Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Hoc mense quinque conduntur lustra, ex quo fel. rec. Decessor Noster Pius
XI te Sacra Romana Purpura decoravit, amplissimum honorem tribuens meritis, quae elegantia exquisitae
doctrinae et diligentia operae, praesertim ut Apostolicae Bibliothecae
Praefectus, tibi comparaveras.
Quam fauste redeuntem anniversariam memoriam nolumus silentio praeterire,
quin tibi, Venerabilis Frater Noster, gratulationes et salutares adprecationes
promamus. Hoc autem perlibenter facimus, cum magni aestimemus reconditas
litteras, quas colis, scientiam et copiam rerum, qua polies, navitates, quibus
alacer ingenio et viribus vacasti et vacas. Nam praesertim a secretis Sacri
Consilii Ecclesiae Orientali praepositi et Ostiensis, Portuensis et S. Rufinae
Antistes diligentiae plenam operam impendisti.
Scitu fuit Nobis iucundum percipere te hisce in adiunctis rerum in Gallicae
Academiae sodalium numerum asciri, quod quidem honoris fastigium famam et
existimationem praeclaram assecutis raro tribui solet. Gaudemus Nobis,
gratulamur tibi, gratulamur Patrum Purpuratorum Collegio, cui primus antistas,
et Patriae tuae, cui arcto vinculo recordationis et affectus devinciri Nos
sentimus.
Laudata virtus ut matutino rore generosa arbor aspersa crescere consuevit. Id
tibi ominamur et cupimus, ut, de insignibus conlatis tibi beneficiis Deo gratias
persolvens, sincerae fidei studio, sapientia, bonorum inceptorum utilitate, omni
decore et ornamento animi magis magisque crescas, et nova tibi merita adicias
usque locupletiora.
Divinorum autem munerum auspicem tibi, Venerabilis Frater Noster,
Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Innii, anno MCMLxl,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 490-491.