Sollicitudo omnium Ecclesiarum, qua exemplo S. Pauli Apostoli premimur
(cfr. Cor. 11, 28), illud Nobis consilii intulit ut Purpuratorum Patrum
numerum nonnihil augeremus, viris ex universo orbe accitis, qui Nobis
prudentia et opera adessent. Cum autem novae rerum condicioni tituli vel
diaconiae Romae exstantes, quos Summi Pontifices Decessores Nostri S. R. E.
Cardinalibus assignare consueverunt ut eos arcta necessitudine cum Petri Sede
obligarent, impares numero evadant, alia templa, ob varias causas insignia
eisdem annumerare censemus. Inter quae templum Dominae Nostrae a S. Corde
deliberato consilio elegimus, quod loco vetusti templi S. Iacobi saeculo XV ab
Hispanis in Urbe commorantibus erecti, iussu Leonis XIII Papae, saeculo
elapso, Iulius Chevalier, Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu
conditor, splendide aedificavit suisque Sodalibus commisit ut frequentem populum
in eo evangelicae doctrinae pabulo reficerent. Huic igitur templo summa Nostra
potestate titulum diaconialem cardinalicium concedimus, omnibus factis
privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli eiusdem ordinis fruuntur, contrariis
,minime obstantibus. Volumus autem ut eius cura qui nunc templo quod memoravimus
praeest, hae Nostrae Litterae clero populoque legantur. Peracti autem negotii
documentum conficiatur, idemque rite subscriptum sigilloque impressum ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.
Hanc vero Constitutionem
nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineat. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo
sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.