 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LULUABURGENSIS
(LUDOVICANA) *
DETRACTA AB ARCHIDIOECESI LULUABURGENSI
PARTE TERRITORII MERIDIANA, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «LUDOVICANA»
APPELLANDA.
In Summo Pontificalis auctoritatis fastigio Dei consilio et voluntate
constituti, officii Nostri conscii, quam amplum, ingens, curarum plenum sit, in
eo sane labores Nostros omnes collocamus industriamque ponimus ut, rebus
Ecclesiarum, quotquot sunt toto orbe terrarum diffusae, bene dispositis, sive
magni Dei Numinis honorem augendum cura et diligentia complectamur, sive
christianarum gentium saluti quam commode potest, consulamus. Quam ob rem, cum
Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando, auditis tum venerabili Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia, atque
in Congo Apostolico Nuntio, tum Ordinario Praesule loci, visum sit in eadem
Natione novam condere dioecesim, Nos rem utilitati fore arbitrati, haec quae
sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Luluaburgensi id territorii
separamus, quod partem eius meridianam constituit; quo aliam dioecesim condimus,
e nomine urbis loci principis Ludovicanam appellandam. Eius limites cum archidioecesi Luluaburgensi iidem erunt ac civilium districtuum, quos vocant,
Tshishilu et Luiza, usque ad flumen tamen Mbuji-Mayi, ceteris finibus immutatis.
Nova Ecclesia erit metropolitanae Sedi Luluaburgensi suffraganea, atque curis
committetur Sodalium Congregationis Cordis Mariae, qui pro suo amore erga Deum
nihil omittent quod aeternae animorum saluti cedat. Urbis caput dioecesis ipsa
Ludovicana civitas erit, in cuius praecipuo templo cathedra episcopalis ponetur, factis talium templorum iuribus propriis. Item Canonicorum collegium
constituatur; quod si ad praesens fieri non possit, Consultores dioecesani
eligantur, qui Episcopo assint sive consilio sive opere. Cetera, id est regimen
dioecesis, iura fidelium et Sacerdotum, electio Vicarii Capitularis, similia,
Iure Canonico temperentur. Tandem, documenta quae quovis modo novam Ecclesiam
respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, in tabulario religiosa cura
servanda. Ceterum mandata Nostra haec venerabilis Frater Ioannes Baptista
Maury faciat, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem
omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 180-182
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|