 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI CATHOLICO
BEATA MARIA VIRGO CAELO RECEPTA PRIMARIA PATRONA
ELIGITUR DIOECESIS GREENSBURGENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui catholico gloriantur nomine, incolae
dioecesis Greensburgensis peculiari animorum alacritate excolere perhibentur ac
venerari Almam Deiparam sideribus receptam. Iamvero dioecesis Pittsburgensis, a
qua Greensburgense territorium anno MCMLI fuit seiunctum, olim eidem Dei
Genetrici in Caelum Assumptae erat dicata; praeterea plura in Greensburgensi
iurisdictione inveniuntur templa Marialia, testimonia scilicet luculenta
pietatis, qua populus ille, a variis gentibus Europae originem ducens, a
pristina aetate in Beatam Mariam Virginem ferri consuevit. Quibus permotus,
Venerabilis Frater Gulielmus G. Connare, Greensburgensis Episcopus, Nos rogavit,
ut Deiparam Caelo receptam dioecesis suae supernam renuntiaremus tutricem. Nos
autem, quibus nihil est potius quam ut religio marialis permagnis augescat
incrementis, huiusmodi precibus libenter statuimus concedere. Quapropter, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem Caelo receptam totius dioecesis
Greensburgensis primariam apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|