The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PERSECUTIONES*

VENERABILIS DEI FAMULUS IACOBUS BERTHIEU,
SACERDOS ET MARTYR, E SOCIETATE IESU, BEATUS RENUNTIATUR.

 

" Inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia " (S. August., Civ. Dei, 18, 51, 2; PL 41, 614), crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cfr. 1 Cor. 11, 26; Conc. Oec. Vat. II, Const. De Eccl.; A. A. S., LVII, 1965, p. 12). Cuius rei effectores ac testes praecipui sunt martyres, quorum multitudinem in omni tempore illa praemittit ad Patrem (cfr. S. Iren., Adv. Haer. 4, 33, 9; PG 7, 1078). Atque gaudemus, quod Nobis datur hac ipsa aetate, qua Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum agitur, cuius ope mysterium Ecclesiae clarius et efficacius est propositum, egregium eiusdem piissimae Matris filium, humilem patientemque sacerdotem, studio apostolico flagrantem praeconem Evangelii, dignum Societatis Iesu sodalem, Iacobum Betthieu, Beatorum Martyrum agmini sollemni ritu inserere. Hi sunt gloria summa Ecclesiae, quae tanto magis pullulat, quanto uberiore martyrum sanguine rigatur (cfr. S. August., De cat. rud. 24, 44; PL 40, 341). Laetamur etiam quod copiosa seges spiritualis, quae ex cruore profuso ab eo, quem hodie celebramus, surrexit, Madagascariae insulae contigit, ad Africam adiacenti, terram illam amplissimam, quam, Ugandenses Martyres Sanctorum albo annumerantes, appellare non dubitavimus regionem Evangelio patentem novamque patriam Christi (cfr. Homil.; A. A. S. LXI, 1964, pp. 907-908). Iacobus in praedio, quod, Monlogis appellatum, agro Polminhacensi ac finibus dioecesis Sancti Flori continetur, die vicesima septima mensis Novembris anno millesimo octingentesimo duodequadragesimo est natus, secundus e septem filiis agricolarum Petri Berthieu et Catharinae Lamoure, qui animi virtutes Arvernorum proprias christianae vitae institutis locupletabant. Eodem die Christo renatus, in domestico convictu pie innocenterque adolevit. Cum, undecimum fere annum agens, divinam Eucharistiam primum sumpsisset, coepit, ut videtur, de capessendo sacerdotio cogitare. Vocanti Deo tunc, quemadmodum per totius vitae cursum, animo prompto et alacri obtemperavit. Studia in seminario minore oppidi Pleaux et maiore urbis Sancti Flori diligenter exercuit. Quibus absolutis, die vicesima prima mensis Maii anno millesimo octingentesimo sexagesimo quarto sacerdotium iniit munusque pastoris anoimarum. Episcopi iussu in paroecia Roannes-Saint-Mary ut adiutor a sacris salutari est functus officio; propter studium religionis et caritatem populo acceptus, domesticas difficultates aequo demissoque animo est perpessus. Veteri propensioni obsecundans, post novem annos in paroecia illa exactos, Societati Iesu nomen dare constituit, in qua Deo devotius vitae genus obiret et crucis salvificae nuntium ad ethnicas gentes deferret. Postquam igitur matrem et fratres, quos unice amabat — pater immatura morte erat ademptus — reliquit, in urbe Palo seu, ut vulgo appellant, Pau tironibus provinciae Tolosanae eiusdem Societatis est adiunctus. Ibi praeceptis Sancti Ignatii a Loyola conformatus, validus Christi miles evasit, paratus omnia facere et pati ad eius gloriam procurandam. Cuius exemplum Gabriel frater natu minor est secutus, exemplum praebens verae altiorisque germanitatis. E religiosa domo oppidi Valli seu Vals, quo, probationis tempus expleturus, secesserat, in Madagascariam insulam, voti compos factus, se contulit. Haec enim ei assignata fuit quasi virtutis operisque apostolici palaestra. In nomine Domini tantum laxabo rete : haec eius verba fuerunt, cum ad illam appulisset regionem, unde se numquam reversurum esse praescivit. Vir igitur Dei, omnia e re et veritate christiana aestimans, nihil quaerens nisi regni Christi propagationem, in insula Sanctae Mariae, quae Madagascariae est finitima, apostolatus missionalis initia posuit: totus fuit in tradenda catechesi, Sacramentis administrandis, fidelibus invisendis, aegrotis relevandis, maxime leprosis, quos singulari complectebatur caritate. Praeterea, pro ingenio suo ad omnia versatili, agrorum culturam provexit, autochthonas hoc modo in meliorem statum socialem traducens et efficiens, ut statio missionalis ludum puerorum posset sustinere. Ab iis vero, in quos tot conferebat beneficia, impense est redamatus. Attamen saeva tempestas mox est coorta: anno enim millesimo octingentesimo octogesimo a Moderatoribus Galliae, sub cuius dicione Madagascaria erat, decreta lata sunt religiosis sodalibus, nominatim Societati Iesu, infesta. Hac de causa Famulus Dei de insula Sanctae Mariae discedere coactus est post tot labores, nisus, incepta, studia , ut ipsemet scripsit. Subsequenti tempore, inter res secundas et adversas, pluribus in locis est versatus, non sibi, sed Deo vivens et ovibus. In pago Ambohimandroso, intra fines insulae Madagascariae posito, novo impetu novaque cum fructuum copia missionale institit opus, sed bello inter Gallos et Madagascarienses suborto, e vico illo expulsus est et, inter pericula et vexationes, una cum sociis in oppidum Tamatave deductus; ubi dum tenetur, otio usus est ad sacrum ministerium exercendum, praesertim inter milites Gallos, qui frequentes aderant, et ad necessitates sodalium horti cultura sublevandas. Pace composita, in oppidum Tamatave rediit, unde Tananarivum, in urbem Madagascariae principem, est devocatus. Merito gaudebat, quod tot inter turbas, insectationes, orbitates, non pauci laici fide et constantia in exemplum praeluxerant. Deinde indefatigatus apostolus stationi Ambositra est praefectus, libi iterum omnibus omnia fieri (cfr. 1 Cor., 9, 22) contendebat. Sed post quinque amplius annos Christi athleta tandem in arenam est arcessitus, ut coronam acciperet. Etenim e Moderatoris voluntate, discidii molestiam fortiter tolerans, amplam stationem Andrainarivo, quae et Anjozorofady appellabatur, missionali labore excolendam suscepit. Dum vires corporis extenuabantur, animi vigor videbatur augescere: magis magisque a rebus terrenis se abstrahebat, voluntariis se dabat castigationibus, humilitatem sectabatur; vitae ipse inhians aeternae, de ea et resurrectione mortuorum ad fideles saepius loquebatur. Bello renovato, aliquandiu coactus est exsulare. Ubi primum revertendi copia fuit, fideles suos pastorali caritate est amplexus. Sed gravius periculum impendebat: catervae seditiosorum, qui Fahavalo seu Menalamba vulgo nuncupabantur, regionem percurrere coeperunt. Rebellantes maxime Evangelii praeconibus erant infensi, quod, christiana religione inducta, numina sua et amuleta potentia et vi essent destituta: illos igitur de medio esse tollendos et fidem ab iisdem annuntiatam funditus evertendam. Iam in territorium curis Famuli Dei commissum invaserunt: bonus pastor, oves nullo modo relinquens, iis adest, eas solatur, confirmat. De sede sua cum iis abductus et extrema paupertate gravibusque affiictationibus vexatus, nihil queritur, utpote qui summas divitias, Deum, possideat. Febri correptus, a christianis Tananarivum est delatus. Ubi, cum e morbo convalesceret, multas horas in adorando augusto Eucharistiae Sacramento ducebat. Sed iam a fidelibus suis diutius se abesse non est passus. Quamvis vires eius adhuc essent infirmae, eo properavit, ubi filios suos sciebat periculis urgeri. Sed post non multum tempus iussus est cum duobus fere milibus profugorum inde recedere; proficiscitur lacrimabile agmen: iuveni, qui iter pedibus pergere nequit, sollicitus sacerdos equum, quo ipse vectus est, tradit; corpus trahentes erigit, affiictis solacium et levamentum studet afferre. Seditiosis irrumpentibus, in vicum munitum, qui Ambohibemasoandro vocatur, confugiunt. Ibi Iacobus postremum divinam victimam in Eucharistico Sacrificio offert, victima ipse mox futurus. Iam sceleratus furor Christi quaerit praeconem: is captus plectitur, veste sacra exuitur, cruce, quam ante pectus gerit, spoliatur. Accusant eum, quod Deo adhibet preces et ad adhibendas alios adducit, quod coniugii indissolubile vinculum defendit. Raptant eum extra pagum, mittunt ad ducem. Unus e prioribus conatur ei persuadere, ut a religione catholica deficiat: Hac de re , ita respondet Famulus Dei, tecum consentire nequeo prorsus; malo mori . Nudatum, Deo supplicantem — precatoria Rosarii corona est in manibus eius —, opprobriis affectum, ad necem producunt prope oppidum Ambiatibe. Genibus nisum semel, iterum, tertio petunt plumbeis glandibus e manuballistis emissis; denique ferocissimus dux fusti caput eius diffringit. At non expletur immanitas patrato facinore. Nam corpus, sepulcri carens honore, in vicinum proicitur flumen. Sic ergo die octava mensis Iunii anno millesimo octingentesimo nonagesimo sexto Iacobus Berthieu, pius et intrepidus sacerdos Christi, praeclarissimum testimonium praebuit fidei et amoris; atque adeo recte in eum cadunt haec verba Sancto Ambrosio ascripta: Appellabo Martyrem, praedicavi satis (cfr. De Virg. I, 2; PL 16, 200, annot.). Tanta autem virtus et religionis causa toleratum supplicium e populi et sodalium memoria non exciderunt. Quapropter, huiusmodi fama percrebrescente, de Famuli Dei Iacobi Berthieu martyrio et martyrii causa, post ordinarios, quos vocant, processus, apud Sacram Rituum Congregationem acta est quaestio. Commissionem autem Introductionis Causae de eodem Famulo Dei Beatis Caelitibus accensendo Pius Pp. XII, Decessor Noster fel. rec., die vicesima sexta mensis Iunii anno millesimo nongentesimo quadragesimo manu sua obsignavit. Absolutis deinde omnibus, quae secundum Sacri illius Consilii instituta cognoscenda fuerant ac pertractanda, coactisque de more Comitiis, Nos, lato decreto die octava mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto de Venerabilis Iacobi Berthieu martyrio et martyrii causa tam manifesto constare ediximus, ut, concessa a signis seu miraculis omnique alia opportuna dispensatione, ad reliqua pergi potuerit. Id unum igitur superfuit excutiendum, utrum, stante approbatione martyrii martyriique causae necnon dispensatione a signis seu miraculis, tuto procedi posset ad sollemnem eiusdem Famuli Dei Beatificationem. Quod quidem factum est. Purpurati enim Patres Sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmaverunt. Quorum exceptis suffragiis ac Deo enixis precibus admotis, Nos die octava Iulii anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto ad Venerabilis Famuli Dei Iacobi Berthieu sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Societatis Iesu necnon fidelis populi Gallici et Madagascariensis implentes, Apostolica Nostra auctoritate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum facultatem facimus, ut Venerabilis Dei Famulus Iacobus Berthieu, Martyr, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque reliquiae, si exstent, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque ut eiusdem imagines radiis decorentur. Praeterea, eadem Nostra auctoritate concedimus, ut de illo recitetur quotannis Officium de Communi unius Martyris cum Lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa cum partibus propriis approbatis celebretur iuxta Breviarii et Missalis Romani rubricas. Eiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Sancti Flori, intra cuius fines Beatus ipse ortus est, et, ex peculiari indulto, in tota Madagascaria, ubi, martyrio coronatus, migravit e vita; itemque in omnibus templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Societas Iesu utitur, ab omnibus fidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, a sacerdotibus omnibus, ad templa seu sacella, in quibus Beati ipsius festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis eiusdem Famuli Dei, servatis servandis, in praedictis dioecesibus ac templis et sacellis, die legitima auctoritate statuenda, celebrentur, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis necnon Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Octobris, Dominica XIX post Pentecosten, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 817-822

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top