANCTAE SEDIS
CAUSARUM PATROCINIUM
IUSTI IUDICIS Domini Christi Iesu (2 Tim. 4, 8) verba et exempla
persequens, Ecclesia, inde a suis exordiis, iustitiae administrandae peculiari
cum sollicitudine prosecuta est quaestiones, sive quod ad ipsius regionem
spectat, sive ad ea quae saecularium structurarum nexus illigant, in quibus
ipsammet eiusque fideles vitam degere oportet suumque salutis mandatum exercere.
Hinc factum est ut in provincia ipsius ecclesialis Communitatis, propria
iuridica ordinatione pollentis, inde a priscis temporibus caveretur ut physicae
ac iuridicae personae defenderentur in ecclesiasticis processibus, ad bona
propria spiritualia vel cum spiritualibus coniuncta tutanda, quae ad ipsas iure
divino humanoque pertinebant. Ceterum Ecclesia ipsa, in sua compage, necessitate
quadam adducta est ut flagitaret iurium suorum comprobationem atque observatione,
etiam per institutam actionem iudicialem.
Studiosa alumna eius, qui “egenus factus est cum esset dives” (2 Cor.
8, 9), pauperum humiliumque affecta est necessitate iura legitime defendendi
etiam in iudicio. Cuius muneris explendi onus, quod quandam ecclesialem rationem
prae se fert, in se susceperunt causarum Patroni seu Advocati.
Apud Sanctam Sedem idem officium duo expleverunt instituta peculiari laude digna.
Ipse S. Gregorius Magnus constituit septem Ecclesiae defensores, a quibus
probabiliter Consistoriales Advocati originem repetunt.
Anno autem MCXXX, Innocentius II Procuratoribus Sacrorum Palatiorum
Apostolicorum munus commisit causas defendendi coram SS.mo atque tutandi
pauperes nulla impensa.
Benedictus XII, Apostolica Constitutione “Decens et Necessarium”, die XXVI
mensis Octobris anno MCCCXL data, in duo collegia disiuncta constituit Advocatos
Consistoriales atque Procuratores Sacrorum Palatiorum Apostolicorum.
Rerum decursu duo iste collegia sic praeclare quidem munus suum grave multaeque
prudentiae expleverunt, ut probationes Summorum Pontificum meruerint atque
privilegia.
Nunc vero, dum Constitutionis Apostolicae de Romana Curia recognitio peragitur,
veluti ad illam accommodationem perficiendam, cuius Concilium Vaticanum II
principia posuit finesque constituit et Codex Iuris Canonici exsecutionem
consectatus est, quod ad rem iuridicam attinet, commodum visum est ex toto rem
retractare, ratione habita progressionum pervestigationumque, quae etiam in
iustitia administranda factae sunt, cum Ecclesia, Fundatori suo obsequens,
defensionis opus exercebat humanorumque iurium curabat provectum.
Advocati apud Romanam Curiam
Art. 1
Praeter Advocatos Rotales et pro causis Sanctorum, qui proprium munus exercere
pergunt sicut antea secundum praescripta iuris generalis et legis uniuscuiusque
Dicasterii propriae, instituitur apud Romanam Curiam Album generale Advocatorum,
qui, rogatu eorum quorum interest, patrocinium causarum apud Supremum Signaturae
Apostolicae Tribunal suscipiant, necnon in hierarchicis recursibus apud
Dicasteria Romanae Curiae operam suam praestent.
Art. 2
Cardinalis Secretarius Status, audita Commissione ad hoc stabiliter
constituta, curat ut in Albo generali ascribantur nomina Advocatorum, qui
qualitatibus praediti sunt, de quibus agitur in subsequenti articulo.
Art. 3
Ut quis in Albo generali ascribi possit oportet:
1. Praecellenti vitae christianae integritate ornetur una cum actuosa
sedulitate in ecclesiali Communitate secundum propriam uniuscuiusque vocationem;
2. congrua institutione theologica praeditus sit, et doctrina iuridica
polleat aptis academicis titulis comprobata coniuncta cum idoneo professionis
suae usu.
Art. 4
Advocati, quorum nomen in Albo ascribitur, officio tenentur servandi, praeter
iuris universalis praescripta hac de re lata, ethicas normas proprii muneris (deontologiam
quam vocant).
Art. 5
§ 1. Si quis ethicas normas proprii muneris graviter violaverit, res
deferatur ad Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, quod ex officio procedat
ad normam iuris sanctionibus erogandis, secundum violationum ipsarum gravitatem,
haud exclusa ex Albo amotione.
§ 2. Si contra aliquem Advocatum processus poenalis canonicus vel civilis
inchoatus fuerit, ipse pendente processu ad cautelam ab exercendo munere
suspendatur.
Art. 6
§ 1. Ex Albo praeterea expungantur:
1) qui notorie a fide catholica
defecerint;
2) qui in concubinatu vivunt aut matrimonio civili tantum iuncti
sunt vel aliter manifesto in gravi peccato perseverant;
3) qui nomen
dederint consociationibus cuiusque generis, quae contra Ecclesiam machinantur;
4) qui assentiuntur vel suam praestant operam consociationibus vel motibus,
suadentibus cogitandi et agendi rationes fidei et catholicae doctrinae de
moribus contrarias, vel defendunt proposita et consilia de civili ordinatione,
quae adversantur praeceptis legis naturalis et christianae;
5) qui aperte
resistunt praeceptionibus doctrinalibus et pastoralibus legitimarum auctoritatum
ecclesialium.
§ 2. His in casibus res deferenda est ad Supremum Tribunal Signaturae
Apostolicae quod ex officio procedat ad expunctionem ex Albo ad normam iuris
applicandam.
Sanctae Sedis Advocati
Art. 7
Ex Advocatis praesertim in Albo ascriptis Corpus Sanctae Sedis Advocatorum
constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctae Sedis vel Curiae Romanae
Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent.
Art. 8
A Cardinali Secretario Status, audita Commissione de qua art. 2, Advocati
Sanctae Sedis ad quinquennium nominantur: graves tamen ob causas, a munere
removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto aetatis anno a munere cessant.
Art. 9
Sanctae Sedis Advocati officio tenentur exemplarem vitam ad Dei et Ecclesiae
praecepta ducendi ac sibi commissa munera summa cum officii conscientia
adimplendi. Oportet eos insuper secretum servare in causis et negotiis, quae sub eodem
secreto tractanda sunt.
Art. 10
§ 1. In muneribus exercendis apud Tribunalia Romanae Curiae et Status Civitatis
Vaticanae, Advocati Sanctae Sedis succedunt membris Collegii Advocatorum
Consistorialium et Collegii Procuratorum Sacrorum Palatiorum Apostolicorum, quae
proinde ab iis aliisque muneribus cessant. Abrogantur ideo titulus, iura atque
privilegia hucusque horum collegiorum sodalibus tributa.
§ 2. Qui actu sunt Advocati Consistoriales atque Procuratores Sacrorum
Palatiorum Apostolicorum, titulum, iura et privilegia personalia, normis
peculiaribus ad eos spectantibus disposita, integra servant.
Quaecumque demum a Nobis hisce ipsis Motu Proprio editis Litteris statuuntur,
cuncta firma rataque esse iubemus, contrariis quibuslibet nequaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Iunii, anno
MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1988 Libreria Editrice
Vaticana