The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SACRA RITUUM CONGREGATIO*

SACRA RITUUM CONGREGATIO IN DUAS CONGREGACIONES DIVIDITUR, ALTERAM PRO CULTU DIVINO,
ALTERAM PRO CAUSIS SANCTORUM.

 

Sacra Rituum Congregatio, quam Decessor Noster f. r. Xystus V anno a reparata salute MDLXXXVIII condidit (Cf Constit. Apost. sub plumbo data Immensa aeterni Dei: in Bullario Romano, VIII, Augustae Taurinorum ed. an. 1863, p. 989), iam a principio duplici illi vacavit muneri: ut hinc scilicet sacris Ecclesiae latinae ritibus praeesset ac moderaretur; illinc omnia quoad totam Ecclesiam perageret, quae ad Sanctorum canonizationem omni modo spectarent. Quod alterum munus eam ob rem Congregationi sacris ritibus praepositae creditum est; quia canonizationis causae eo semper pertinuerunt, ut Servi Dei in Sanctorum Caelitum album relati in Ecclesia universa publico honorarentur cultu.

Duplici hoc munere Sacra Rituum Congregatio per quattuor fere saecula ea rerum prudentia funta est, ut eam ob causam praeclaras laudes collegerit. Etenim ad sacram liturgiam quod attinet, mentionem inicere sufficiat, Sacram Rituum Congregationem, praescripta sacrosancti Concilii Tridentini secutam (Cf Canones et Decreta Sacrosancti Oecumenici et Generalis Concilii Tridentini, Sessiones XXII, XXIV, XXV), postquam Sanctus Pius V Breviarium et Missale Romanum providenter emendata in lucem protulerat (Cf Const. Apost. Quo primum, die 13 mensis Iul. an. 1570 data), ceteros libros liturgicos instauravisse et edidisse, formulas ritusque liturgicos Ecclesiae latinae, expolitis partibus media, quam vocant, aetate deformatis, ad pristinam puritatem aptamque compressionem restituisse, eorumque nimia varietate sublata, ad quandam liturgicam unitatem redegisse, incolumem postea firmiter servatam (Quantopere Sacrum hoc Consilium de re liturgica meruerit satis ostendunt quinque ab eo edita volumina, quibus Decreta authentica continentur).

Nostra vero aetate eadem Sacra Congregatio, mandata agens Decessoris Nostri S. Pii X, viam aperuit generali liturgiae instaurationi per illam Breviarii recognitionem (Cf Const. Apost. Divino afflatu, data die 1 menses Nov., an. 1911: AAS 3 (1911), pp. 633-638), quae ab eodem Sancto Pontefice nomen accepit; quam postea prosecuta, subente Decessore Nostro ven. rec. Pio XII, Vigiliam paschalem anno MCMLI restituit (Cf S. CONGR. RITUUM, Decr. Dominicae Resurrectionis: AAS 43 (1951), pp. 128ss.), atque anno MCMLV novum Ordinem Hebdomadae Sanctae edidit (Cf S. CONGR. RITTUM, Decr. Maxima Redemptionis nostrae mysteria: AAS 47 (1955), pp. 838ss.). Ex quibus inceptis multisque aliis proficisci quodammodo visa est ea Constitutio, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II probavit (Cf Const. Sacrosanctum Concilium: AAS 56 (1964), pp. 97-138).

Nec minoris aestimanda est Congregationis, de qua loquimur, opera ad Sanctorum causas apparandas et cognoscendas collata. Quod palam index Sanctorum testatur, qui ab anno MDLXXXVIII ad nostrum hoc tempus in Caelitum numerum ascripti sunt, vel virtutibus heroicis, quas appellant, vel martyrio accurate excussis. Attamen nunc sive generalis liturgiae instauratio a Concilio Vaticano II decreta, sive legum causas Sanctorum respicientium ad nostri temporis sensum recognitio nova studia, novas curas sollecitudinesque in huiusmodi negotiis pertractandis et expediendis requirere et exigere videntur.

Perspicuum praeterea est, si res ipsa pentus consideretur, aliam esse liturgiae materiam, aliam causarum Sanctorum, itemque in altera diversa quam in altera studium, ingenii cultum, viam rationemque procedendi postulari.

Hanc ob causam Nosmetipsi, eo Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae loco (Cf nn. 58-64: AAS 59 (1967), pp. 904-908), ubi de Sacra Rituum Congregatione agebatur, eandem in duas tribui iussimus partes, quas Sectiones vocant, quarum altera circa divinum cultum, altera circa causas Sanctorum versaretur.

Nunc vero re dingentius perpensa, peritorumque virorum sententia petita, in illud venimus consilium, ut earum sectionum, ita aliam ab alia seiungamus, ut unaquaeque sui iυris omnino reddatur.

Quapropter Nostra hac Constitutione Apostolica, in locum Sacrae Rituum Congregationis, quae adhuc obtinuit, duas novas substituimus Congregationes, quarum prior Sacra Congregatio Pro Cultu Divinο appellabitur, altera vero Sacra Congregatio Pro Causis Sanctorum.

Congregatio autem pro cultu divino, praeter iura sibi propria, quae mox definientur, partes etiam sibi asciscet Consilii ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, quod proinde tamquam Corpus sui iuris finem capere volumus, atque in eadem Congregatione inesse tamquam peculiarem Commissionem statuimus, quae esse pergat quoadusque inchoatos libros liturgicos perfecerit.

Quare ordinationibus abrogatis, quae in Cοnstitutione Apostolica Regimini Ecclesiae (Cf ibid.) habentur, sequentes servandas esse decernimus.

SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO

1. Sacra haec Congregatio, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, ius habet in omnia quae cultum divinum directe et proxime respiciunt in Ritu romano inque ceteris Ritibus latinis, salvo iure aliorum Dicasteriorum, quoad ea, quae vel fidei doctrinam, vel ecclesiasticam disciplinam attingunt, vel ordinem iudicialem requirunt.

2. Sacra haec Congregatio in tria dispescitur Officia.

§ 1. Officium primum operam confert ad liturgicum Dei cultum, vel rituali vel pastorali ratione spectata; textibus liturgicis emendandis aut conficiendis vacat; recognoscit calendaria peculiaria, et Propria Missarum et Officiorum, sive dioecesium sive Ordinum Religiosorum; opportunas ab hisce rebus vacationes concedit; agit de vera legitimaque interpretatione cum normarum tum rubricarum, quae in libris liturgicis habentur; attendit ad cultum sacrarum reliquiarum, ad confirmandos Caelites tutelares, et ad concedendam appellationem basilicae minoris.

§ 2. Officium secundum rationem habet cum Conferentiis Episcopalibus, quorum Acta liturgica, ad normam art. 36 § 3 Constitutionis de sacra Liturgia (Cf CONCIL. VAT. II, Const. Sacrosanctum Concilium, AAS 56 (1964), p. 109s.), perpendit, probat seu confirmat; accommodationes, de quibus art. 40 eiusdem Constitutionis (Cf ibid., n. 40: l.c., p. 111) significat, a Conferentiis Episcopalibus propositas, accurate considerat, spectatis sive legibus liturgicis generalibus, sive necessitatibus, traditionibus et ingenio singulorum populorum; denique versatur circa cultum extraliturgicum, hoc est circa populi christiani pietatis exercitationes, salvis facultatibus Sacrae Congregationis pro doctrina fidei. 

§ 3. Officium tertium rationes habet cum Commissionibus, quas appellant, liturgicis, cum Commissionibus mixtis plurium nationum, cumque Institutis, uti vocant, quae vel apostolatum liturgicum, vel musicam, vel cantum, vel artem sacram promovent; non solum notitias de vita liturgica in Ecclesia conquirit, sed scriptiones etiam de hoc argumento agentes congerit, ex quibus rationaria conficit; reputat quo modo media, quae vocitant, communicationis socialis ad divinum cultum provehendum conferre possint; inceptis denique pastoralibus, Consociationibus ex omni natione, et conventibus apostolatus liturgici favet.

3. Haec sacra Congregatio iuvatur tum a suo Coetu Consultorum, e viris constante rei liturgicae peritissimis, a Summo Pontefice undique gentium eligendis, tum a Commissionibus ad quaestiones difficiliores investigandas constitutis (Cf Const. Apost. Regimini Ecctesiae, n. 61, § 3: AAS 59 (1967), p. 905).

4. Ad instaurationem liturgicam absolvendam sacra haec Congregatio ad tempus opera utitur membrorum et peritorum, qui ad Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia pertinebant; ea scilicet ratione quae hic definitur:

§ 1. Purpurati Patres qui Membra erant Consilii, eo ipso Membra fiunt Congregationis pro cultu divino. Ad quos alii, si visum fuerit, addi poterunt.

§ 2. Episcopi dioecesani, vi Litterarum Apostolicarum Pro comperto sane (Cf AAS 59 (1967), pp. 881-884) uti Membra huic Congregation assignandi, pro hac viae, ab iis qui veluti Membra ad Consilium, quod diximus, pertinebant, e suis Sodalibus eligentur.

§ 3. In coetibus, in quibus ultimae conclusiones circa edendos libros liturgicos approbandae sunt, partem habebunt tum Sodales peculiaris Commissionis, e desito Consilio ortae, tum Membra huius sacrae Congregationis.

SACRA CONGREGATIO PRO CAUSIS SANCTORUM

5. Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, cui praeest Cardinalis Praefectus, iuvantibus Secretario et Subsecretario, hoc est munus, ut omnia agat quae vel ad Beatificationem Servorum Dei, vel ad Canonizationem Beatorum, vel ad reliquiarum conservationem omni modo pertinent (Cf can. 253 § 3; et Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 59: AAS 59 (1967), p. 904).

6. Sacra Congregatio, quae in Causis cognoscendis ad modum iudicii procedit, tribus officiis constat, quae sunti Officium primum iudiciale, cui proxime moderatur Secretarius, adiuvante Subsecretario et congruo Officialium numero; Officium secundum, cui praeest Promotor Generalis Fidei, opem ei ferentibus Subpromotore Generali Fidei et consentaneo numero Officialium; tertium Officium Historicum Hagiographicum, cui praeficietur Relator Generalis.

7. Primum Officium haec praestat:

§ 1. Supplices libellos expendit ea de causa delatos, ut vel Causae introducantur, vel inquisitiones instruantur super asserta miracula; scripta recognoscit, in quibus supplices libelli nituntur; decernit num Causa introduci, vel processus de quodam miraculo instrui possit. Normas praeterea tradit ad processus instruendos; num hi valeant iudicat; acta ad inquisitionem necessaria, si casus ferat, per se ipsum vel per Episcopum loci complet vel supplet; de exceptionibus decernit (Cf Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 62, § 2, 1°: l.c., p. 906; cf Litt. Apost. Sanctitas clarior, motu proprio datae die 19 mensis Mart. an. 1969, n. 7: AAS 61 (1969), p. 152).

In his agendis sequenti ratione procedit:

1° Dubium num aliquid obsit Causae introductioni proponitur in peculiari Congressu, in quo, post acceptas tabulas - constantes ex documentas ab Episcopo missis, ex trium Consultorum votis, atque e voto Promotoris Generalis Fidei - suffragium pro rei veritate ferunt Secretarius, Subsecretarius, Promotor Generalis Fidei, Relator Generalis, Subpromotor Generalis Fidei, et tres Consultores, ab iis diversi qui scriptum votum de eadem re tulerunt. Postea de facto examine Relatio finalis componetur, quam omnes subscribent (Cf Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 62, § 2, 1°: l.c., p. 906).

2° Sententia ferenda est a peculiari Congregatione, quae constat ex Cardinali Praefecto, Cardinali Ponente, et ex tribus saltem alias Cardinalibus, quibus cum prioribus tabulas ea etiam subicienda sunt suffragia in peculiari Congressu prolata, et Relatio finalis. Congregationi peculiari adest Secretarius (Cf ibid.).

3° Iudicium de processuum auctoritate, post habitum votum Promotoris Generalis, pronuntiatur in ordinario Congregationis Congressu.

4° Ad eundem ordinarium Congressum spectat de exceptionibus decernere (Cf ibid.).

§ 2. Videt de Servorum Dei scriptis, de martyrio, de virtutibus heroicis, de confirmatione antiqui cultus atque de Doctoris titulo Sanctis decernendo, sequenti modo:

1° Examen scriptorum, post suffragium a duobus Censoribus theologis latum, fit in Congressu ordinario; si vero peculiares difficultates occurrant, quaestio ad Congregationem plenariam defertur.

2° Disceptatio de martyrio, vel de virtutibus heroicis - parata Positione, constante e Summario, e Patroni Informatione, e trium Consultorum votis, ex animadversionibus Promotoris Generalfis Fidei, atque e Patroni responsione - fit fin peculiari Congressu, in quo iidem qui supra designati sunt n. 7 § 1, 1°, quasi iudicum munere fungentes (Cf ibid., n. 62, § 2, 2°: l.c.), suffragium pro rei ventate ferunt. De peracta disceptatione Relatio finalis componitur, quam omnes suffragatores subscribunt (Cf ibid.).

3° Sententia pronuntiatur in Congregatione plenaria Patrum Cardinalium, quibus cum priore Positione subicienda sunt suffragia in peculiari Congressu lata et Relatio finalis. Congregatione adest Secretarius (Cf ibid.).

4° Ad excutiendum dubium de antiquo cultu confirmando vel de titulo Doctoris Ecclesiae Sanctis decernendo, paretur Positio constans ex Summario, Patroni Informatione, trium Consultorum votis, et Promotoris Generalis Fidei disquisitione vel declaratione. Disceptatio autem fiat primum in peculiari Congressu, deinde in Congregatione plenaria Patrum Cardinalium, uti indicavimus, in hac ipsa § ad nn. 2 et 3.

§ 3. Cognoscit de assertis miraculis deprecationi Servi Dei tributis (Cf ibid., n. 62, § 2, 3°: l.c., p. 907), sequenti ratione:

1° Asserta miracula, de quibus duo Periti suum iudicium medico-legale aperuerint, expenduntur in coetu medicorum, quorum conclusiones accurata relatione exponuntur.

2° Deinde paratur Positio, constans ex Summario, iudiciis medico-legalibus Peritorum, relatione coetus medicorum, Informatione Patroni, votis trium Consultorum, animadversionibus Promotoris Generalis Fidei, et responsione Patroni. De quibus tabulis disceptatur primum in peculiari Congressu, deinde in Congregatione plenaria Patrum Cardinalium, uti supra significatum est n. 7 § 2, 2° et 3° (Cf ibid.).

8. § 1. Sententiae Patrum Cardinalium, de quibus ad n. 7 § 1, 2°; § 2, 3° et 4°; § 3, 2°, referuntur ad Summum Pontificem, iuxta praescripta cann. 2083 §§ 1 et 2; 2107; 2111; 2133 (Cf ibid., n. 62, § 3°: l. c.).

§ 2. Si Summus Pontifex decreverit ulterius esse procedendum, causa suum perget iter.

§ 3. Si vero Summus Pontifex decreverit dubium novae Congregationi Patrum Cardinalium esse subiciendum, Positio paretur, in qua ponantur sive difficultates non solutae, sive Patroni responsio, sive, si adsint, nova documenta.

§ 4. Si denique Summus Pontifex causam esse reponendam iusserit, de ea iam agere non licet, nisi, ob nova ac probabilia interposita documenta, venia ab ipso Summo Pontefice tribuatur.

9. Officium secundum est proprium Promotoris Generalis Fidei, cuius est ius tueri et animadversiones, vel disquisitiones aut suffragia edere, ut supra in singulis casibus statutum est (Cf cann. 2079; 2080; 2106, 3, 4; 2109, 1, 2; 2010, § 1; et Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 62, § 5: l.c., p. 907).

10. Officium Historicum Hagiographicum, Causes historicis seu antiques instruendis vacans, peculiari lege regitur, a Decessore Nostro f. r. Pio XI statuta Apostolicis Litteris Gią da qualche tempo motu proprio die VI menses Februarii anno MCMXXX editis (Cf AAS 22 (1930), pp. 87-88; et Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 63: AAS 59 (1967), p. 908).

11. Sacra haec Congregatio suam habet Cancellariam, quam appellant, proprio instituto administratam (Cf ibid., n. 62, § 6: l.c., p. 907).

12. Item Congregatio in promptu habet album cum Advocatorum et Procuratorum, qui dotibus et titulis praeditis esse debent iure requisitis (Cf can. 2018), tum collegium peritissimorum medicorum, ob suam scientiam et probitatem ad hoc electorum (Cf Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 62, § 7: l. c., p. 907).

13. Quoad Servorum Dei Beatificationem et Beatorum Canonizationem, postquam haec in Consistorio decreta fuerit, ritus et sollemnia serventur a Curia Romana recepta (Cf can. 2111; et Const. Apost. Regimini Ecclesiae, n. 62, § 4: l.c., p. 907).

14. Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus ab hoc ipso die vigere incipiunt.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus est, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Maii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI


* A.A.S. LXI (1969), pp. 297-305

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

                               

top