HOMILIA
IOANNIS PP. XXIII
IN DIE CORONATIONI HABITA
Die IV Novembris mensis, a. 1958
Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales,
Archiepiscopi, Episcopi,
qui vel coram adstatis vel animo praesentes estis sacris hisce ritibus,
quibus Nos, licet immerentes, gravissimum Summi Pontificatus onus sollemniter
auspicamur; itemque vos omnes, quotquot in catholico terrarum orbe ex variis
civium ordinibus carissimos habemus filios, qui, etsi tot mortalis huius vitae
curis angustiisque distenti, aeternorum tamen bonorum, ad quae potissimum
spectandum est, non immemores estis: paterno amantissimoque vos salutamus animo.
Prope maxima Apostolorum Principis monumenta convenimus, cuius supremum munus
Nobis, utpote eius Successori, concreditum est; ac Petri vocem hac memoranda
hora Nobis audire videmur, quasi saeculorum cursum transvolantem; utriusque
etiam Ioannis vocem libenter veluti excipimus, qui Divino Redemptori
propinquiores fuerunt ac sunt, et quorum suave et honorificum nomen Nobis indere
placuit.
Hisce autem diebus, arcanis eventibus trepidationeque plenis, dum aures
praebemus Nostras vocibus innumeris, quae ab hominum multitudinibus ad Nos
perveniunt, si ex una parte communis laetitiae sensus significationesque, quibus
Nostra ad Summum Pontificatum evectio consalutata est, haud parum
Nobis solacii afferunt, ex altera vero ancipitem et anxium Nostrum efficit
animum multiplex ea ingentium munerum varietas, quae in Nostros incumbum umeros;
munera dicimus, quae hinc inde Nobis diversis modis significantur et quae alii
aliter intra certos definitosque terminos proponunt pro suo cuiusque ingenio,
pro gerendarum rerum experientia et pro peculiari ratione, qua ipsi vel
singulorum vel ipsius societatis vitam intellegum. Sunt enim, qui Pontificem
potissimum praeoptant vel in publicis civitatum rebus procurandis versatum, vel
rei diplomaticae peritum, vel variarum omnium disciplinarum scientia praeditum,
vel ordinandae communis omnium vitae prudentem, vel talem denique Pontificem,
cuius animus omnia progredientis aetatis incrementa, nullo debito discrimine
habito, amplectatur.
Attamen, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ii omnes minime illud
prosequuntur iter, quo incedere oporteat, cum Summi Pontificis speciem sibi
fingant, quae recto consilio propositoque haud sit plene consentanea.
Etenim novus Pontifex per suae vicissitudines vitae illi Iacobi Patriarchae
filio comparari potest, qui fratres suos gravissimis affectos aerumnis coram
excipiens, eis se amantem et complorantem ostendit, dicens: «Ego sum ... Ioseph,
frater vester » (1). Novus Pontifex, dicimus, imprimis Evangelicam illam
praeclarissimam imaginem in se refert, qua Bonus Pastor a Ioanne Evangelista iis
verbis describitur quae ex divino Salvatoris ore profluxerunt (2). Ipse ovilis
ostium est: « Ego sum ostium ovium » (3). Hoc in Iesu Christi ovile, nonnisi
Summo Pontifice ductore, quisquam ingredi potest; et homines turn solummodo, cum
ei coniunguntur, tuto possunt salvi fieri, quandoquidem Romanus Pontifex
Vicarius est Christi, eiusque in terris personam gerit. Quam dulce, quam suave
est illam Boni Pastoris imaginem mente repetere, quae in Evangelii narratione
tam exquisitis allicientibusque verbis describitur!
Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ea monita, quae ac de re omnium tempoum
Romani Pontifices peculiarique modo proximus Decessor Noster Pius XII immortalis
memoriae, ediderunt, Nostra itdem facimus, idque potissimum significanterque
asseveramus, Nobis peculiarissimo modo corde esse universi gregis Pastorem
gerere. Cetera omnia humani animi ornamenta et laudes, doctrina nempe,
gerendarum rerum prudentia, rei diplomaticae dexteritas, ordinandarum rerum
peritia, hoc idem pastorale munus complere ac ditare quidem possunt, in eius
locum autem suffici non possunt.
Praecipuum enim locum obtinet Boni Pastoris studium et sollicitudo, qui ad
difficillima quaeque suspicienda sit paratus, qui prudentia eniteat,
rectitudine, constantia, nec summum discrimen reformidet. « Boni pastor animam
suam dat pro ovibus suis » (4). Quanta refulget pulchritudine Ecclesia Christi,
« ovile ovium » (5) . Pastor « ante oves vadit » (6), quem omnes sequuntur. Has
ut defendat, ipse non veretur irruentem lupum pugnando prohibere. Sed mens iam
ad ampliora consideranda vocatur : « Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc
ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile
et unus pastor » (7). His profecto verbis totius missionalis causae amplitudinem
et nobilitatem expressam videte. Haec est sane prima, licet non una, Romani
Pontificis sollicitudo : cum ea enim multae coniunguntur aliae curae, quae non
minoris sunt ponderis. At magis quam, quid agatur, interest nosse, quo animi
afflatu et sententia agatur. Quilibet nimirum Summus Pontificatus accipit
lineamenta ac veluti vultum quendam a Pontifice Maximo qui eum gerit et ei
singularem speciem impertit. Hoc autem pro comperto esto, omnium lineamenta
Romanorum Pontificum, qui per saeculorum decursum in apostolicae potestatis
fastigium successerunt, repercuti vel potius repercuti debere in vultu Christi,
Divini scilicet Magistri, qui terrestria itinera decucurrit hanc potissimum ob
causam, ut caelestis doctrinae semen et praeclarissimi exempli funderet lucem.
Iam vero divinarum institutionum praecipuus cardo et praeceptum, quod
cetera in se comprehendit et cogit, haec sunt evangelica verba: « Discite a me,
quia mitis sum et humilis corde » (8). Magna igitur lex est lenitudo
et humilitas. Quotquot estis per orbem terrarum pii et « spiritu ferventes »
(9). Deum, quaesumus, adsidua certatione orate pro Pontifice vestro,
hoc proposito mentibus consilio, ut is in evangelica lenitudine et humilitate
magis magisque proficiat. Nobis id persuasum est, quam plurima emolument a ex
huiusmodi exercita virtute esse profectura atque, si talis adsidue fuerit mos
Patris omnium fidelium, ingentis momenti utilitates esse exorituras, etiam in
humanarum necessitudinum ordine, qui ad sociales et terrestres res spectant.
Libet Nobis denique, Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales et Episcopi,
ac dilecti filii Sacerdotes et Christifideles, mentes vestras convertere ad rem
Nobis iucundissimam, scilicet memorare hanc celebrationem in diem feliciter
incidere, qui animum Nostrum ut sacerdotis et Episcopi recordatione suavissima
tangat.
Hoc enim festo die, IV Novembris, quo memoria coronationis novi Pontificis
Maximi deinceps recoletur, universalis Ecclesia in sacra liturgia quotannis S.
Caroli Borromaei celebrat sollemne. Quem Antistitem Mediolanensem, inter summos gregum pastores annumerandum, iamdiu praecipua attingimus amoris
necessitudine. Triginta quattuor enim abhinc annos, in templo eius honori Romae
consecrato, ubi cor eius, praeclarissima reliquia, excolitur, augusto Ecclesiae
ritu Nos inter Archiepiscopos sumus cooptati.
Nostis Ecclesiam Dei per temporum vicissitudines interdum nonnihil vigoris
amisisse et iterum novas collegisse vires. Quo igitur tempore ordini
ecclesiastico labenti consulendum erat, S. Carolus ex providentis Dei consilio
ad celsissimum ascitus est munus illum restituendi. Cum enim pro viribus annisus
esset, ut Tridentini Concilii decreta quam maxime vigescerent eaque ipse
Mediolani aliisve in Italiae dioecesibus ad usum deducenda exemplo curaret,
merito appellatus est praeclarissimo nomine Magistri Episcoporum; illum Summi
Pontifices in consilium adhibuerunt; ille exemplar sanctitatis episcopalis
mirandum in modum se praebuit.
In sacra caerimonia, quae ob coronationem Summi Pontificia agitur, licet
litaniis nomina inserere Sanctorum Caelitum, quos novus Antistes Sacrorum
Maximus peculiari prosequatur pietate. Quam ob rem cum hodie haec enuntiata est
precatio: « Sancte Carole, tu illum adiuva », procul dubio incensis animis simul
vestra protulistis vota, quibus exoratus caelestia munera cumulate Nobis
impetrabit S. Carolus, quem Patronum habemus, cuius Nos praesidio in praesenti
uti et usuros esse in posterum confidimus. Amen.
(1) Gen. 45-4.
(2) cfr. Io. 10, 1-21.
(3) Io. 10, 7.
(4) Io. 10, 11.
(5) Io. 10, 1.
(6) Cfr. Ib. Io, 4.
(7) Ib. Io, 16.
(8) Matth. 11, 29.
(9) Rom. 12, 11.
|