 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COTONUENSIS
(LOKOSSENSIS)*
EX QUIBUSDAM TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI COTONUENSI DETRACTIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «LOKOSSENSIS»
APPELLANDA.
Ecclesia sancta Dei omnibus populis se benigna accommodat, ea instituens per
quae vera religio in gentibus annuntietur et uberior usque divinae gratiae copia
communicetur. Cum autem Sacrum Fidei Propagandae Consilium, post auditos
venerabilem Fratrem Ioannem Benelli, Archiepiscopum titulo Tusuritanum et olim
Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, necnon Ordinarium loci, rei
christianae provehendae valde conferre censuerit si nova dioecesis ibi
conderetur, libenti animo eiusmodi consilium accipimus. Qua de re, suprema et
apostolica, Nostra usi potestate, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab
archidioecesi Cotonuensi integrum territorium seiungimus, quod civilis
circumscriptio vulgo «Mono» cognominata complectitur, atque ex eo novam
dioecesim constituimus, Lokossensem ab urbe principe appellandam, quae a
saeculari clero Dahomeyensi regetur et administrabitur. Novae circumscriptionis
sedem Episcopus in urbe ponet cui nomen «Lokossa», cathedram vero in templo
principe ibi exstante, quod ad dignitatem cathedralis evehimus, cum iuribus et
privilegiis. Etiam sacer Antistes, ut aequum, iis omnibus iuribus utetur et
privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem fruuntur, oneribusque
congruis obligabitur. Sive dioecesis Lokossensis praeterea sive eius Antistes
Sedi metropolitanae Cotonuensi subicientur tamquam suffraganei. Quod autem ad
regimen et administrationem attinet, ea serventur quae Codex Iuris Canonici
statuit et peculiares leges quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae dederit.
Permittimus tamen ut ob locorum atque temporum adiuncta, Canonicorum loco
Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei consilio et ope assint.
Volumus autem ut haec quae mandavimus facienda curet qui eo tempore quo hae
Litterae Nostrae ad effectum adducentur, Apostolicus Delegatus in Africa
Occidentali erit, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis
facultatibus. Re vero acta documenta de more exarentur eorumque exemplaria ad
Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 553-554
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|