 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
GNESNENSIS*
KRUSZWICENSE TEMPLUM SANCTORUM
APOSTOLORUM PETRI ET PAULI,
IN POLONIA, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.
Cuique consideranti quam impense Polonae nationis cives
sanctam Christi religionem ex maiorum consuetudine coluerint in praesensque
constantes colant, clare sane patebit cur Romani Pontifices, Nosque Ipsi haud
infrequenter, fidelibus illis opportuna ad divini cultus ardorem magis excitandum subsidia
comparaverint. Quae cum ita sint, precibus concedendum esse putavimus
venerabilis Fratris Nostri Stephani S.R.E. Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopi
Gnesnensis et Varsaviensis, qui, post auditum Episcoporum Poloniae Coetum, suo
suique cleri atque populi nomine ab Apostolica Sede petiit, ut templum
Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Kruszwicae, in Gnesnensis archidioecesis
finibus, exstans, ad Basilicae Minoris dignitatem attolleremus. Ea enim sacra
aedes non solum pristinae Polonorum nationis praeclarissimum documentum per
saeculorum decursum facta est, verum etiam christianae fidei quasi praesidium
adhuc habetur, in primisque erga Eucharistiae sacramentum atque Christi Matrem
pietatis fons uberrimus. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu
Divino, fore optime confisi ut sive ipse Kruszwicensis populus sive undique eo
peregrinantes coetus maximum utilitatis bonique capiant, suprema Nostra
potestate, harum Litterarum vi templum quod diximus, Deo dicatum in honorem
Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
decoramus, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen quae, iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo datum, servanda sunt. Contrariis nihil
obstantibus. Haec autem, quae ediximus, firma ac rata haberi volumus suosque
effectus nunc et in posterum capere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo
Piscatoris, die tertio et vicesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo
nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 207-208
© Copyright 1970- Libreria
Editrice Vaticana
|