*
AB ECCLESIIS KAOLACKENSI ATQUE S.
LUDOVICI SENEGALENSIS
NONNULLIS SEPARATIS TERRITORIIS
NOVA EFFICITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
«TAMBACUNDANA» NOMINE.
Universae Christianorum familiae praepositi, Dei sane consilio et voluntate,
nihil aliud laboribus, sollertia, prospicientia Nostra spectamus quam ut cunctis
populis uberrima atque efficacissima proponamus subsidia ad aeternam vitam
consequendam. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione
seu de Propaganda Fide, post auditum venerabilem Fratrem Ioannem Mariani,
Archiepiscopum titulo Missuensem et in Senegalensi Republica Apostolicum
Pro-Nuntium, itemque Ordinarios locorum Praesules, visum sit optimo consilio
fieri, si in his regionibus nova crearetur circumscriptio ecclesiastica, haec de
suprema Nostra potestate decernimus atque iubemus. Ab orientali dioecesis
Kaolackensis parte territorium, ut dicunt, Sénégal Oriental separamus, itemque a
dioecesi Sancti Ludovici Senegalensis territorium distrahimus Ololdou
appellatum. His ergo terris novam praefecturam apostolicam condimus,
Tambacundanam nomine, curis Congregationis Sancti Spiritus committendam.
Cuius sodales paterne hortamur ut, tam sollicito studio atque industria operam
dent, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1) magis
magisque in dies. Fines itaque inter dioecesim Kaolackensem et novam
praefecturam apostolicam iidem erunt limites qui regiones civiles Sine-Saloum et
Sénégal Oriental denominatas separant; fines autem inter dioecesim Sancti
Ludovici Senegalensis et Tambacundanam praefecturam apostolicam ad septemtrionem
limites erunt Nuakchottensis dioecesis, ad occasum autem regionis «du Fleuve»
eiusdem Sancti Ludovici dioecesis. Ceterum haec quae per has Litteras Nostras
mandavimus, venerabilis Frater Ioannes Mariani, cuius fecimus modo mentionem, ad
exitum adduci studebit, vel quem ipse delegaverit, factis nempe iuribus atque
potestatibus congruis. Re autem acta documenta exarentur, sincerisque exemplis
ad Sacram Congregationem mittantur pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel eorrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda, exit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romani, die tertio decimo mensis augusti,
anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 202-203
© Copyright 1970
- Libreria Editrice Vaticana