Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP.XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO

FIDEI PROPAGANDAE

PONTIFICIUM ATHENAEUM URBANIANUM
UNIVERSITATIS STUDIORUM TITULO
ET HONORE DECORATUR.

 

Fidei propagandae mandatum in universum mundum (1) persegui usque ab inito Summo Pontificatu Nobis, non minus quam Decessoribus Nostris, summae curae esse non obscure professi sumus (2). Qua de re iam dudum animum induximus, nihil magis ad hoc adiuvare posse, quam penitus christianis sensibus imbuere praesertim sacrorum alumnos earum regionum, ubi Evangelium salutis (3) nondum maiorem incolarum partem pervasit.

Enimvero his adulescentibus ad pietatem, ad virtutem, ad sacrarum disciplinarum studia egregie informandis, iam amplius tria saecula, Romae, sub ipsis fere oculis Summorum Pontificum, exstat Collegium Urbanianum de Propaganda Fide. Quod nempe anno millesimo sescentesimo vicesimo septimo Decessor Noster imm. mem. Urbanus VIII, datis Litteris Apostolicis Immortalis Dei Filius (4), condidit, atque singularibus suae propensae voluntatis testimoniis prosecutus est: in quibus illud est numerandum Collegii magistris et discipulis eadem praecipua iura tribuisse, quae magistris et discipulis tributa essent cum Studii generalis Urbis, quod vocabant, tum aliorum ecclesiasticorum Collegiorum, quae id temporis Romae florerent; et quidem non solum ad eorum instar, sed aeque principaliter et pariformiter in omnibus et per omnia (5). Ex quo fiebat ut qui iuvenes in scholis Collegii Urbaniani probati essent, iisdem fruerentur praecipuis iuribus et titulis, quibus promoti tam in Urbe ... quam in totius orbis Universitatibus (6). Quo loco facere non possumus, quin saltem in transitu in medio ponamus neque professores neque alumnos Collegii Urbaniani conditoris spem fefellisse; quandoquidem nullo tempore viri in iis defuerunt de sancta Ecclesia optime meriti, qui christianae fidei disseminandae causa vel singulares insumpserunt labores, vel ipsam nonnumquam vitam profuderunt.

Profecto nemo non videt quantum momenti in catholicae rei provincia nostris diebus habeant, quantumve posthac habiturae sint huius Collegii scholae, usque ab initio incrementis cotidie maioribus auctae, quas cum adolescentes ex diversis terrarum orbis nationibus, tum utriusque cleri iuvenes ex aliis etiam huius almae Urbis Collegiis altiorum studiorum gratia et celebraverunt et celebrant; propterea quod nulla dubitatio est, quin sacerdotum auctoritas, qui in iis doctrina exculti sint, valere plurimum possit apud populos cuiusque suos.

Has ob causas, cum scholae huiusmodi, quibus, iuxta statuta ab Apostolica hac Sede probata et etiam nunc valida, Pontificii Athenaei Urbaniani de Propaganda Fide indita est appellatio, atque deinde deinceps accesserunt tum Ordo studiorum theologicorum, tum Ordo studiorum philosophicorum, tum Pon tificium Institutum quod Missionale Scientificum vocant, quodque sive Iuris Canonici sive Missionologiae, quam nominant, lauream publice tribuit, omnia complectantur quae ad Universitatum dignitatem pertinent, ad normam Constitutionis Apostolicae Deus scientiarum Dominus a Decessore Nostro fel. rec. Pio XI datae (7), volumus idcirco ut Athenaeum hoc Nostrum apud Apostolicam hanc Sedem itemque apud viros doctos cuiusvis gentis eum existimationis locum obtineat, quem meretur, atque adeo debita eidem iura agnoscantur.

Quapropter praeclaras hasce nacti occasiones, sive expleti anni quadragesimi, ex quo operam Nosmetipsi navare coepimus Coetui a Propagatione Fidei appellato (8), sive proxime ineundi Concilii Oecumenici Vaticani II, quod luce et palam ostendet omnibus Christi Ecclesiam filios ubicumque gentium numerare, motu proprio ac Nostra Apostolica auctoritate decernimus atque declaramus Athenaeum Urbanianum, canonice erectum et Consilio Fidei Propagandae concreditum, quod studiorum Ordines continet, quos modo diximus, nunc et in posterum Ponti ficiam Universitatem Urbanianam esse nuncupandum; pariterque praecipimus, ut nova haec appellatio in statuta et leges Athenaei inducatur, quae quidem vi sua valere pergunt.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Octobris, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII


(1) Cf. MARC. 16, 15.

(2) Cf. Homilia in die Coronationis habita, A. A. S., L, 1958, p. 886; et Litt. Enc. Princeps Pastorum, A. A. S., LI, 1959, p. 833.

(3) Ephes. 1, 13.

(4) Cf. Ius Pontifcium de Propaganda Fide. T. I, vol. I, p. 87.

(5) Ibid., p. 91.

(6) Cf. Tabularium S. Congregationis de Propaganda Fide de Collegio Urbaniano, a constitutione ad a. 1677, vol. 1, p. 126.

(7) Cf. A. A. S., XXII, 1931, pp. 241-284.

(8) Cf. A. A. S., LIV, 1962, p. 431.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana