The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MIRABILIS IN ECCLESIA DEUS*

SANCTAE CATHARINAE SENENSI TITULUS DOCTORIS ECCLESIAE UNIVERSALIS DEFERTUR.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

1. Mirabilis in Ecclesia Deus, qui, cum secreta consilia sua a sapientibus et prudentibus abscondat, revelat tamen ea parvulis (cf Μt 11, 25; Lc 10, 21). Solet etiam Deus caelesti afflatu et instinctu simplices humilesque discipulos ad res illustres vocare «in aedificantia corporis Christi» (Eph. 4, 12) iisque salubria mandare negotia, difficillima factu saepe atque gravissima.

Cuius rei testis est Paulus, qui divini Magistri verba repetens, per ea ostendit summe Numinis occulta mundi huius administrandi rationem manifestare, et etiam ad se verba illa referri significat, divinae providentiae ministrum ad populos Christi fidei subiciendos: «Quod enim ait, stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmurm est Dei, fortius est hominibus» (1 Cor 1, 25).

Iamvero prudentissimus ad omnia Deus quos acciverit, eos donis supernis ad munus instruit, idque ut Ecclesia ea, quae sibi ad aeternam hominum salutem conditor ipse Christus praestituerit, consequatur.

At si semper dominator Deus et omnia nutu regens cum hominibus ita agit, maxime tamen obtinet haec altissimi Domini ratio vehementibus christianae rei publicae tempestatibus; ut Christi fideles, eo ipso quod plus reformident adversa, usu tum perdiscant quam magna sit vis et virtus caelestis illius promissi: «Confidite, ego vici mundum» (Io 16, 33), et divinae providentiae rationibus et voluntatibus obsecundent seque accommodent.

Haec nimirum fuit christianae societatis condicio et status quo tempore beata Catharine, Virgo Senensis, vixit.

Illi quidem, aevo tam misero, modesta candida dicto Dei diligentissime audiens, sapienter semper fortiterque egit, fiduciaque sua in Deo collocata, inclinatam omnium spem redintegravit, id summopere annitens, ut non solum Romanos Pontifex auctoritate atque integerrima libertate uteretur, sed etiam ut Romam rediret, quem consilio suo Deus christiani orbes caput esse constituit. Nec mirandum quod ad has partes agendas singularia lamina castae ac verecundae Vergini divina Sapientia elargita fuit, praeter illas vide licet illustrationes, quas Concilium Vaticanum II tum ex contemplatione et studio credentium nasci probat, qui divina facta et verba conferant in corde suo (cf Lc 2, 19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum, quam experiuntur, intellegentia (cf Const. Dogm. Dei Verbum, 8).

Catharine profecto, nullo humano praeceptore usa, tam amplis est a Deo «sapientiae atque scientiae» (1 Cor 12, 8) donis cumulata ut praestantissima evaserit magistra veritatis. Sui praeterea muneris maxime conscia pronuntiandae veritatis et augendae caritatis inter hommes, pleno gradu incessit, erga iacentes ac miserrima condicione natos suis temporibus cives, illorum, quae divinitus acceperat charismatum liberalis.

Quae eum ita sint, bene intellegi ac percipi potest, cur Nos, post decretam a praedecessore Nostro Pio II. Pontifice Maximo, coronam sanctitatis, pari desiderio sacrae Virgini titulum universae Ecclesiae Doctoris deferre exoptemus. Spe praeterea ducimur laeta fore, ut honor virtuti attributus Ecclesiae huius nostri temporis mire faveat, idque efficiat ut Catharinae doctrina, ratio, disciplina, et caritatem in christianorum pectoribus alat, et, ipsius Ecclesiae unitate confirmata, sanctitatis desiderium acrius ingerat hominibus, Christi Vicario ductore atque magistro.

2. Sacra haee Virgo, de qua loquimur, Senae Iuliae primam lucem aspexit anno MCCCXLVII, Iacobo Benincasa atque Lapa Piagenti parentibus. Adorandus autem Dei Spiritus tam praemature eam commvit ad sanctitatem ut, quoad vixit, numquam a recta virtutis via discesserit.

Sex annos vix natae obiecta est ei verissima Christi species, qui insignibus pontificalibus indutus eidem benedixit. Cum vero octavum ageret annum, Deo castitatem voto dedicavit, simul cupiens primum antiquos Patres imitari, qui in desertissima solitudine vixissent; deinde, beati Dominici vestigia sequi, cuius studium propagandae virtutis admirabatur.

Anno MCCCLXIII in sacrarum virginum numerum ascripta est, quibus nomea a S. Dominico inditum, quaeque populi lingua Mantellate» dicuntur, cum iisque tota in pietate fuit atque in operibus misericordiae. Cum autem, collustrante Deo, intellegeret quibus necessitatibus premeretur Ecclesia, atque his malis maxime precatione ac pietate posse caveri, ad annum usque MCCCLXVII obsecrationibus simul et caritatis operibus potissimum institit, cum insigni semper contemnendi sui studio. Quod tamen tam singulare vitae degendae institutum, sane insuetum, si ad communem vivendi normam referas, a multis omnino vituperatum est: at Catharina, suadente Paulo (cf Rom 12, 21), vincebat in bono malum, aegrotis inserviens atque consulens valetudinarii a Scala atque leprosarii a S. Lazaro nuncupatorum, praesertim ad sorores suas, ut aequum, intendens, in quas, animi ingrati vitio laborantes, clementiam Spiritus Sancti, caritatis abyssi, exposcebat.

Fere cotidie virtute adoleseens, annο MCCCLXX, Catharina per visum a Deo invitata et allecta, apostolatum, qui vere proprieque dicitur, aggressa est. Quoniam tum temporis nullus esset mulieribus ad talia aditus, idcirco oportuit sane generalis Magister fratrum Praedicatorum probaret quae Virgo gesserat. Ceterum Catharinae facta ipse Pontifex Gregorius XI, anno MCCCLXXVI, opinione sua confirmavit his verbis «Se valde fructuose circa animarum salutem et ultra marini passagii et alia S. Romana et alia Ecclesiae negocia occupabat».

Die autem primo mensis Aprilis, annο MCCCLXXV, eidem Catharinae sacrae praedicationi incumbenti de bello ad Terram Sanctam liberandam suscipiendo, vulnera Christi, seu, ut dicunt, stigmata impressa sunt, quae videlicet, si beato Raimundo Capuano fides tribuitur, qui eius confessiones audiebat, «in forma purae lucis pervenerunt ad manus, pedes, et cor eius».

Interim autem, cum necessitudines, quae Sedi Apostolicae cum urbe Florentia intercedebant, in peius vertissent, sacra Virgo omnia temptavit, ne socis, icto foedere cum ipsius civibus belli societatem haberent; atque omnibus nervis contendit, ut Florentinam Rem publicam cum Pontifice in gratiam reduceret, cui urbi fille sacris interdixisset. Accidit igitur ut Catharina, longo atque molesto itinere suscepto, Avenionem peteret, Gregorium XI aditura, qui liberalissime ac benignissime exceptam per tres menses apud se commοrari iussit, et prudentissimis eius consiliis usus est in maximis ac difficillimis Ecclesiae negotiis. Cuius Virginis tanta fuit tunc pietas, et studium, et sapientia, ut non modo Pontificem ad lenitatem inclinaret, verum etiam eo adduceret ut Romam rediret, Christi Vicarii Sedem atque domicilium. Neque est prorsus dubitandum quin Gregorii XI reditus sit magis sanctitati quam humanae Catharinae prudentiae tribuendus: solo enim divino instinctu votum Pontificis petendae Urbis, omnibus quidem ignotum, ipsa cognoverat, quod summus christianorum Antistes die suae electionis susceperat.

Decedentem autem Avenione Gregorium die tertio decimo Septembris, anno MCCCLXXVI, Catharina secuta est usque Genuam. Post haec Pisas se contulit: inde ad Vallem Orciam perrexit, ubi et de rebus divinis diceret, et Salimbenianam gentem placaret.

Eadem de causa optatae pacis conciliatrix mox Florentiam profecta est, cuius urbis cives, multis difficultatibus evictis periculisque omne genus superatis, summo Pontifici Urbano VI, qui interim Gregorio XI in regimen Ecclesiae successerat, conciliavit, die duo de vicesimo mensis anno MCCCLXXVIII.

Sed eo anno est etiam Clemens VII electus in Ecelesia summus Pontifex, qui fuit antipapa. Quο rerum casu acerbissimo Catharina Romam venit, ab Urbano VI arcessita; in Patrum Cardinalium consistorio verba fecit; atque in dicendo tantus cursus verborum fuit, ut depressos erigeret et recrearet, his ab iisdem erumpentibus vocibus: «Numquam sic locutus est homo, et absque dubio ista non est mulier, quae loquitur, immo Spiritus Sanctus».

Tandem fracta laborious, maerore consumpta iniquis Ecclesiae, quasi iactatae navis, condicionibus, Catharina ad sempiternam lucem excessit die undetricesimo mensis Aprilis, anno MCCCLXXX.

Eius corpus, pie sancteque iam tot saecula cultum, Romae «pausat», ut in supremo titulo scriptum videmus, in templo Sanctae Mariae supra Minervam, ubi resurrectionem iustorum praestolatur.

3. Ad eius autem doctrinam progredientes, sic profecto statuimus Catharinam, quamvis de plebe esset, scholas non frequentasset, vix scriberet aut legeret, caelestis sapientiae specimina tanta dedisse tamque in loquendo lucidam fuisse, ut singularem discipulorum familiam attraheret, qui, quasi filii, nutrimentum animi haurientes, eam suaviore quadam Italorum voce «Mamma», id est materculam, appellabant. Hi vero non solum opera et studio praesto erant in coeptis apostolicis operibusque caritatis faciendis, sed Spiritui Sancto, qui in ea loquebatur, se omnino permittebant (cf Mc 13, 11).

Erant scilicet in ea familia viri mulieresque cuiuscumque loci et ordinis; item religiosi atque Praelati, magistri atque Theologi, quos non modo Catharinae humanitas atque prodigiorum fama capiebat, sed etiam, idque potissimum, lumen animi, ingenii, consilii, superne illustrati.

Cum vero paulatim eius clarissima lux magis magisque coruscaret et procul a sua urbe ac regione radiaret, ab eaque consilia peterentur, sua sponte epistulae illae natae sunt frequentissimae ad quosvis missae, quas naturali quadam facultate simul dictatas plures simul scribae excipiebant.

Ostendunt autem hac litterae ardorem cupiditatemque eius animi amore flagrantis, itemque fidem eius castissimam demonstrant et principiorum soliditatem, et orationis gravitatem, et iudiciorum prudentiam, et sententiarum de re theologica subtilitatem.

Aliquanto autem post ac propemodum in brevis vitae suae fine, Catharine, in exstasi constitute, librum dictavit, vulgo Dialogo della Divina Provvidenza inscriptum, cuius tota structura in eo est posata, ut eius anima a Deo quaerat, Deus vero respondeat sciscitanti. Ita fit, ut aeternus caelorum Pater multa ad supernam vitam spectantia, sive uniuscuiusque sive totius Ecclesiae, Catharinae explicet. In qua re texencla ei οmnino lauda vertitur, quod talia semper efflagitaverit, quae anteriorem hominem contingerent aut divines res in medium atterrent.

Ea quae scripsit, praeterea, exemplar praeclarum sunt atque monumentum corum charismatum, quae in verbis hortationis, sapientiae ac scientiae consistunt, quaeque tantopere in primaeva Ecclesia operabantur, ut apud Beatissimum Paulum scriptum videmus; qui sane usum eorum optimis quasi institutes et legibus temperans, recte monuit non esse talia dona singulorum commodo data, sed cunctae Ecclesiae utilitati a Deo collata. Quem ad modum enim, auctor est ipse apostolus, «unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult» (1 Cor 12, 11), ita etiam oportet in omnium corporis mystici Christi membrorum utilitatem cadere, quid quid est caelestium Spiritus Sancti thesaurorurm (cf 1 Cor 11, 5; Rom 12, 8; 1 Tim 6, 2; Tit 2, 15). Haec nimirum causa est, cur e fontibus scriptorum atque exemplorum Virginis Senensis, ut aequales, sic posteri abunde hauserant, rudes nempe et docti, sancti atque peccatores.

Si vero ad laudes attendas tam exquisitae doctrinae, est eadem profecto sententiarum cohaerentia admirabilis, certa atque definita; adventicia spernit, ut eam decet, quae «doctrinam vitae» exponit ab adorando Dei Verbo in hommes inductam. Itaque ad Catharinam haec aeterni Patris Filii verba fas est transferre: «Mea doctrina non est mea, sed eius qui masit me» (Io 7, 16), et etiam has beati Pauli apostoli voces: «Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum» (1 Cor 2, 2). Nam non eo contendebat sacra Virgo, ut humanam tenuemque scientiam traderet (cf ib. 4-9), sed caelestem sapientiam, quem e sacris Litteris sumptam in sanguinem paene verterat (cf ib., 10-13) per rerum caelestium considerationem et usum.

Qua de re ea, quae docuit de moribus, quia modo sibi proprio ac prorsus singulari e principalibus fidei veritatibus arcessebat, nova videbantur; et recte quidem aiebat: «Vos invito, ut mare ingrediamini ardentissima caritate tranquillum profundumque. Hoc ego nunc novum inveni: non quod mare ipsum sit novum, sed quod mihi novum est et animo meo, varie verbis illis affecto: Deus est caritas» (Litt. 146).

Eandem ob rem, varia Catharinianae doctrinae capita unum quid coagmentatum et compactum efficiunt, ex occultissimis religionis nostrae mysteriis proficiscens: sanctissimae videlicet Trinitatis atque Incarnationis dominicae, qua Verbum Dei et homo factus et mortuus est pro nobis. Ex his, quasi e cardine, pendent tum sententiae eius omnes tum, quae agenda facienda proponit; eoque perpetuo spectat oratio, ut unusquisque in sui ipsius Deique cognitionem veniat, in nobis habitantes. In qua humana divinaque cognitione ut sit defixa in eaque tamquam in cella vivat, ipse divinos Magister Catharinam monet.

Scilicet in Catharinae institutione Christi sanguinis virtus Ecclesiaeque munus principem locum obtinent: per sanguinem enim illum pretiosissimum est potissimum veritas Patris ostensa (Litt. 102) Christique voluntas !illius adimplendae palam facta; quin etiam doctrinae Christi via demonstratur, quae cunctis palet, quamque omnes conficere possunt «in ipsius incarnatae veritatis sanguine» (Dial., cap. 135).

Quo fit, ut in Catharinae scriptes Christi humanitas in sinu gremioque universae christianae pietatis collocetur itemque fidei veritates, quae caritatem alunt, cuiusmodi sunt Eucharistie, et Christi passiοnes, et sanguis eius sanctissimus.

De Ecclesia autem Catharine sic iudicat non esse aliud eam quam Christum (Litt. 171), cum ipse per caritatem unum cum Christo efficiat sicut Pater et Filius usum sunt (cf Io 17, 21). Eius vero studium in Ecclesiam atque summum Pontificem tam eximium et singulare fuit, ut vitam velut hostiam pro iis Deo obtulerit (cf Litt. 371), eiusque ratio et institulio tam firma, ut, post schismatis Occidentalium regionum difficillima tempora, ad augendum amorem erga corpus Christi Mysticum permultum sua auctoritate valuerit.

Senensis Virgo Romanum Pontificem habuit «dulcem Christum in terris degentem» (Litt. 196), in quem semper caritas retinenda cuique parendum. Huic auteni terrestri Christo si quis non obtemperaverit, cum sit idem Ille atque Christus caelestis, fructui sanguinis Filii Dei non communient (Litt. 207). Quae praeterea Catharina docet de necessitudine, quae unicuique nostrum cum mystici Corporis membris intercedat, item quae de sacrο Sacerdotum ordine, qui Christo navant operam tamquam «sanguinis ministri» (Dial., cap. 117), aut quae de cunctis christifidelibus tradit, cum iis, quae Concilium Vaticanum II docet, congruunt omnino (cf Const. Dogm. Lumen Gentium, 23).

Neque silentio praetereundum est quantum operae Catharina posuerit in Ecclesiae moribus reformandis, in primisque sacrorum pastorum, quos enixe hortatur, ne patiantur incuria sua gregem perire: «Quid lingua obmutescitis? Mille ac mille unguis clamate! Ex hoc enim, quod tacetur, hommes inficiuntur, Christi sponsa expalluit, cοlor eius exsucto sanguine defluit dico sanguine Christi» (Litt. 16, S. R. E. Cardinali Hostiensi missae). Cui Filii Dei sponsae non belles pristinam posse ait venustatem restitui, sed conciliatae pacis et quietis munere, humullimis neque intermissis precibus, servorum Dei sudoribus ac lacrimis (cf Dial., cap. 15, 86).

Necessitudines autem, quae aliis cum aliis in Ecclesia intercedunt, in quibusque illa communis ac propria Ecclesiae vita posita est, caritate reguntur, cuius vis, et necessitas, et momentum tam generalia sunt, ut nequeat prorsus homo Deo placere, nisi proximis prudesse student.

Ad Catharinae doctrinam pertinet etiam «pontis» imago, seu allegoria, qua Christus, missus a Patre, tamquam pons perhibetur utramque ripam, caelestem nempe et terrestrem, coniungens, per quem qui transgreditur salvatur.

4. Quamvis autem Catharinae fama egregiumque nomen maxime post obitum in ore atque sermone omnium versatum fuerit, praeclara lumen eius virtus in ingenti gloria apud omnes fuit cum viveret. Ut autem a sacris Pontificibus Ecclesiae maximis exempla nοnnulla petamus, apud Gregorium ΧII semper illi iustam venerationem habuit, qui etiam voluit libenter «suos libros et scriptures videre»; Pius vero II, anno MCCCCLXI, beatae Virgini ampiissimοs Sanctorum caelitum honores detulit, atque, ut ipse testatur, canonizationis Litteras decretales composuit «Misericordias Domini», in quibus affirmat: «Nemo ad eam accessit, qui non doctior meliorque abierit. Doctrina eius infusa, non acquisita fuit; prius magistra visa est quem discipula»; Benedictus XIV, admodum mirabilis institutionis Catharinae, sapientiae plenae, laudes dicit, cum eius doctrinam affirmat «igne caritatis accensam», ad beati Pauli simulitudinem. Accedunt: Urbanus VIII, qui vulnera, seu stigmata, Catharinae sua auctoritate probavit; Pius IX, qui turbatis temporibus, sanctum Petri Sedem in Catharinae tutela esse voluit; Pius XII, quο edicente eadem una cum Francisco Asisiensi praecipua Italicae nationis patrona renuntiata est, et «fortissima piissimaque», «patriae decus», «religionis tutamen» vocala; et Iοannis ΧΧIII grave testimonium, cuius hortatu, saeculo quinquies a beatae huius Virginis canonizations redeunte, christifideles ad sacra celebranda invitantur omnes, o iuvenes scilicet et virgines, senes cum iunioribus, omnis coetus et actas, primores et populares vives»; quo tempore ille recolendae memoriae decessor Noster Catharinae scripta merito laudibus extulit, quae «in celsum adeo evecta est, ut, quae indocta doceret, raperent in admirationem sapientes. Epistulae autem et Dialogus etiam post futuris sunt eruntque velut amoenissimus Dei hortus, in quo secreta caelestia, praecelsae virtutes, amabiles hortationes quasi opobalsama stillant».

5. Ipsi autem, his moti testimoniis, in eam sententiam penitus discessimus, in qua iam pridem steteramus et quam Octobri mense, anno MDCCCCLXVII, et protulimus, bene fieri videlicet si Sanctae Catharinae Senensis nomen in Doctorum Ecclesiae numerum redigeremus; quo titulo, dum haec agitabamus, sanctarum mulierum decorata erat nulla.

Cum tamen res ageretur maximae gravitates, Sacrae Rituum Congregations id muneris dedimus, ut diligentius rem investigaret; a qua, peritissimis viris adhibitis, affirmative responsum est.

Die ergo vicesimo mensis Deccmbris, anno MDCCCCLXVI, in ordinaria Sacrorum Rituum Congregatione, peculiari positione, ut dicunt, apparati, de hoc dubio disceptatum est: «An titulus et cultus Doctoris Ecclesiae tribus possit sanctis mulieribus, quae sanctitate et eximia doctrina ad commune Ecclesiae bonum magnopere contulerunt». Dubitationem omnem sustulit Patrum Cardinalium Praelatorumque Officialium sententia, qui aderant, quique cuncti id fieri posse una voce affirmarunt. Quam sententiam ipse ratam habuimus, die uno et vicesimo mensis Martii, anno MDCCCCLXVIII, Nostroque iudicio confirmavimus.

Post haec autem dilectus Filius Anicetus Fernández, Ordinis Fratrum Praedicatorum Magister Generales, suo ipsius nomine suique Ordinis universi oblato libello, efflagitavit, idque magnes precibus, ut Sanctam Catharinam, Virginem Senensem, in numerum Doctorum universalis Ecclesiae referremus. Accesserunt etiam preces plurimorum Patrum Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum, Moderatorum generalium Ordinum Religiosorum et Congregationum, Studiorumque Universitatum Rectorum.

Haec sane omnia Nos eidem Sacrae Congregations Rituum tradi iussimus, ut de iis sententiam ferret. Quae, omnibus diligentissime inspectis, tum rem probavit, tum etiam positionem instruendam curavit, plura studia complectentem ad hanc causam quod attinet, abundanti ornata doctrina.

Cum autem Patres Cardinales Sacrae Congregations pro Causis Sanctorum praepositi, cui, interea conditae, res competit, iuxta Constitutionem apostolicam, quae a verbis incipit Sacra Rituum Congregatio, die octavo mensis Maii, anno MDCCCCLXIX datam, eam inspexissent, rogatique essent, an, attentes insigni vitae sanctitate et eminenti doctrina eiusque benefico in vita Ecclesiae pondere, procedi posse arbitrarentur ad Sanctam Catharinam Senensem Doctorem Ecclesiae declarandam, in plenario coetu, ut dici consuevit, eiusdem Sacrae Congregationis, die secundo mensis Decembris, anno MDCCCCLXIX, in aedibus Vaticinis habito, diligentissima relations audita Michaelis Cardinalis Browne, huius Causae ponentis, stetere omnes in hac sententia: «Sanctam Catharinam Senensem dignam esse quae a Nobis in albo Doctorum Ecclesiae inscriberetur».

De his ergo omnibus die octavo mensis Ianuarii, hoc anno MDCCCCLXX, certiores facti, ea quae Purpurati Patres sententia sua censuerant probavimus rataque habuimus, statuentes, ut sollemni ritu id efficeretur.

Quod hodie, Deo iuvante cunctaque plaudente Ecclesia, factum est. In Petriano enim templo, quo undique gentium maximeque ex Italia fidelium coetus confluxerunt, plurimis adstantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque et Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Praesulibus, acta omnia confrmantes expostulationibusque concedentes sodalium Ordinis Fratrum Praedicatorum ceterorumque petitorum vota perlibenter implentes, haec inter Eucharisticum sacrificium pronuntiavimus verba: Certa scientia ac matura deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctam Catharinam, Virginem Senensem, Ecclesiae universalis Doctorem declaramus.

Quibus verbis prolatis Deoque una cum adstantibus gratias actis, de mira novi Doctoris sanctitate et doctrina sermonem habuimus, ad aramque templi maximam divina victima litavimus.

His autem Litteris finem imponentes, decernimus, ut hae religiose serventur suamque vim habeant, sive nune sive in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quarto mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI 


* AAS 63 (1971), pp. 674-682

                                             

top