The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTIFORMIS SAPIENTIA*

S. TERESIA A IESU, VIRGO ABULENSIS,
DOCTOR ECCLESIAE UNIVERSALES RENUNTIATUR.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Multiformis Sapientia Dei apertius quandoque dilectis Christi discipulis innotescit, quibus arcano consilio atque singulari liberalitate datur, ut intellegant, quae sit «latitudo et longitudo et sublimitas et profundum: scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi» (Eph 3, 18). Etenim «Spiritus Sanctus non tantum per sacramenta et ministeria populum Dei sanctificat et ducit eumque virtutibus ornat, sed, dona sua dividens prout vult (1 Cor 12, 11), inter omnes ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales, quibus illos aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera vel officia pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua» (Conc. Vat. II, Lum. Gent. 12).

Divina hac sacrorum charismatum copia affluenter est cumulata Teresia a Iesu, clarissima illa ac nobilissima virgo eademque Ordinis Beatae Mariae Virgins de Monte Carmelo reformatrix, quae, simplex cum esset moribus humanarumque litterarum imperita, dicendo et scribendo tantopere eminuit, ut ad eam referri possint haec verba: «in medio Ecclesiae aperuit os eius» (Eccli 15, 5), ac iure merito sit a sanctis viris sancta praedicata, verum etiam et dux certissima et magistra a sacrarum disciplinarum doctoribus exculta; nimiis quamvis implicata peculiares officii sui negotiis, meliorem nihilominus, id est caelestem, patriam continenter est visa appetere; aegra plerumque corpore et aerumnosa, fortissima quaeque pro Dei gloria Christique Ecclesiae utilitate sebi animosa proposuit.

Quapropter cum haec famula Dei, sive eximis vitae factis sive animi virtutibus egregiis sive ingenii acie sit per omne tempus celebrata, id profecto iustam et magnam causam habemus, cur, quem ad modum Gregorius XV, decessor Noster, ei caelitum honores decreverit, ut universi Christi fideles intellegerent, quam abunde in ancillam suam Deus effudisset de Spiritu Sancto (cf Litt. Decr. Omnipotens sermo), ita Nos, ob eius praecipue rerum divinarum cognitionem et praeceptionem, Ecclesiae doctorem, mulierum primam, eam pronuntiandam esse non dubitemus. Spe enim ducimur ac fore confidimus, ut Teresia a Iesu, sollemni decreto christianae vitae magistra declarata, hodierni etiam temporis homines vehementer excitet, ut ea in primis colant, quae ad fovendam animi pietatem ad supernarumque rerum contemplationem et adeptionem conducant.

Teresia nata est Abulae, in Hispaniarum finibus, die XXVIII mensis Martii, anno MDXV. Quae vero esset aliquando futura, parvula praenuntiavit, cum in domus hortulis abditam vitam agere conaretur, consilio sibi proposito ea ad exitum perducendi, quae de priscae Ecclesiae martyribus saepe legebat. Matre immature mortua, ipsam Dei Genetricem in auxilium sibi ac praesidium comparavit. Aequum ei igitur fuit, ut ab ineunte adulescentia Deo se tοtam vovere optaret seque in Carmelitidum mulierum coenobium conferret, viginti annos nata. Quae multis haud dubiis indiciis quamquam in virtutes colendas studium impendebat, de pristino tamen animi fervore aliquantulum remittere coepit a suoque proposito declinare. Feliciter vero ei cessit, ut, Petro Alcantarensi, Ludovico Bertrando, Francisco Borgia, Ioanne Abulensi aliisque sanctis viris cohortantibus, ad caelestium rerum considerationem vehementer alliceretur et ad perfectiora Deoque acceptiora semper agenda. Quod consilium alto animo fovit ac perfecit, testibus tam eius spiritus moderatoribus quam iis, qui cum ea vitae operumque consuetudine coniuncti fuerunt.

Ad peculiaria tamen capessenda munia vocari videbatur, ad quae suopte ingenio ac naturali quadam voluntatis propensione inclinabat. Constanti enim mente et firma movebatur sui Ordinis coenobium condendi, quod altiore ratione, quam suetus mos ferebat, regeretur; idque Sede Apostolica probante absοlvit, septem cum esset et quadraginta annorum, doctis usa sanctisque consiliariis. Obortas autem undique difficultates tam intrepide superavit coeptumque iter tam constanter institit, ut brevi annorum spatio alia in Hispaniae regionibus non pauca coenobia constituerit. Quo aptius praeterea renovatis sororum coenobiis prospiceret atque ad Ecclesiae incrementum apostolicis operibus prodesset, religiosos etiam viros, Carmeli Ordini addictos, ad altiorem vitae disciplinam restituere cogitavit suumque propositum ad effectum deduxit, maxime favente et adiutricem operam praebente sancto Ioanne a Cruce.

Sic ergo instaurata et aucta sodalitate, ad id mentem intendit, ut pias, quas frequentiores sibi in dies asciverat, mulieres ad sanctae vitae rationem informaret; ut videlicet abditae et solae cum Deo viverent, assiduas pro Ecclesia preces ei adhiberent, corpus suum crebris et voluntariis cruciatibus afflictarent, studiosa inter se affabilitate caritateque iungerentur, Christi praecipuo parentes mandato. Illa autem in omnium virtutum exercitatione spectatissimo erat incitamento et exemplo. Anteibat enim prudentia et evangelica simplicitate, animi demissione, erga praepositos in rebus etiam arduis oboedientia, sui contemptu aliorumque utilitatis studio singulari, quibus iuvandis se suaque impendere non dubitabat. Austeram praeterea et asperam vitam ducebat, in adversis patiens, in prosperis maximopere Deo grata. Praelucebat quoque flagranti in Deum pietate, eius amore pentus devincta. In vicem innumerabilibus a Deo gratiis aucta, ad Ecclesiae tamen prοrsus monita adhaerescebat, cum pluris admodum faceret fidelem et humilem Dei ministres obtemperationem quam visiones, revelationes et exstases. Cuiusmodi ob assiduum cum Domino cοmmercium, luminosum quiddam, ut ferunt, eius in vultu nitere videbatur, summa cunctis admirations et laetitiae causa.

Huc addendum humanas, quae dicuntur, Teresiam coluisse virtutes, utpote quae valde contenderet, ut verum diceret, fidem servaret, staret promisses, familiarem usque sermonem sereret laetitiae atque humanitatis plenum. In rebus vero agendis ac sustinendis animi magnitudine praestabat, simul vero comitate et aequa in unumquemque existimatiοne et observantia. Neque est obliviscendum eam suas inter curas cοntinentesque labores tempus etiam invenisse et vires ad praeclara opera conscribenda, quae totam vel operosissimi hominis vitam omninο requirere ac detenere viderentur, altissimarum de Deo deque supernis rebus quaestionum subtilem et acutam disceptatricem.

Tam diu denique tamque actuose laborantem brevis et letalis morbus in urbe Alba corripuit et, ut alia incepta aggredi desisteret, cοegit. Suum erga Christi Ecclesiam amantissimae filiae obsequium iterum iterumque obtestans, magna mater piissime obiit die IV menses Octobres, anno MDLXXXII.

Quae vivens est propter singulares virtutes undique dilaudata, ea luculentius mortua emicuit estque exculta. Merito ergo factum, ut a Paulo V ei beatorum Caelitum, a Gregorio vero XV sanctorum decernerentur honores eaque in christianae religiosaeque vitae proponeretur exemplum, in quod omnes respicerent. Quodsi huius Dei famulae sanctitate ad imitandum trahimur, eius doctrinae excellentia in summam movemur admirationem. Suam enim et intellegendi et dοcendi imperitiam etsi pluries est testata, res tamen altissimas et percipere et docere et scriptes mandare, Deo afflante, valuit, Christum arbitrata unum esse sebi sapientiae fontem et quasi librum vivum. Ad hoc quod attinet, mirum censendum in primis est sanctam Teresiam tanta subtilitate tantaque sollertia in mysterium Christi inque animi humani cοgnitionem penetrasse, ut eius doctrina haud dubiam praesentiam vimque singularis charismatis Spiritus demonstraret. In hac siquidem doctrina excellunt altissimi rerum sensus, mysterii Dei viventis, Christi Salvatoris et Ecclesiae intima comprehensio, acris experientia gratiae, quae naturam, tot dotibus exornatam, nobilitat atque dilatat. Inde summa efficacitas perennisque doctrinae eius auctoritas, quae ultra fines Ecclesiae catholicae protenditur ipsosque non credentes attingit.

Eius magisterium non solum ad vitam fidelium momentum habuit, verum etiam, et quidem efficienter, ad illam magni ponderis electamque cognitionis theologicae provinciam, quae theologiae spiritualis nomine hodie appellatur. Teresiae enim scripta uberrimus fons sunt multiplicas experientiae, testificationis, perspicientiae spiritualis, unde copiose omnes huius theologiae cultores hauserunt. Eadem scripta, etsi varias ob causas rerumque adiuncta neque secundum praestitutam rationem exarata, concors tamen et solidum doctrinae spiritualis corpus efficiunt. Sic in volumine, quod Libro de su vida inscribitur, summa eorum, quae in ipsa misericors Deus operatus est, enarrat, eorum aperit sensum eademque ante legentium oculos instar mirabilis cuiusdam «historiae salutis» proponit. In commentario autem, cuius est titulus Camino de Perfección, ascetica vitae theologalis fundamenta, scilicet primarias virtutes, itidem necessitatem et gradus orationis, etiam contemplativae, exquisita educandi arte persequitur. In libro deinde, cui Castillo Interior est index, plenam perfectamque progressionem vitae divinae in homine rimatur, qui ad altissimos usque gradus experientiae mysticae, particeps esse potest mysterii Trinitatis et Christi. In opere, vulgo Libro de las Fundaciones appellato, apostolica coepta sua Teresia describit laboresque, quos ad Ordinis sui reformationem pro Christi Ecclesia exantlavit. Eius praeterea Epistulae, humanitatis plenae, versatile eius ingenium animumque ostendunt, quippe quae constitutam sibi vitam contemplativam actuose vivere nitatur ac simul cum suae aetatis hominibus religiosas humanasque vicissitudines participare. In commentariis denique Relaciones inscriptis eminent eius studium et religio, ut dona sua superna Ecclesiae auctoritati omnino subiciat. Veluti centrum spiritualis Teresiae doctrinae est Christus, qui Patrem revelat eique nos coniungit sibique consociata eiusdem vero doctrinae potiora capita sunt oratio christiana ut vita amoris, et Ecclesia, qua regnum Dei in nobis efficitur. Coniunctio nostra cum Christo instituitur in mensa verbi Dei, per continuam Evangelii meditationem, et in mensa Corporis ac Sanguinis eius, per convivium sacrificale Eucharistiae; in utraque hac mensa humanitas Christi Iesu hominem, qui eidem se totum committit, intime assumit in mysterium mortis ipsius, resurrectiοnis et gloriosae vitae apud Patrem. Eam ob causam sacratissima Christi humanitas omne bonum nostrum continet et salutem. Quam doctrinam Teresia in libro de vita sua his exprimit verbis: «nos Deo piacere non possumus, nec Deus solet sua dona nobis impertire, nisi per sacratissimam humanitatem Christi, in quo ipsemet sibi cοmplacet» (22, 6). Summam enim perfectionem homo tunc tantum attinget, cum ei dicere licebit cum Paulo: mihi vivere Christus est (cf Mansiones, VII, 2, 5). Vita autem orationis, quae a Teresia in eοdem vitae suce libro dοcetur (8, 5), existimari potest vita amoris, quatenus oratio ea est amicitiae necessitudo, qua diu solique cum Deo loquimur, a quo scimus nos amari. Deus hominem invitat nec desinit sollicitare, ut suam amicitiam amplectatur atque in dies artiοrem secum habeat communionem. Huiusmodi autem amicitiae cum Patre, per Christum, in Spiritu Sancto, respondere eaque dignus inveniri per gratiam nititur. Magnitudo autem orationis et contemplationis hominem nedum ab iis, quae regnum Dei Ecclesiamque respiciunt, alienet, in eadem maiore consortione et ardore eum compellit. Hoc quidem demonstratur tum vita mirisque factis, quae Teresia, ipsius contemplationis plenitudine acta, in utilitatem Ecclesiae peregit, tum eius testificatione, quam veluti doctrinae suce fundamentum edixit, quamque sincera ventate et cordis laetitia moriens his verbis iteravit: «Gratias tibi ago, Domine, quod ut Ecclesiae filia moriοr».

Quae cum ita sint, iam die XV mensis Octobris, anno MCMLXVII, propοsitum palam significavimus in albo Ecclesiae doctorum sanctam Teresiam a Iesu scribendi. Quae sententia, non solum Nostra consuetudine cum eiusdem sanctae mulieris doctrina, sed magna etiam nitebatur aestimatione, quam Nostri in Romano Pontificatu decessores iterum iterumque de eius doctrinae excellentia verbis declararunt, qui profecto sollemnem pronuntiationem Nostram antecedere videntur. Quo in numero Gregοrius XV est, cum in ipsis canonizationis Litteris hoc de sanctae Teresiae doctrina testimonium dederit: «Omnipotens . . . ita adimplevit eam spiritu intellegentiae, ut . . . illam caelestis sapientiae imbribus irrigaverit». Magni insuper pοnderis est cοmparatio, quam Benedictus XIII in Litteris canonizationis sancti Ioannis a Cruce fecit eiusdem santi cum Teresia: «in mysticae theοlogiae arcanis scripto explicandis, aeque ac Teresia divinitus instructus fuit»; qua doctor cum doctore confertur. Clarissima praeterea est sancti Pii X declaratio: «tanta tamque utilis ad salutarem christianorum eruditionem fuit haec femina, ut magnis iis Ecclesiae patribus et doctoribus, quos memoravimus (nempe Gregorium Magnum, Iοannem Chrysostomum, Anselmum Augustanum) aut non multum aut nihilo omnino cedere videatur». Idemque Summus Pontifex asserere non dubitavit, datis Litteris Apostolicis «Ex quo Nostrae» die VII mensis Martii, anno MDCCCCXIV: «iuste Ecclesia huic virgini honores qui doctorum sunt deferre consuevit». Benedictus autem XV, Patres Cardinales alloquens, die XXIV mensis Decembris, anno MDCCCCXXI, dixit cum sanctitatis corona sertum doctrinae Teresiam coniunxisse. Pius XI, in Constitutione Apostolica «Summorum Pontificum», die XXV mensis lulii, anno MDCCCCXXII, data, eandem appellavit «sapientissimam matrem» et «altissimam contemplationis magistram». Pius XII, in sermone die XXIII mensis Novembres, anno MDCCCCLI habito, asseruit sanctae Teresiae ope . . . doctrinae spiritualis thesaurum Spiritum Sanctum universae Ecclesiae comparasse. Ioannes denique XXIII, proximus decessor Noster, eam nuncupavit Ecclesiae lumen singulare, in Epistula nempe Apostolica, die XVI mensis Iulii, anno MDCCCCLXII, data.

E sanctis autem viris, ii, qui, superno Dei providentis consilio, vitae consuetudinem cum Teresia habuerunt, numquam suum erga eius sanctitatem cultum ab eius doctrina, divinitus infusa, seiunxerunt; qui fuerunt viri magni quidem nominis, Petrus Alcantarensis, Franciscus Borgia, Ioannes a Cruce, Ioannes de Ribera, Ioannes Abulensis. Qui omnes eam magistram habuerunt contemplationis, a Deo illustratam, vel quo rectius dicamus, magistrorum spiritus magistram. Posteriore tempore sancti erant Ecclesiae doctores, qui eam simili aestimatione venerabantur, ut Franciscus Salesius et Alfonsus de Ligorio, aliique sancti, ut Antonius Maria Claret, Carolus a Setia, Vincentius Paliotti.

Neque umquam in Ecclesia extenuata est opinio virginem Abulensem haberi posse doctorem. Sufficit theologorum Salmanticensium mentem proponere. Hi, cum ea de re quaestio esset, anno MDCLVII palam scripserunt: «habet autem doctricis aureolam matriarche nostra beata Teresia, cuius singularem doctrinam . . . tamquam e caelo emanatam recipit et approbat Ecclesia».

Quapropter, valde cupientibus, ut tantae mulieris sanctitas et doctrina in omnium mages utilitatem cederent, visum est Nobis posse doctores Ecclesiae titulum atque cultum eidem tribui, qui sanctis tantum viris usque adhuc praestiti sunt. Hoc tamen de negotio ut quam diligentissime disceptaret, Sacrae Rituum Congregationi mandavimus. Quae, peritissimorum virorum opera et sententia antea usa, in ordinario coetu, die XX mensis Decembris, anno MDCCCCLXVII habito, id dubium excutiendum proposuit, an titulus et cultus doctoris Ecclesiae praeterquam viris, tribui etiam mulieribus posset, quae, iuxta Benedicti XIV Pont. Max. norma; et decreta, sanctitate et eximia doctrina ad commune fidelium bonum contulissent. Sententiam autem eorum, qui aderant, Patrum Cardinalium Praelatorumque Officialium, id fieri posse asseverantem, ratam Nos habuimus et confirmavimus, die XXI mensis Martii, anno MCMLXVIII. Cumque dilectus Filius Michaël Angelus a Sancto Ioseph, Ordinis Carmelitarum Discalceatorum Praepositus Generalis, sua ipsius suique Ordinis vota declarans, enixe a Nobis postulavisset, ut Teresiam a Iesu doctorem Ecclesiae pronuntiaremus, idque plurimi etiam petivissent S. R. E. Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Moderatores Religiosorum Ordinum, Congregationum Institutorumque saecularium aliique doctissfimi e Studiorum Universitatibus et altioris ordinis Institutis viri, huiusmodi preces et vota Sacrae Rituum Congregationi perpendenda misimus, quae peculiarem positionem, ut dicunt, eandemque magni ponderis, paravit, totum negotium explorate accurateque pertractantem. Quae cum S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Causis Sanctorum, interea constitutae, praepositi diligentissime recognovissent, sententiam suam in ordinario eiusdem Congregationis coetu, in Vaticanas Aedibus habito die XV mensis Iulii, anno MCMLXIX, significaverunt, post auditam sive relationem Venerabilis Fratris Nostri Arcadii S. R. E. Cardinalis Larraona, huius causae Ponentis, sive Praelatorum Officialium iudicia; omnesque uno ore affirmaverunt sanctam Teresiam a Iesu dignam omnino esse, quae in doctorum Ecclesiae album ascriberetur. De his denique die XXI mensis pulii, superiore anno, certiores facti, omnibus attente perpensis, eiusdem Sacrae Congregationis consultum approbavimus et confirmavimus, statuentes, ut sollemni id ritu conficeretur.

Quod hodie, Deo iuvante cunctaque plaudente Ecclesia, factum est. In Petriano enim templo, undique gentium maximeque ex Hispania fidelium turmis confluentibus, plurimis astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque et Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Praesulibus, acta omnia confirmantes expostulationibusque concedentes sodalium Ordinis Carmelitarum Discalceatorum ceterorumque petitorum vota perlibenter implentes, haec inter divinum sacrificium pronuntiavimus verba: «CERTA SCIENTIA AC MATURA DELIBERATIONE DEQUE APOSTOLICAE POTESTATIS PLENITUDINE SANCTAM TΕRESIAM A JESU, VIRGINEM ABULENSEM, ECCLESIAE UNIVERSALIS DOCTOREM DECLARAMOS».

Quibus verbis prolatis Deoque una cum astantibus gratiis actis, de mira huius Ecclesiae doctoris sanctitate et doctrina sermonem habuimus, ad aramque templi maximam caelesti victima litavimus.

Hac autem super re decernimus, ut haec Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum piene habeant; atque praeterea sic sit rite iudicandum ac definiendum, irritumque et inane fiat, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentare contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo et vicesimo menses Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

PAULUS PP. VI 


* AAS 63 (1971), pp. 185-192

                                 

top