TEMPLUM REGINAE APOSTOLORUM ROMAE IN VIA
AB ANTONINO PIO COGNOMINATA AD DIGNITATEM
TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.
Purpuratorum Patrum numerum, cum ob peculiares nostri temporis ortas
necessitates, Ecclesiae sanctae utilitatis Nostci,que adiumenti gratia, augere
in animo haberemus, censuimus nonnulla templa Romae exstantia, quae quidem vel
constitutionis vetustate, vel Sanctorum memoria vel Religiosi Ordinis virorum
labore ac pietate commendentur, vetustissimis titulis vel diaconiis annumerare,
eo scilicet consilio ut eadem, Decessorum Nostrorum exempla secuti, S. R. E.
Cardinalibus titulo assignaremus. Inter quae templum Reginae Apostolorum Romae
ad viam ab Antonino Pio cognominatam annumerare placet, quod Moderator et
Sodales Piae Societatis a S. Paulo Apostolo, altero exeunte immani nostrae
aetatis bello, maximo Dei gloriae provehendae studio permoti, operam seque ipsi
impendentes (cfr. 2 Cor. 12, 15) a fundamentis splendide erexerunt. Huic
igitur templo, ad quod, diuturnis ad Deum precibus effusis, Sodales memoratae
Societatis magna eaque ingeniosa regno Dei in hominibus provehendo moliuntur,
summa Nostra potestate titulum presbyteralem Cardinalicium concedimus, omnibus
factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli iure vel consuetudine fruuntur,
contrariis minime obstantibus. Volumus autem ut eius cura qui nunc templo quod
memoravimus praeest, hae Litterae Nostrae clero populoque legantur, cum in sacra
aede diem festum de praecepto celebrabunt. Peracti autem negotii instrumentum
conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque impressum, ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 447-448
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana