PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BEREINITANAE-MENDIENSIS
(KEREMANAE)
*
SEPARATO QUODAM TERRITORIO A DIOECESIBUS
BEREINITANA ET MENDIENSI
NOVA DIOECESIS EFFICITUR,
«KEREMANA» NOMINE.
Quod sit studium Nostrum, quae, ad gentium Apostoli exemplum, sollicitudo
omnium Ecclesiarum (cfr. 2 Cor. 11, 28), ex eo etiam patet quod hand
infrequenter dioeceses ex dioecesibus constituimus, aptius nempe dispositis
finibus incolisque dispartitis. Quapropter, cum Sacrum Consilium Christianae
Fidei Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Para,
Archiepiscopum titulo Torcellanum et in Australia atque Papua-Nova Guinea
Apostolicum Delegatum, censuerit esse e territoriis dioecesium Bereinitanae et
Mendiensis aliam dioecesim efformandam, apostolica Nostra potestate sequentia
decernimus A territorio dioecesium Bereinitanae et Mendiensis civilem districtum
separamus vulgo Gulf appellatum eoque cathedralem Ecclesiam condimus, ab urbe
principe eiusdem districtus Keremanam appellandam, eamque metropolitanae
Sedi Portus Moresbiensis suffraganeam facimus, statuentes simul ut novae
dioecesis Episcopus in urbe vulgo Kerema sedem suam collocet suique magisterii
cathedram in principe eiusdem urbis templo. Mandamus praeterea ut pro
Canonicorum collegio consultores dioecesani ad tempus deligantur, qui Episcopo
ad normam iuris consilio et auxilio assistant. Haec quae praescripsimus ad
effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Para, quern diximus, vel ab eo
delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaret ad
Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione de more mittat signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S.
R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr.
pro Gentium Evangelizatione sea de Propaganda Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 728-729
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana