 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
SUBURBICARIIS SEDIBUS
DE SUBURBICARIARUM DIOECESIUM REGIMINE
Suburbicariis sedibus, quae Urbi propiores, quae vetustate, quae martyrum
praeconio nobiliores sunt, peculiari providentia prospicere Apostolica Sedes
consuevit. Ut enim Decessor Noster Xystus Pp. V (1), ita postrema hac aetate Romani
Pontifices iisdem sedulo studuerunt: videlicet S. Pius Pp. X datis Litteris
Apostolicae Romanorum Pontificum, die XV Aprilis anno MCMX, de Episcopis
suffraganeis constituendis (2), atque Edita a Nobis, die V Maii anno MCMLXIV,
de annuis reditibus distribuendis (3); Benedictus Pp. XV Litteris Apostolicis Ex
actis, die I Februarii anno MCMXV (4); atque, non minore vigilantia, tum Pius Pp.
XI (5), tum Pius Pp. XII (6).
Huiusmodi sollicitudinis sunt etiam insigne argumentum S. R. E. Cardinales,
inde a remotis temporibus earum regimini praepositi. Etenim « hi Eminentissimi
Antistites — ut S. Pius Pp. X asseveravit — et amplitudine dignitatis et excellentia doctrinae, non minus quam ceteris virtutibus, praesertim liberalitate,
magnificentia, studio provehendae fidelium salutis, quantum splendoris et opis
in loca contulerint ipsorum iurisdictioni subiecta, ad haec usque tempora
historiae monumenta testantur » (7). Ampliore siquidem gratulatione et laude
idcirco cohonestandi sunt, quod, ut Romani Pontificis in regenda Ecclesia
universa praecipui consiliarii et adiutores, magni ponderis negotiis in Romana
Curia distinentur.
Ad suburbicarias dioeceses aptius moderandas iam ab inito Pontificatu curas
cogitationesque Nostras convertimus; atque Litteris Motu Proprio datis die X
mensis Martii anno MCMLXI, ob mutatas in territoriis illis rerum condiciones,
ius optionis abrogavimus; « atque nominationem Cardinalium Episcoporum ad
suburbicarias sedes unice ad Nos et ad Successores Nostros libere pertinere »
(8) statuimus.
Cum vero ob suscepta ubique terrarum religiosarum rerum incrementa atque ob
cleri populique christiani multiplicatas necessitates, universae Ecclesiae
regimini aptioribus ultro providentiae studiis occurratur oporteat, opportunum
Nobis visum est Eminentissimos Cardinales in Curia residentes, quo rebus in
arduis et dubiis maiori usque praesidio et adiumento esse possint, ab omnibus
officiis et muneribus liberare, quae a negotiis penes Sanetam Sedem tractandis
eosdem impediant atque quomodolibet distrahant.
Itaque S. R. E. in Curia exsistentium Cardinalium perquisita sententia, atque de consilio Cardinalium
Negotiis Consistorialibus et Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis
praepositorum, matura deliberatione, quibuslibet contrariis Codicis I. C. et
apostolicis praescriptis derogantes, praesentibus Litteris Motu Proprio datis,
ea quae sequuntur de dioecesium suburbicariarum regimine inviolate servanda
praecipimus ac mandamus.
I. Cardinalis, a Romano Pontifice ad sedem suburbicariam promotus, nomen
seu titulum ex ea obtinebit, quavis iurisdictionis potestate in dioecesim
seclusa, et vocabitur: Cardinalis ordinis episcopalis titulo ecclesiae
suburbicariae: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae,
Praenestinae, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanae, et Veliternae.
II. Cardinalis titulo ecclesiae suburbicariae, postquam in cathedrali
dioecesis tempio ritus et sollemnitates, quemadmodum ceteri Cardinales in suis
Titulis vel Diaconiis possessionem capientes, peregerit, his quae sequuntur
fruetur privilegiis:
Pontificalia in eodem cathedrali tempio, cum throno et baldachino, iure
proprio agendi.
Throni autem ornatus iuxta praescripta Caerimonialis Episcoporum erit.
Impertiendi fidelibus adstantibus, cum pontificali ritu Sacra ipse peragit
vel sollemni Missae pontificaliter adsistit, Benedictionem papalem cum
Indulgentia plenaria, iuxta praescriptam formulam.
Sibi eligendi, tanquam locum suae sepulturae, cathedrale templum dioecesis
in titulum adsignatae.
Eo iure etiam pollebit, ut sibi defuncto a Capitulo cathedrali iusta
funebria persolvantur, veluti Episcopo Ordinario.
III. Decet praeterea ex caritate, absque tamen obligatione, ut aliquando
Missae sacrificium idem pro sua dioecesi applicet.
IV. Cardinalis, per promotionem ad ecclesiam suburbicariam, transit ad
ordinem episcopalem, servata priori tate promotionis ad sacram purpuram.
V. Regimen dioecesium suburbicariarum a Romano Pontifice Episcopo loci
committetur qui, canonica capta possessione, ad normam iuris verus et proprius
illius ecclesiae erit Episcopus, loci Ordinarius, eaque fruetur in eandem ecclesiam potestate, quam
ceteri Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent (can. 335).
Appellabitur Episcopus: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae,
Praenestinus, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanus, Veliternus.
Unius Episcopi est quae statuuntur in can. 337, § 3 concedere, facultatem
scilicet Pontificalia in dioecesi exercendi, atque usum throni cum baldachino
ceteris permittendi.
VI. Quandoquidem suburbicariae sedes haud dissimilibus premi videntur
negotiis ac Romana dioecesis, cuius olim ad districtum pertinebant, mandamus ut
unum cum eadem Romana dioecesi constituant coetum seu Conferentiam, quam vocant;
ita ut Episcopi: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae,
Praenestinus, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanus, et Veliternus apud
Cardinalem Urbis Vicarium, iuxta normas de Italicis Episcoporum conventibus
editas, rite conveniant. Cum autem de Cardinalium Episcoporum, qui nunc
dioeceses suburbicarias regunt, iuribus nihil detrahere velimus, decernimus, ut
haec omnia vim suam deinceps exserant, postquam unaquaeque harum vacabit
ecclesia.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Motu Proprio datis statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XI mensis Aprilis anno MCMLXII, Pontificatus
Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
(1) Const. Ap. Religiosa, 13 April. 1587: Fontes Iuris Can., Romae
1923. v. I, pp. 293 ss.
(2) A. A. S., v. II (1910), p. 277
(3) A. A. S., v. VI (1914), p. 219.
(4) A. A. S., v. VII (1915), p. 229.
(5) Ex Aud. SSmi, 8 Maii 1931 (Arch. S. 0. Consist.).
(6) Ex And. SSmi, 17 Iunii 1948, 6 Nov. 1948, 26 Oct. 1953, 12 Dec. 1953 (Arch.
S. C. Consist.).
(7) A. A. S., v. II (1910), p. 277.
(8) A. A. S., v. LIII (1901), p. 108.
|