The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD SINGULOS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS,
ADVENTANTE CONCILIO OECUMENICO
VATICANO II

OMNES SANE*

 

Venerabilis Frater Nobis dilettissime.

Omnes sane vident oportere prorsus, quo magis admoveatur Concilium Oecumenicum Vaticanum II, eo incensiore pietate christifideles Spiritui Sancto Paraclito supplicent, ut iis sua virtute suisque consiliis adsit atque aspiret, qui apparant et accurant gravissimum hunc eventum, cui undique terrarum commoto animo praestolantur quicumque christiano nomine censentur.

Hac de causa, Adhortatione Sacrae laudis haud multo ante data, clero universo suasimus, ut Divinum Officium, quod vocant, recitarent ea mente, ut idipsum a Deo impetrarent. Atque nuntii, qui ad hunc diem ad Nos delati sunt, palam testantur, sacerdotum animos Adhortatione hac Nostra ad flagrantioris pietatis studium esse incitatos. Antea vero atque adeo prius, eidem Nos rei studentes catholicis universis precationem cotidie fundendam subiecimus. Neque ullam, quemadmodum est tibi exploratum, amittimus occasionem ad id hortandi omnes Ecclesiae filios, sed magis pueros, aegrotos ac dolore affectos, ut benignissimo Deo suas preces suosque dolores ad hanc eandem rem magno animo dedicent.

Episcopi animum ad Concilium Oecumenicum componant

Attamen, ut aequum est, ad hoc praecipue mens et cogitatio Nostra spectat, ut ad eventum hunc summi momenti Episcoporum animi omnino inclinentur, utpote quorum sit, cum Romano Pontifice, et suam operam Concilio navare, et Concilii onus pro sua quisque parte in se recipere. Quod quidem consilium Nos ad eiusmodi sane movet erga te benevolentiae atque confidentiae specimen dandum, quod, quamvis extra sit Apostolicae Sedis consuetudinem, tibi tamen fore acceptum non dubitamus; quippe quo gaudium iam none tibi significare velimus, quo nominatim afficiemur, proximo Ottobri mense ineunte, cum omnes catholicos Episcopos paterno tamquam amplexu comprehendemus.

Porro haec Epistula Nostra eo pertinet, ut pariter singulis Episcopis gratum declaremus animum Nostrum de navata ad hoc tempus Concilio comparando opera, cuius rei praeclaro testimonio sunt plurima volumina, quibus Acta et Documenta est inscriptio; ut pariter eosdem Episcopos ad hoc arrigat, ut potissimum vitae sanctimonia se ad. Concilium componant: id cum animo reputantes, se hac una posse ad grandis huius eventus successum adiuvare, atque pro rata parte ad illud conferre, ut catholica Ecclesia se hominum consortioni Christi Sponsam offerat sanctam et immaculatam (1).

Iamvero, iis Pontificalibus actis, quae recens ad Episcopos praesertim data sunt, numquam neque sacri Pastores neque greges iisdem concrediti ad vitae integritatem non incitantur; quamquam certe Pastores putantur iam Christi boni Pastoris vivam imaginem imitatione rettulisse, atque adeo forma et exemplum ovium suarum esse facti.

Sed secus atque aliae, haec Epistula Nostra, non ad Episcopos generatim omnes, sed ad singulos mittitur, ut quandam quasi amicitiae coninnctionem eorum unicuique ostendat, quae est familiarium epistula rum propria.

Suaves Christi Vicarii cum Episcopis consuetudines

Quod ut praestaremus, Venerabilis Frater, ab Nostro ipsorum ante actae vitae usu esse profectum fatemur. Omnino enim tibi duo haec esse perspecta arbitramur: et legatione ab Apostolica Sede in variis orbis terrarum partibus fungi, curis ac difficultatibus non vacare, et Crucem, quam cuiusvis dioecesis Pontifex supra pectus gestet, non honoris dumtaxat esse indicium. Itaque longam annorum seriem memoria repetentes, qui intercedunt a die undevicesimo mensis Martii anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto, cum Episcopali dignitate aucti sumus, ad diem duodetricesimum mensis Octobris, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, cum, licet meritis impares, ad Petri Cathedram evecti sumus, id gratiae apponimus Summis Pontificibus, quod saepius epistulis vel singularibus vel communibus missis, Nobis episcopale munus sive ineuntibus sive sustinentibus levamen et incitamentum addiderunt. Ex quo facile conicis, qua Nos animi affectione accepissemus grave eiusmodi invitamentum ad vitae sanctimoniam, si ad Nos a beati Petri Successore datum esset, cuiusdam Concilii Oecumenici gravi horae momento appetente.

Nunc autem id genus adhortationem ad singulos Fratres Nostros in ordine Episcoporum adhibemus, sive in orientis sive in occidentis oris aetatem iidem degant. Faxit utinam Deus, ut haec Epistula ad singulos omnes, ad quos spectat, pervenire possit!

Non est sane incompertum Nobis quantis curis, quantis sollicitudinibus, quantis incommodis muneris sui causa Episcopus haud raro afflictetur; vel ab amicis quandoque vacuus, quibuscum aegritudines suas communicet. Neque inscii sumus aliquando in ipsis operis sui sociis Episcopum nullos invenire posse, a quibus ipsius animus aut erigatur, aut instimuletur ad dolorem pacate ferendum, a solo Deo ope et solacio petitis. Huc accedit quod ipsa pietatis adiumenta, quae Episcopus una cum suis sacerdotibus quaerit — cuiusmodi sunt sacrae exercitationes religionis causa susceptae — plerumque suis ipsius necessitatibus satis esse nequeunt, cum in eiusmodi rerum adiunctis is potius aliis quam sibi vacare quodammodo cogatur.

Episcopalis dignitas verbis S. Pauli Ap. illustrata

Quoniamque hoc idem Nobis, vicaria Christi potestate in terris fungentibus, ab ipsis Episcopis quasi filiorum more creditum comprobatumque est, opinamur propterea paterno hoc nuntio Nostro non parum ipsos incendi ad illius sanctimoniae studium, quae eos, utpote Apostolorum successores, omnino decet. In quam rem locus ille Pauli Apostoli apte cadere videtur, quem primo dominico die Quadragesimae legimus, sacris ad altare operantes: Adiuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (2); ubi dilucide gratia Episcopis impertita significatur, cuius vi iidem in Ecclesia et ministerio, et magisterio, et regimine funguntur; quemadmodum hac interpretatione continetur S. Ignatii Antiocheni: Omnes Episcopo obtemperate, ut lesus Christus Patri; et presbyterio, ut apostolis; diaconos autem revereamini, ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum quae ad Ecclesiam spectant (3).

E quibus verbis magnifice Episcoporum elucet dignitas, quam iidem veluti cotidiano oportet incremento augeant. Quodsi quandoque ita adversa rerum condicione eorum animi afficiantur, ut, non secus atque Apostolos, extremis Christi cruciatibus et morte territos, eos praesens metus incedat, iidem aures merito commodent Paulo monenti: Ait enim (Dominus): tempore accepto exaudivi te, et in die salutis aditivi te (4); itemque subicienti: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (5).

Verum, quo tempore Concilium Vaticanum paratur, eodem opus est Episcopi largius in se divinae illius gratiae copiam derivent, Pentecostes die e caelo delapsae, cuius pignus certuni per impositionem manuum (6) acceperunt.

Id autem quibus viis Episcopi consequantur, perspicue, graviter, accommodate docet gentium Apostolus; qui postquam monuit ea omnia diligentissime declinanda esse, quae ab Episcoporum dignitate abhorreant, eos hortatur magnopere, ut e contrario eiusmodi virtutum specimina edant, quae et cum suo ipsorum munere congruant, et vel eorum permovere possint animum, qui aversi ab Ecclesia sunt: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia (7). Quas hortationes alia sequuntur monita, quae si quis per se ipse mente volvat, magno eidem fructui esse poterunt.

Sed multa etiam de difficultatibus et aerumnis Paulus Apostolus praecipit, e quibus non mediocre solacium Episcopos capere in hoc rerum statu posse censemus; siquidem nullus de Episcopis in suo sustinendo munere, tribulationes, necessitates, angustias (8) non est expertus. Quin etiam fieri potest, ut alicubi Deus arcano suae mentis consilio sinat rerum casus in extremo versari; in quibus tamen, qui de ipsius Dei providenti praesentique ope piane plurimum confisi fuerint, profecto videbuntur quasi tristes, semper autem gaudentes (9).

Undenam pastoralis muneris fructus exspectandi

Qualiscumque vero erit rerum temporumque cursus, Episcoporum munus nequaquam uberes poterit fructus proferre, nisi iisdem — utpote qui sacrorum Antistites proprio nomine vocentur — curae sit, suos labores crebra precatione tamquam suavi rore perfundere. Atque in primis divinae gratiae ubertatem e sacrosancto altaris Sacrificio ii hauriant opus est, quo maxime sparsi a Christo Sanguinis pretium ad hominum adhibetur animos. Ad haec, ex eodem Sacrificio, per quod quivis sacerdos in mysticum Christi quasi complexum venit, non potest quin Episcopus piam levationem inveniat, si praesertim mente religiosissima sacris operetur, si animo se ad id sancte comparet, si debitas posteti immortali et clementissimo Deo gratias persolvat. Nam si pietate erga augustissimum Eucharistiae Sacramentum certa et propria veluti nota christifideles apprime pii et probati distinguuntur, quomodo id ipsum Sacramentum incensissima pietate non coiant Episcopi, ex eo, tamquam e praecipuo fonte, hausturi gratiam, solacium, vim, serenitatem? Quomodo iidem ad Sacramenti angusti sacrarium sitienter non exoptent confugere atque consistere, requietis cupiditate incensi, in increbrescentibus sui officii curis et laboribus?

De reliquo, praeterquam e divino Sacrificio, pietatis incitamenta sapere potest Episcopus, cum ex Florariis precibus, de quibus in Adhortatione Sacrae laudis ad omnes sacerdotes scripsimus, tum e religionis officiis in can. 125 C. I. C. commemoratis, quibus sine ulla dubitatione Dei amor in animis alitur atque inflammatur.

Haud quidem raro contingit, ut a te, Venerabilis Frater, huiusmodi normae, sapientia plenae, in cleri tui memoriam revocandae sint, ex quibus materna patet Ecclesiae sollicitudo vehementer cupientis, ut sacrorum administri sancti sint aliosque sanctos efiÓciant; atque tibimetipsi usu cognitum est, has adhortationes clero adhibitas, te saepe ad diligentiorem tui ipsius censuram suaviter impulisse.

Sacerdotes et christifideles pastoralibus curis tuis concrediti magno cum animi solacio Pastorem suum cernunt ad sanctitudinem adipiscendam omnibus contendentem viribus, ut ceteris exemplo praeeat; eius enim sunt muneris partes et ad altare Dei ovium suarum personam genere, et gregis sui nomine preces et dona Deo exhibere in odorem suavitatis. Episcopus, qui sanctus sit, sine dubitatione commissos sibi sacerdotes ad sanctitatem perducet ; quorum vicissim sancti mores fieri non potest quin ad universae dioecesis religiosum profectum redundent. Quodsi non statim salutares fructus percipi possint, secundum illam Christi Domini sententiam: Alius est qui seminat et alius est qui metit (10), nihilominus gaudium erit in caelo ob praemium iis paratum, qui in terris cum lacrimis seminaverint.

Postrema vota atque piae hortationes

Iam propius acceda Feria v in Cena Domini, quae a catholico sacerdotio, eo die instituto, dies sacerdotalis appellari consuevit; at diem episcopalem illum verius nuncupari posse putamus, cum Christus Iesus tunc Episcopos consecraverit Apostolos suos, quorum Ecclesiae Pastores legitimi sunt successores. Quapropter benignissimo Dei providentis consilio tribuimus, quod eodem die liceat Nobismetipsis episcopali dignitate duodecim Sacri Cardinalium Collegii membra ex Ordine Diaconorum augere. Quae quidem episcopalis dignitas procul dubio munerum nobilitatem granditatemque manifestius ostendet, quae tripertito Patrum Cardinalium Ordini delata sunt, cum ipsorum sit Vicario Christi proximam navare operam in universae Ecclesiae regimine.

Atque magnam illius diei laetitiam iam nunc animo praecipimus. Quin etiam in optatis Nobis erat — nisi sacrorum rituum diuturnitas aliud suasisset — coram novis duodecim Episcopis genibus niti atque, Christi Domini exempl.um secutis, eorum lavare pedes.

Tunc latro libenterque tni quoque, Venerabilis Frater, recordabimur, piane confisi fore, ut et ipse, sacerdotum tuorum corona stante, eodem die tuis precibus preces beati Petri Successoris rependere velis, ac simul supplicationes Deo admovere pro iis sacrorum Antistitibus, quorum pastoralis actio, ob tristes suae nationis condiciones, vel in discrimen adducitur vel praepeditur.

Nunc vero Epistulae huic Nostrae finem facere cupimus, his Pauli Apostoli verbis usi: Os nostrum patet ad vos; cor nostrum dilatatum est (11). Animus enim Noster iucundo afficitur solacio, dum oculis obversatur mirandum illud unitatis, se devovendi studii ac pastoralis sollertiae spectaculum, quod, appetente Concilio Oecumenico, a sacris totius catholici orbis Antistitibus praebetur.

Non desunt profecto sollicitudinis causae atque difficultates, quibus, uberioris expiationis causa, electos suos providentissimus Deus vexari sinit ; verumtamen hodie cernere est unam, sanctam, catholicam, apostolicam Ecclesiam sive amplissima apud omnes auctoritate florere, sive firinissima eiusdem fidei unitate praestare, dum admirandum in modum religiosiores Ecclesiae filii oboedientia et caritate excellunt.

Haec teeum communicare Nobis placuit, Venerabilis Frater. Deiparae autem Virgini caelestique Matri nostrae, quam Auxilium christianorum, Auxilium Episcoporum invocare solemus, supplices admovemus preces, ut quae tibi per hanc Epistulam suasimus, ea omnia feliciter effecta dentur; pariterque deprecatorem apud Deum adhibemus Sanctum Ioseph, cuius praesenti tutelae universa catholica Ecclesia proximique Concilii exitus concredita sunt.

Cum denique Nobis persuasum habeamus vires officiorum gravitati impares esse, ad Omnipotentem Deum confugimus, auxilium imploraturi, praeclaram usurpantes precationem, quam in libro, cui index De Imitatione Christi, scriptam legimus, atque Episcoporum necessitatibus aptamus: Adiuvet nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui officium episcopale suscepimus, digne ac devote tibi in omasi puritate et conscientia borea famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversaci ut debemus, concede nobis tamen digne fiere mala, quae gessimus; et in spiritu humilitatis, ac bonae voluntatis proposito, tibi ferventius de cetero deservire (12).

Implorati autem caelestis praesidii pignus esto Apostolica Benedietio, quam singulari caritate largimur tibi, Venerabilis Frater, itemque clero et populo tuae vigilantiae creditis, ad quos tuae Nostraeque preces atque sollicitudines feruntur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, die Dominico a Palmis appellato, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 388-390.

(1) Cfr. Eph. 5, 27.

(2) II Cor. 6, 1-10.

(3) Smyrn. 8, 1; F. X. Funk, Patres Apostolici, 1 282, Tubingae 1901.

(4) II Cor. 6, 2.

(5) Ibid.

(6) II Tim. 1, 6.

(7) II Cor. 6, 4.

(8) Cfr. II Cor. 6, 4.

(9) II Cor. 6, 10.

(10) Io. 4, 37.

(11) II Cor. 6, 11.

(12) Cfr. De Im. Chr., IV, cap. VI, 7.

  

top