Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PITTSBURGENSIS RUTHENORUM
(PARMENSIS RUTHENORUM)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB EPARCHIA PIUSBURGENSI,
NOVA QUAEDAM EPARCHIA CONSTITUITUR,
«PARMENSIS RUTHENORUM» COGNOMINANDA.

 

Christi Ecclesia cum semper omnium populorum curam gessit: est enim in omnium hominum salutem constituta, tum maxime hac nostra aetate, post scilicet sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II Decreta, per quae declaravit veneranda illa patrum Episcoporum Synodus consilium esse sibi lucem caliganti mundo reddere, cum omnibusque gentibus christianam veritatem et ea omnia quae a Christo accepit ita communicare se vere atque copiam facere, ut quae in communem omnium utilitatem et salutem tradita sint, omnibus liberalissime pateant (cfr. Lumen gentium, Prooem.). Quam ob rem, cum fidelium Rhutenorum coetus, in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis commorantibus, haud minima religiosae rei incrementa ceperit, censuimus bene esse, si divisa eparchia Pittsburgensi, novam conderemus. Audito igitur quid Apostolicus Delegatus in iis Civitatibus hac de re sentiret, atque Sacra Congregatione sententiam rogata pro Ecclesiis Orientalibus, haec decernimus atque iubemus. Eparchiam Pittsburgensem Ruthenorum in duas circumscriptiones dividimus, seu eparchias, quarum sit alterius Sedes in urbe Pittsburgh, alterius vero in urbe Parma. Hanc eparchiam constituent, nempe civibus Ruthenis curandis, hi Status, ut dicunt: Ohio (exceptis Comitatibus vulgo « Couties »: Ashtabula, Trumbull, Mahoning, Columbiana, Carroll, Harrison, Guernsey, Noble, Morgan, Athens, Meigs, Gallia, et Lawrence), Indiana, Michigan, Illinois, Wisconsin, Minnesota, Iowa, Missouri, Kansas, Nebraska, North et South Dakota, Montana, Wyoming, Colorado, New Mexiko, Arizona, Utah, Idaho, Washington, Oregon, Nevada, California, Hawai et Alaska. Novae Ecclesiae cathedrale templum illud erit, quod est S. Ioanni dicatum, hucusque paroeciale. Decernimus etiam ut Seminario Pittsburgensi Eparchus Parmensis uti possit suis alumnis educandis, facta cum Eparcho illius circumscriptionis conventione. Ceterum, hae Litterae Nostrae ad exitum deducantur a venerabili Fratre in Civitatibtus Americae Septemtrionalis Delegato Apostolico vel ab eo quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXMILIANUS Card. DE FURSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 607-608

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana