 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAURETANAE ET RECINETENSIS *
DELEGATIO PONTIFICIA IN SANCTUARIO LAURETANO CONSTITUITUR
ATQUE A DIOECESI RECINETENSI CERTUM TERRITORIUM SEIUNGITUR NOVAQUE EX EO
PRAELATURA «NULLIUS» CONDITUR AB ALMA DOMO LAURETANA APPELLANDA.
Lauretanae Almae Domus sacrum templum eidemque adnexa opera
notum est omnibus peculiaribus semper esse sive privilegiis sive iuribus a
Romanis Pontificibus haud parum ditata, utpote quae videlicet singulari semper
religione christianorum fidelium coetus prosecuti sint. Quae inter iura et
privilegia, illud memorare placet quo Pius XI, fel. rec. Decessor Noster, ut ad
effectum adduceretur articulus XXVII Conventionis inter Sanctam Sedem et Italiam
initae, Apostolicis sub plumbo Litteris, die XV mensis septembris, anno
MDCCCCXXXIV, datis, sacram illam aedem atque aedificia et opera quae
circumstabant Romano Pontifici directo subiecit, sive ad bona temporalia quod
pertineret sive ad res religiosas, quorum regimen et curam Pontificius
Administrator, ad hoc electus, haberet. Insequenti vero anno, die XI mensis
octobris idem Summus Pontifex consistoriali decreto statuit ut, quo artius
Lauretani fideles cum Almae Domus B. M. V. Basilica religionis vinculis
coniungerentur, Administratoris Pontificii iurisdictio ad territorium quoque
civitatis Lauretanae eiusque districtum, suspensa nempe super eodem territorio
iurisdictione Ordinarii Recinetensis-Lauretani, extenderetur. Volentes autem Nos
quoque aptius et stabilius sacro illi templo, inter omnia celeberrimo, atque
circumscriptioni Lauretanae providere, eo etiam quod rationes tunc eximentes
Administratorem Pontificium a lege residentiae iam diu cessaverint, eorum
suppleto consensu qui hoc super negotio vel ius aliquod habeant vel se
praesumant habere, de suprema et apostolica Nostra potestate ad exercendam
iurisdictionem, quae Nobis competit, sive in res religiosas sive in bona
temporalia, Delegationem Pontificiam constituimus in Sanctuario Almae
Domus Lauretanae atque in aedibus operibusque adnexis. Sacer Praelatus qui in
eodem Sanctuario Delegatum Pontificium aget, iure et officio tenebitur curandi
ut templum rite regatur in religiosis rebus bonisque temporalibus; ut unimorum
bono, eorum praesertim qui, in firma valetudine affecti, illuc undique
peregrinantur, attente prospiciatur; ut bona denique et collationes sponte a
fidelibus oblatae ordinate administrentur. Eidem Delegato omnia praeterea
subdantur opera et consociationes in eodem sanctuario erecta, haud exclusa.
Congregatione Universali Almae Domus Lauretanae. Ad curiam seu paroeciam quod
attinet et matrimoniorum celebrationem in eodem Sanctuario peculiares normae
edentur, ut Sanctuarii ipsius et curiae iura definiantur. Delegatus Pontificius
munus etiam habebit Sanctuarium Almae Domus Lauretanae simulque aedes et opera
eidem adnexa ad omnes iuris effectus repraesentandi. Quod autem spectat
extraordinariae administrationis actus, idem muniri debet auctoritate
Apostolicae Sedis, cui quotannis administrationis relationem submittat. Eadem
praeterea auctoritate Nostra praelaturam «nullius» condimus, Nobis et
Apostolicae Sedi immediate subiectam, Ab Alma Domo Lauretana appellandam,
euius territorium civitas ipsa Lauretana eiusque districtus efficient, iuxta
praesentes fines Municipii Lauretani, cum quattuor curiis ibidem exstantibus.
Quod territorium a dioecesi Recinetensi perpetuo et definitive detrahimus, dum,
ab anno MDCCCCXXXV usque adhuc, in idem territorium iurisdictio Ordinarii
Recinetensis mere erat suspensa. Proinde Episcopus Recinetensis, pro tempore
exsistens, posthac non fruetur titulo Episcopi Lauretani, qui ei per Apostolicas
Litteras additus est, die XV mensis septembris, anno MDCCCCXXXIV datas. Noviter
condita praelatura saecularis ad normam iuris communis gubernabitur, cuius
praelaticium templum ipsa Basilica Pontificia Almae Domus Lauretanae erit cum
iuribus et privilegiis congruis; sacrorum praeterea Antistes, praeterquam quod
debitis iuribus fruetur, obligationibus etiam tenebitur, ex iure eidem
obvenientibus. Mensam praelaticiam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta
et ceterae fidelium collationes, in quorum praecipue bonum praelaturam hanc
condidimus, quae praeberi Praelato solent, quaeque declaramus annuis vicibus
esse septies centena milia. Ob cleri saecularis in praesens inopiam, Canonicorum
loco Consultores praelaturae deligantur, ad normam iuris communis. Ad clerum
quod attinet statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae
fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur adscripti in cuius territorio
officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici ei, in qua legitimo
domicilio degant. Documenta insuper et acta quae novam praelaturam nullius
quovis modo respiciant, a Recinetensi ad Curiam novae praelaturae
transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Etiamsi munus Delegati
Pontificii in Sanctuario Lauretano et officium Praelati Ordinarii ab Alma Domo
Lauretana uni eidemque personae conferantur, modo condita praelatura iuridicam
suam habet personalitatem, independenter a Sanctuario, et a Praelato
repraesentatur. Ut haec omnia perficiantur curet venerabilis Frater Carolus
Grano, Archiepiscopus titulo Thessalonicensis et in Italia Apostolicus Nuntius,
factis eidem facultatibus alium virum delegandi, in ecclesiastica tamen
dignitate constitutum. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exaranda
studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittenda, rite
signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica digni tate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis
Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri
tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 265-268
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|