 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS AUXILIATRICIS)*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
AUXILIATRICIS IN VIA TUSCULANA
IN ORDINEM DIACONIARUM REFERTUR.
Ad gubernacula christianae Rei publicae sedentes, nihil antiquius
umquam habuimus, nihil sollemnius, quam ut eam ad commune et bonum et utilitatem
administraremus. Hoc unum ergo respicientibus Nobis, visum est, pro auctis
ubique terrarum Ecclesiae sanctae negotiis, coeptis, necessitatibus, etiam
Purpuratorum Patrum numerum amplificare, quibus in agendis et ad exitum
perducendis rebus Romani Pontifices uti consueverunt. Cum vero Cardinalicii
Tituli atque Diaconiae satis non essent omnibus Patribus, oporteretque hac de
causa eos augere, aeque fieri existimavimus, si iis Urbis templis, Titulo dari
solitis, quae seu antiquitate, seu sanctorum virorum commoratione, seu alio
quovis nomine sancta et religiosissima essent, templum etiam Beatae Mariae
Virginis Auxiliatricis adderemus, in Via Tusculana, quod non una de causa
egregium et pulcherrimum habetur ab omnibus. Quae profecto sacra aedes, summa
pietate a Sodalibus Societatis Sancti Francisci Salesii aedificata, paroecia
anno MCMXXXII a Pio XI P. M. constituta est, data cura iisdem qui condiderant
Sodalibus. Crescit huius templi momentum, eo quod sunt, ibidem, continentes
aedes in quibus pueri et adulescentes cuiusvis ordinis socialis educantur ad
pietatem, ad artes, ad munera religiosa atque civilia obeunda: quae scholae
maxima frequentia celebrantur. Quae cum ita sint, Nostra apostolica auctoritate
Templum Beatae Mariae Virginis Aumiliatricis, in Via Tusculana, ad
gradum et dignitatem Cardinaliciae Diaconiae evehimus, cum iuribus atque
privilegiis, quae fieri solent ceteris sacris aedibus eiusdem ordinis. Ceterum,
ea quae his Litteris praescripimus dilectus filius Rector ipsius templi ad
exitum adducet, id curans ut eaedem clero populoque perlegantur atque documenta
actae rei exarentur. Quod postquam factum fuerit, debite subscripta atque
sigillo impressa sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito
mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 935-936
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|