 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PITTSBURGENSIS
(PASSAICENSIS-PITTSBURGENSIS) *
DIVISO TERRITORIO EXARCHATUS
PITTSBURGENSIS, DUAE EPARCHIAE CONSTITUUNTUR, QUARUM ALTERA «PASSAICENSIS»
NOMINE,
ALTERA «PITTSBURGENSIS».
Cum homines non habeant hic manentem civitatem, sed tamquam peregrini ad
futuram contendant (cf. Hebr., 13, 14), in qua scilicet, solutis huius
mortalitatis vinculis et exstinctis doloribus, aeterna pace ac tranquillitate
fruantur, Nos, qui Dei consilio universae christianorum
familiae ob hoc rectores constituti sumus ut populos ac gentes sapienti ductu ad
superna regeremus, id sane quaerimus omnibusque viribus annitimur ut iisdem ea
fiat religiosae rei condicio et status, quae ad asperum hoc iter quam aptissime
instruant. Quam propter causam, cum exarchatus apostolicus Pittsburgensis,
proximis his temporibus haud minima ceperit incrementa, censuimus bonum esse si
nonnulla territoria ab eo separarentur ex iisque duae conderentur eparchiae in
fidelium Ruthenorum e Podocarpatia oriundorum commodum et utilitatem. Sententia
ergo audita venerabilis Fratris Aegidii Vagnozzi, Archiepiscopi titulo Myrensis
et in Americae Septemtrionalis Civitatibus Foederatis Apostolici Delegati,
itemque Apostolici Exarchi Pittsburgensis; consilio praeterea petito a dilecto
Filio Nostro Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, Nostra
auctoritate haec decernimus. Exarchatus apostolicus Pittsburgensis in duas
circumscriptiones dividatur, quae quidem nomen et dignitatem eparchiae
obtineant, ac sedem seu domicilium episcopale habeant, altera in urbe Pittsburg,
altera in urbe Passaic. Ad fines quod attinet, nova eparchia Passaicensis
omnes fideles Ruthenos complectetur qui in Civitatibus commorantur Atlantico
continentibus, scilicet: Maine, New Hampshire, Vermont, Massachussetts, Rhode
Island, Connecticut, New York, New Jersey, Delaware, D. C. (District of
Columbia), Maryland, Virginia, North Carolina, South Carolina, Georgia et
Florida, quique in orientali parte Civitatis Pennsylvaniae degunt, ea scilicet
parte quae invenitur citra lineam currentem iuxta fines occidentales regionum
quae Tioga, Lycoming, Union, Mifflin, Iuniata, et Franklin vulgari lingua
appellantur. Reliquum territorium pertinet ad eparchiam Pittsburgensem.
Templum exarchale Pittsburgense, itemque paroeciale templum Sancti Michaëlis
in urbe Passaic, ad dignitatem cathedralium tollimus, eum debitis honoribus et
privilegiis. Censemus etiam ut Seminarium eparchiae Pittsburgensis pateat etiam
alumnis eparchiae Passaicensis, postquam videlicet inter Eparchos ea de re
convenerit. Ceterum statuimus ut has Litteras Nostras venerabilis Frater
Aegidius Vagnozzi exsequi curet, factis ad rem necessariis facultatibus. Rebus
vero actis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem
pro Ecclesia Orientali cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, endem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GUSTAVUS card.
TESTA
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 488-490
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|