 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HERMOSILLENSIS - TIGIUANAËNSIS
(MEXICALENSIS) *
AB ECCLESIIS HERMOSILLENSI ATQUE
TIGIUANAËNSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
«MEXICALENSIS» APPELLANDA.
Qui secum reputet quantum commodi apta rerum atque finium dispositio afferre
possit, quantaeque utilitatis res sit, posse Christifideles in propria regione
proprio uti pastore, is facile intelleget cur haec Apostolica et Romana Sedes in
maximis suis muneribus id ponat, quo partitis
late patentium Ecclesiarum territoriis, novas condit, instruit pastoribus, ac
quasi thesauros, quibus nihil praestantius et antiquius, sollicita cura ac summo
opere fovet. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi,
Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Re publica Mexicana Apostolicus
Delegatus, proposuerit ut in regione, quam vulgari nomine Baja California
cognominant, nova dioecesis conderetur, Nos auditis quos oporteret,
venerabilibus nempe Fratribus Ioanne Navarrete et Guerrero, Archiepiscopo
Hermosillensi, atque Alfredo Galindo Mendoza, Episcopo Tigiuanaënsi, haec, quae
sequuntur, decernimus. A dioecesi Tigiuanaënsi municipia separamus Mexicali, San
Louis Rio Colorado, et partem municipii quod appellant Inseñada, quae constat
regione Valle de la Trinidad cognominata, atque plaga orientali montium
continentium (vulgo S.ra S. Pedro Martir; S.ra Calamajue y Luis; S.ra de S.
Borjas), quae se extendit Sinum Californiae versus, cuius limites erunt eorundem
montium cacumina usque ad fines praefecturae apostolicae Pacensis in California
Inferiore, id est ad quintum chilometrum a litore Sinus Californiae, quem
memoravimus, ubi meridianus arcus duodetricesimus cum finibus eiusdem
praefecturae apostolicae convenit, ac denique insula cui nomen Angél de la
Guarda. Ab archidioecesi vero Hermosillensi separamus territorium municipii
vulgari lingua Puerto Pefiasco: quibus omnibus terris novam dioecesim
constituimus, Mexicalensem appellandam, cuius ergo confinia erunt: ad
septemtrionem, dioeceses S. Didaci atque Tucsonensis; ad orientem,
archidioecesis Hermosillensis; ad meridiem, praefectura apostolica Pacensis et
dioecesis Tigiuanaënsis; ad occidentem, denique, dioecesis Tigiuanaënsis. Novae
Ecclesiae sedes in urbe Mexicali erit, cathedra in templo figatur B. M. V. de
Guadalupe. Mexicalensis dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi
Hermosillensi, ad normam legum ecclesiasticarum; sacer autem Antistes summo
studio curabit ut collegium Canonicorum in suo templo cathedrali condatur,
quorum opera et consilio uti possit; interim tamen Consultores dioecesanos
deligat, quibus ad tempus fruatur. Mensa episcopalis efficietur: Curiae
emolumentis, fidelium collationibus, bonorum congrua parte, quae novae Sedi
obveniet divisione bonorum ad normam canonis 1500 C. I. C. Praeterea curet
Episcopus Mexicalensis ut Seminarium condat: est enim id et domicilium pietatis
et futurarum rerum spes viridis; ex quo Seminario lecti iuvenes suo tempore
Romam, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum mittantur, ut sacra
theologia atque philosophia recte imbuantur. Condita autem nova dioecesi,
Sacerdotes ei circumscriptioni addicantur in qua beneficium vel officium
habeant; ceteri clerici vel Seminarii tirones ei, in qua domicilium. Acta tandem
atque documenta ad dioecesim Mexicalensem pertinentia, ad eius Curiam diligenter
mittantur, ibique religiose conserventur. Ceterum haec venerabilis Frater
Aloisius Raimondi ad exitum adduci studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero
acta, documenta exarari faciat, eorumque exempla, digna fide scripta, ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus
H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 620-622
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|