 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PITTSBURGENSIS RUTHENORUM
(MUNHALLENSIS RUTHENORUM) *
DIVISA EPARCHIA PITTSBURGENSI RUTHENORUM,
ATQUE PARMENSI CONDITA,
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
«MUNHALLENSIS» COGNOMINANDA.
Quandoquidem Christus, Dei Filius, iam caelos ascensurus, id praecipua cura
iussit apostolos suos, ut, mundum universum peragrantes, Evangelium praedicarent
omni creaturae (cf. Mc. 16, 15), idcirco Nos, qui sicut beatissimus
Petrus christianorum gregem veritate pascendum suscepimus, nihil omittimus, quin
summopere curemus, ut quae ad hanc Evangelicam veritatem quoquo modo propagandam
conducant, aut faciamus, aut fieri studeamus. Quam ob rem, cum sanctissimae
religioni nostrae fovendae, hac ipsa die eparchiam Pittsburgensem diviserimus ex
eaque Parmensem condiderimus, censuimus bene esse, si ibi loci novam provinciam
ecclesiasticam constitueremus, cuius esset metropolitana Sedes ipsa
Pittsburgensis. Quae cum ita sint, re qua opus esset consideratione reputata,
audito venerabili Fratre in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis
Apostolico Delegato, de sententia venerubilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositorum, haec
decernimus atque iubemus. Eparchiis Pittsburgensi, Passaicensi atque Parmensi
provinciam ecclesiasticam efficimus, pro fidelibus Rutheni Ritus, id simul
statuentes ut Ecclesia Pittsburgensis ad gradum atque dignitatem metropolitana e
Sedis evehatur, novo indito nomine Munhallensi Ruthenorum, ab urbe
Munhall, factis scilicet iuribus atque privilegiis, quae ad Ecclesias huius
ordinis earumque Praesules respiciant, servatis praescriptis et legitimis
consuetudinibus Ecclesiis Orientalibus propriis. Reliquae eparchiae,
Passaicensis videlicet atque Parmensis, erunt, ut patet, Munhallensi
suffraganeae. Ceterum, quae per has Litteras iussimus venerabilis Frater
Apostolicus Delegatus in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis effici
curabit vel per se ipse, vel per legatum, quem existimaverit; re vero acta,
documenta exarari faciet, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro
Ecclesiis Orientalibus mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontif́catus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
MAXMILIANUS Card. DE FURSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 606-607
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|