 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. PETRUM
TATSUO
S. R. E. CARDINALEM DOI, ARCHIEPISCOPUM TOKIENSEM,
OB SOLLEMNEM IN URBE JAPONIAE CAPITE NOVI TEMPLI PRINCIPIS PERAGENDAM
DEDICATIONEM.
Tokiensi, in urbe Japoniae capite imperiosa, florentissima, nobilissima,
proxime in festo B. Mariae Virginis Immaculatae novi templi principis, in tui
honoris sede, sollemnis dedicatio peragetur.
Quod diu erat in spe, prospero faustoque exitu ad rem deductum est. Ad caelum
igitur se extollit ardua moles novae sacrae aedis, Kenzo Tange periti
fabricatoris opus, in cuius structura et lineamentis nova et vetera, nativae
regioni propria artis principia et aliunde accepta antiqui instituti
translaticia elementa pulchro aptoque foedere cohaerent. Idem vero opus ad
effigiem Crucis sapienter accommodatum Christum in Calvariae ara omnia ad se
trahentem et pro loco peramplam civitatem amplectentem manifesta
significatione prae se fert.
In huiusmodi encaeniis decet sane vocem Nostram,
laetitiae plenam, insollare et bona proferre omina, quia quemadmodum trepidis
votis a fundamentis consurgens templum longe cogitabamus, ita nunc ad culmen
exstructum, absolute perfectum patensque salutamus.
Hac de re ante omnia valde
gratulamur tibi, Dilecte Fili Noster, qui de praeclaro incepto curas egisti
sollertes; gratulamur iis qui sive in Japonia, sive apud externas nationes,
huius rei causa adiumenta stipemque corrogarunt, nominatim vero Cardinali
Iosepho Frings, Coloniensi Archiepiscopo, eiusque clero et christiano populo,
qui probanda certatione et munifica largitate ob id contulerunt opes. Tam piae
magnificentiae numquam interibit et eximetur memoria: ipsaque saxa loquuntur
et loquentur praestantiam et claritatem accepti beneficii, quod quidem inter
utrasque Ecclesias vinculum nodavit fraternum, aliis quoque in posterum rari
aemulationem exempli praebiturum.
Nos novae aedis sacrae consecrationem auspicio
optimo exoptamus contingere; et adeo ei caelestium munerum precamur
copiam largifluam, ut ea, vere domus Dei et porta caeli, tabernaculum Dei cum
hominibus, immunis a nocumentis et ruinis in aevum servetur, intacta persistat,
religionis cultu sit venerabilis, frequentia fidelium insignis. Quisquis istud
templum petiturus ingressus erit, ea quae postulaverit impetrasse laetetur.
Deerrans ibidem inveniat viam, anceps consilium, anxius securitatem, sons
veniam, aeger solamen, caecus lucem, pius adauctae fidei fervorem; se alium et
meliorem quam cum intraverit quisquis exiens se sentiat, atque carum usque sibi
habeat istud pacis confugium. «Pax aeterna ab Aeterno huic domui. Pax perennis,
Verbum Patris, sit pax huic domui, pacem pius consolator huic praestet domui»
(In Ecclesiae dedicatione) .
Haec libenti amantique animo cupientes, volumus
novae sacrae aedi, Nobis carissimae, liturgicum Calicem, affabre caelatum, dono
destinare, quod mnemosynum erit Nostrum et dedicationis eius perpetuum.
Tibi
denique, Dilecte Fili Noster, ceterisque Antistitibus, viris civili potestate
praecellentibus, sacerdotibus et christifidelibus, qui rite consecrando templo
isti B. Mariae Immaculatae dedicato intererunt, Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 980-981
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|